Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0608A] | Etsi a Numa sacra introducta sunt, nondum tamen aut simulacris, aut templis res vestras divina frustrabant. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0363A] | Caeterum si adjiciam, quae non minus conscientiae omnium recognoscent, in templis adulteria componi, inter aras lenocinia tractari, in ipsis plerumque aedituorum et sacerdotum tabernaculis, sub iisdem vittis et apicibus et purpuris, thure flagrante libidinem expungi; nescio, plusne de vobis dii vestri, quam de Christianis querantur. |
[0430A] | Nam etsi a Numa concepta est curiositas superstitiosa, [0430A] nondum tamen aut simulacris aut templis res divina apud Romanos constabat; frugi religio et pauperes ritus, et nulla capitolia certantia coelo, sed temeraria de cespite altaria, et vasa adhuc Samia, et nidor ex illis, et Deus ipse nusquam. |
[0412A] | Locorum differentia distinguitur, opinor, ut a templis deos aestimetis, quos alibi deos non dicitis; ut aliter dementire videatur, qui sacras turres pervolat, aliter qui tecta viciniae transilit; et alia vis [0413A] pronuntietur in eo qui genitalia vel lacertos, alia in eo qui sibi gulam prosecat. |
[0490A] | Nec minus perperam christianos infructuosos negotiis appellari, qui cum illis et de illis vivant, qui opera sua et artes misceant, qui una navigent, militent, mercentur: qui si in ceremoniis quibusdam differant, spectaculis renuntient, thure non supplicent, stipes templis non jactent, tamen et homines et cives sint, et illam qualemcumque jacturam facile compensent, cum aliis utilitatibus, tum, non ut illi, publica vectigalia, defraudando, sed ex fide debitum dependendo. |
De Corona | Reditus in Auctori Indicem |
[0092A] | Et excubabit pro templis, quibus renuntiavit? |
De Idolatria | Reditus in Auctori Indicem |
[0685A] | Si templis renuntiasti, ne feceris templum januam tuam. |
De Jejuniis | Reditus in Auctori Indicem |
[0976C] | Judaicum certe jejunium ubique celebratur, cum omissis templis per omne littus quocumque in aperto aliquando jam precem ad coelum mittunt; et licet cultu et [0977A] ornatu maeroris munus infament, tamen fidem abstinentiae adfectant, et stellae auctoritatem demorantis suspirant. |
De Spectaculis | Reditus in Auctori Indicem |
[0642A] | Apparatus etiam ex ea parte consortes, quae ad scenam spectat: nam a templis et aris, et illa infelicitate thuris et sanguinis inter tibias et tubas itur, duobus inquinatissimis arbitris, funerum et sacrorum, designatore et haruspice. |
[0636B] | Sed etsi Varro ludos a ludo, id est a lusu interpretarur, sicut et Lupercos ludos appellabant, quod ludendo discurrant; tamen eum lusum juvenum et diebus festis, et templis, et religionibus reputat. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»