[0645B]
|
Proinde etiam somnum mortis speculum; quem non supernaturalem, sed naturalem esse, tum aliis rationibus, tum Scripturis sacris probat.
|
[0724B]
|
Ne quia vulgo existimare secessionem animae esse somnum, hoc quoque Hermo imi argumento credulitas subornetur.
|
[0723B]
|
Si apud Deum discas, ille fons generis Adam, ante ebibit soporem, quam sitiit quietem; ante dormiit, quam laboravit; imo, quam et edit; imo, quam et profatus est; ut videant naturalem indicem somnum omnibus naturalibus principaliorem.
|
[0726A]
|
Somnus enim corpori provenit in quietem; ecstasis animae accessit adversus quietem; et inde [0726A] jam forma, somnum ecstasi miscens, et natura de forma.
|
[0722B]
|
Porro, somnum ratio praeit, tam aptum, tam utilem, [0722C] tam necessarium, ut absque illo nulla anima sufficiat: recreatorem corporum, redintegratorem virium, probatorem valetudinum, pacatorem operum, medicum laborum; cui legitime fruendo dies cedit, nox [0723A] legem facit, auferens rerum etiam colorem.
|
[0722A]
|
Superest, si forte, cum Stoicis, resolutionem sensualis vigoris somnum determinemus, quia corporis solius quietem procuret, non et animae.
|
[0722A]
|
Sed nec refrigescentiam admittam, aut marcorem aliquem caloris, cum adeo corpora somno concalescant, ut dispensatio ciborum per somnum non facile procederet calore properabili, et rigore tardabili, si somno refrigeraremur.
|
[0722A]
|
Neque enim credendum est, [0722A] defetiscentiam esse somnum, contrarium potius defetiscentiae, quam scilicet tollit.
|
[0721B]
|
Stoici somnum resolutionem sensualis vigoris affirmant, Epicurei deminutionem spiritus animalis, Anaxagoras cum Xenophane defetiscentiam, Empedocles et Parmenides refrigerationem; Strato [0721C] segregationem consati spiritus, Democritus indigentiam spiritus, Aristoteles marcorem circumcordialis caloris.
|
[0723A]
|
Nam et aemulas somno valetudines, phreneticam atque cardiacam, praeter naturam judicando, naturalem somnum praejudicaverunt; etiam in lethargo non naturalem notantes, testimonio naturali respondent, cum in suo temperamento est.
|