Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0570B] | Psammetichus quidem putavit tibi se ingenio exploratus, si de prima generis: dicitur enim infantes recenti e partu seorsum a commercio hominum alendos tradidisse nutrici, quam et ipsam propterea elinguaverat, ut in totum exsules vocis humanae non auditu formarent loquelam, sed suo promentes eam primam nationem designarent, cujus [0570B] sonum natura dictasset. |
[0570C] | Si ergo vixit, potuit [0570C] effutire aliquid obtusum et exarticulatum sonum tinnitumque, sine modulatu labellorum, expanso ore, lingua stupente, de solis faucibus cogi licet: id fors tunc infantes, quia unicum, facilius commentati, paulo modulatius, utpote linguatuli, in ventum alicujus interpretationis impegerint. |
Adversus Judaeos | Reditus in Auctori Indicem |
[0617B] | At nos e contrario admonendos eos existimavimus, uti cohaerentia quoque hujus capituli recognoscant: subjuncta est enim et interpretatio Emmanuel, Nobiscum Deus, uti non solum sonum nominis spectes, sed et sensum. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0261A] | Ipsa quoque vulgaris superstitio communis idololatriae, cum in simulacris de nominibus et fabulis veterum mortuorum pudet, ad interpretationem naturalium refugit, et dedecus suum ingenio obumbrat, [0261A] figurans Jovem in substantiam fervidam, et Junonem ejus in aeriam, secundum sonum graecorum vocabulorum; item Vestam in ignem et Camenas in aquam, et Magnam Matrem in terram seminalia demessam, lacertis aratam, lavacris rigatam. |
[0387A] | Habes nominis repraesentationem, habes actum evangelizantis, habes locum montis, et tempus noctis, et sonum vocis, et auditum Patris; habes Christum Prophetarum. |
[0457B] | Dedit abyssus sonum suum; sublimitas timoris ejus elata est; sol et luna constitit in suo ordine, in lucem coruscationis tuae ibunt in fulgorem; fulgur scutum tuum, in communicatione tua diminues terram, et in indignatione tua depones nationes. |
[0336C] | Subjuncta est enim et interpretatio Emmanuelis, nobiscum Deus; uti non solum sonum nominis spectes, sed et [0337A] sensum. |
[0337A] | Aut si tam vanus es, ut quia penes te Nobiscum-Deus dicitur, non Emmanuel; idcirco nolis venisse illum, cujus proprium sit vocari Emmanuel, quasi non hoc sit et Deus nobiscum, invenies apud Hebraeos Christianos, imo et Marcionitas, Emmanuelem nominare, cum volunt dicere, Nobiscum-Deus: sicut et omnis gens, quoquo sono dixerit, Nobiscum-Deus, Emmanuelem pronuntiabit, in sensu sonum expungens. |
[0394A] | VI, 4), qui dormiunt in lectis eburneis, et deliciis fluunt in thoris suis; qui edunt haedos de gregibus caprarum, et vitulos de gregibus boum lactantes, complodentes ad sonum organorum. |
[0468A] | Siquidem et apostolos mittens ad praedicandum universis nationibus, in omnem terram exire sonum eorum, et in terminos terrae voces eorum, Psalmum adimplendo; praecepit. |
Adversus Praxeam | Reditus in Auctori Indicem |
[0159A] | Malo te ad sensum rei, quam ad sonum vocabuli exerceas. |
[0161B] | Tunc igitur etiam ipse sermo speciem et ornatum suum sumit, sonum et vocem, cum dicit Deus: Fiat lux. |
[0158A] | Et ita sonum vocaliter exprimunt etiam Latini, etiam Opici, ut putes illos tam bene intelligere monarchiam, quam enuntiant. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0690C] | Nulla interest professoribus veritatis [0690C] de adversariis ejus, maxime tam audacibus quam sunt primo isti qui praesumunt non in utero concipi animam, nec cum carnis figulatione compingi atque produci; sed effuso jam partu, nondum vivo infanti extrinsecus imprimi: caeterum, semen ex concubitu muliebribus locis sequestratum, motuque naturali vegetatum compinguescere in solam substantiam carnis; eam editam, et de uteri fornace fumantem, et calore solutam, ut ferrum ignitum, et ibidem frigidae immersum, ita aeris rigore percussam, et vim animalem rapere, et vocalem sonum reddere. |
[0691B] | An et audiat jam in vobis, cum ad novum sonum excutitur? |
[0654C] | Ecce enim, incorporalia ostendo corporalibus sensibus subjici, sonum auditui, colorem conspectui, odorem odoratui: quorum exemplo etiam anima corpori accedit, ne dicas idcirco ea per corporales [0655A] renuntiari sensus, quia corporalibus accedant. |
De Corona | Reditus in Auctori Indicem |
[0083A] | Tam contra naturam est florem capite sectari, quam sonum nare. |
[0087B] | Sed et si nervos idem in sonum strinxit, non negabo et hoc ingenium cum sanctis fecisse, et Deo ministrasse, audiens David. |
De Oratione | Reditus in Auctori Indicem |
[1175A] | Dei aures sonum exspectant? |
Fragmenta Varia | Reditus in Auctori Indicem |
[1134A] | In Habacuc: «Prophetae, inquit, visio est, et, adversus Montani dogma perversum, intelligit quod videt, nec ut amens loquitur, nec in morem insanientium foeminarum, dat sine mente sonum. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»