Ad Martyres | Reditus in Auctori Indicem |
[0626A] | Igitur, si tantum terrenae gloriae licet de corporis et animi vigore, ut gladium, ignem, crucem bestias, tormenta contemnant, sub praemio laudis humanae, possum dicere, modicae sunt istae passiones [0626B] ad consecutionem gloriae coelestis et divinae mercedis. |
[0626A] | Quae conscia conjurationis, cum propterea torqueretur a tyranno, et non prodidit conjuratos, et novissime linguam suam comestam in faciem tyranni exspuit, ut nihil agere se scirent tormenta, etsi ultra perseverarent. |
Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0584A] | Reliquum obstinationis in illo capitulo collocatis, [0584A] quod neque gladios neque cruces neque bestias vestras, non ignem, non tormenta, ob duritatem ac contemptum mortis, animo recusemus. |
[0584A] | Sed et tormenta mulier Attica fatigavit tyranno negans, postremo, ne cederet corpus et sexus, linguam suam pastam exspuit, totum eradicatae confessionis ministerium. |
Adversus Gnosticos Scorpiace | Reditus in Auctori Indicem |
[0132B] | Deum vero, et quidem zelotem, culpandum existimabis, si voluit certasse cum caussa, et injuriae aemulando prodesse, mortem morte dissolvere, occisionem occisione dispargere, tormentis tormenta discutere, supplicia suppliciis evaporare, vitam auferendo conferre, carnem laedendo juvare, animam eripiendo servare. |
[0136A] | Utique per tormenta ignium et suppliciorum, per martyria fidei examinatoria. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0407A] | Sine dubio cujus tormenta et abyssum noverant, et timebant, nec enim videntur posse ignorasse adhuc quod novi et ignoti Dei virtus operaretur in terris; quia verisimile [0407B] non est Creatorem ignorasse. |
[0336A] | Age jam, perora in illa sanctissima et reverenda opera naturae: invehere in totum quod es: carnis atque animae originem destrue: cloacam voca uterum, tanti animalis, id est, hominis producendi officinam: persequere et partus immunda et pudenda tormenta, et ipsius exinde puerperii spurcos, auxios, ludicros exitus. |
[0444A] | Nam et illud, quantum ad Scripturae superficiem, subito propositum est, quantum ad intentionem sensus, et ipsum cohaeret mentioni Joannis male tractati, et suggillatui Herodis male meritati, utriusque exitum deformans, Herodis tormenta, et Joannis refrigeria; ut jam audiret Herodes: Habent illic Moysen et Prophetas, illos audiant. |
[0242A] | [0242A] Marcionistae objiciebant carnem assumere indignum fuisse Christo eam enim terrenam substantiam, stercoribus infertam, cloacam uterum virginis appellabant, et partus immunda et pudenda tormenta, et puerperii spurcos, noxios, ludicros exitus late persequebantur (cap. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0274A] | Itaque nec in illo ex forma malorum judicandorum agitis erga nos, quod caeteris negantibus adhibetis tormenta ad confitendum, solis Christianis ad negandum; cum, si malum esset, nos quidem negaremus, vos vero confiteri tormentis compelleretis. |
[0276A] | Apud tyrannos enim tormenta etiam pro poena adhibentur; apud vos soli quaestioni temperantur. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0751A] | Respice ad Zenonis, cum illam Dionysii tormenta praetereunt. |
[0679A] | Unde ista tormenta cruciandae simplicitatis, et suspendendae veritatis? |
De Corona | Reditus in Auctori Indicem |
[0092A] | Et vincula et carcerem et tormenta et supplicia administrabit, nec suarum ultor injuriarum? |
De Jejuniis | Reditus in Auctori Indicem |
[0970A] | Ut ab Joanne Paricletus obmutuisset, ipsi nobis Prophetae in hanc maxime caussam extitissemus: jam non dico ad exorandam Dei iram, nec ad impetrandam tutelam ejus aut gratiam, sed ad praemuniendam per nosmetipsos novissimorum temporum conditionem, indicentes omnem ταπεινοφρονησιν, cum carcer ediscendus, et fames ac sitis exercendae, et tam inediae quam anxii victus tolerantia usurpanda sit, ut in carcerem talis introeat Christianus, qualis inde prodisset; non poenam illic passurus, sed disciplinam; nec saeculi tormenta, sed sua officia; eoque fidentior processurus ad certamen [0970B] e custodia abusus, nihil habens carnis, sic ut nec habeant tormenta materiam; cum sola et arida sit cute loricatus, et contra ungulas corneus; praemisso jam sanguinis succo, tanquam animae impedimentis, properante jam et ipsa, quae jam saepe jejunans mortem de proximo norit: plane vestrum est in carceribus popinas exhibere martyribus incertis, ne consuetudinem quaerant, ne taedeat vitae, ne nova abstinentiae disciplina scandalizentur, quam nec ille Pristinus vester non christianus [0971A] martyr attigerat; quem et facultate custodiae liberae aliquandiu fartum omnibus balneis quasi baptismate melioribus et omnibus luxuriae secessibus quasi Ecclesiae secretioribus et omnibus vitae istius illecebris quasi aeternae dignioribus, hoc puto obligatum ne mori vellet, postremo ipso tribunalis die luce summa condito mero tanquam antidoto praemedicatum, ita enervastis, ut paucis ungulis titillatus, hoc enim ebrietas sentiebat, quem Dominum confiteretur interroganti praesidi respondere non potuerit amplius. |
[0970B] | Ut ab Joanne Paricletus obmutuisset, ipsi nobis Prophetae in hanc maxime caussam extitissemus: jam non dico ad exorandam Dei iram, nec ad impetrandam tutelam ejus aut gratiam, sed ad praemuniendam per nosmetipsos novissimorum temporum conditionem, indicentes omnem ταπεινοφρονησιν, cum carcer ediscendus, et fames ac sitis exercendae, et tam inediae quam anxii victus tolerantia usurpanda sit, ut in carcerem talis introeat Christianus, qualis inde prodisset; non poenam illic passurus, sed disciplinam; nec saeculi tormenta, sed sua officia; eoque fidentior processurus ad certamen [0970B] e custodia abusus, nihil habens carnis, sic ut nec habeant tormenta materiam; cum sola et arida sit cute loricatus, et contra ungulas corneus; praemisso jam sanguinis succo, tanquam animae impedimentis, properante jam et ipsa, quae jam saepe jejunans mortem de proximo norit: plane vestrum est in carceribus popinas exhibere martyribus incertis, ne consuetudinem quaerant, ne taedeat vitae, ne nova abstinentiae disciplina scandalizentur, quam nec ille Pristinus vester non christianus [0971A] martyr attigerat; quem et facultate custodiae liberae aliquandiu fartum omnibus balneis quasi baptismate melioribus et omnibus luxuriae secessibus quasi Ecclesiae secretioribus et omnibus vitae istius illecebris quasi aeternae dignioribus, hoc puto obligatum ne mori vellet, postremo ipso tribunalis die luce summa condito mero tanquam antidoto praemedicatum, ita enervastis, ut paucis ungulis titillatus, hoc enim ebrietas sentiebat, quem Dominum confiteretur interroganti praesidi respondere non potuerit amplius. |
De Judicio Domini [Incertus] | Reditus in Auctori Indicem |
[1096C] | Intonat horrificis facinus poenale caminis, Aestuat, et rapitur lato de vortice flammae, In tormenta ruens, fluctuque et gurgite saevo, Turbida coenoso fundo miscetur arena. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0845C] | Occiso scilicet etiam corpore in gehennam, et detruso in tenebras exteriores, quae oculorum propria sunt tormenta, si quis in nuptiis minus dignis operibus fuerit indutus, constringendus statim manibus [0846A] et pedibus, utpote qui cum corpore surrexit. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»