Ad Martyres | Reditus in Auctori Indicem |
[0625A] | Timebit forsitan caro gladium gravem, et crucem excelsam, et rabiem bestiarum, et summam ignium poenam, et omne carnificis ingenium in tormentis. |
Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0560B] | Nam nocentes quidem perductos, si admissum negent, tormentis urgetis ad confessionem, Christianos vero sponte confessos tormentis comprimitis ad negationem. |
[0560B] | Nam nocentes quidem perductos, si admissum negent, tormentis urgetis ad confessionem, Christianos vero sponte confessos tormentis comprimitis ad negationem. |
Adversus Gnosticos Scorpiace | Reditus in Auctori Indicem |
[0132B] | Deum vero, et quidem zelotem, culpandum existimabis, si voluit certasse cum caussa, et injuriae aemulando prodesse, mortem morte dissolvere, occisionem occisione dispargere, tormentis tormenta discutere, supplicia suppliciis evaporare, vitam auferendo conferre, carnem laedendo juvare, animam eripiendo servare. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0460B] | A quibus Christianis nihil mali expectandum hinc patere possit, utpote apud quos malum malo compensare non liceat, quod si vellent, iniqua odia et contumelias ulturi, facillime possent, et ob ingentem numerum, quo brevi tempore orbis impletus est, et ob mortis contemptum, quem etiam in tormentis pro Fide praestent: sive id agere mallent per incendia, sive per bella, sive denique per meram discessionem vastaturi Rempublicam. |
[0274B] | Neque enim ideo putaretis non requirenda quaestionibus scelera, quia certi essetis admitti ea ex nominis confessione, qui hodie de confesso homicida, scientes homicidium quid sit, nihilominus ordinem extorquetis admissi: quo perversius, cum praesumatis de sceleribus nostris ex nominis confessione [0274B] cogitis tormentis de confessione decedere, ut negantes nomen pariter utique negemus et scelera, de quibus ex confessione nominis praesumpseratis. |
[0274A] | Itaque nec in illo ex forma malorum judicandorum agitis erga nos, quod caeteris negantibus adhibetis tormenta ad confitendum, solis Christianis ad negandum; cum, si malum esset, nos quidem negaremus, vos vero confiteri tormentis compelleretis. |
De Cultu Foeminarum | Reditus in Auctori Indicem |
[1309B] | Aurum et argentum, principes materiae cultus saecularis, adsint necesse est unde sunt; terra scilicet plane gloriosior, quoniam in maledictorum metallorum [1309B] feralibus officinis poenali opera deplorata, nomen terrae in igni reliquit, atque exinde de tormentis in ornamenta, de suppliciis in delicias, de ignominiis in honores, metalli refuga mutatur. |
De Fuga In Persecutione | Reditus in Auctori Indicem |
[0112C] | Nam etsi negando ceciderit, cum tormentis tamen praeliatus. |
[0108C] | Rutilius sanctissimus martyr, [0108C] cum totiens fugisset persecutionem de loco in locum, etiam periculum (ut putabat) nummis redemisset, post totam securitatem quam sibi prospexerat, ex inopinato apprehensus, et praesidi oblatus, tormentis dissipatus, credo pro fugae castigatione, dehinc ignibus datus, passionem, quam vitarat, misericordiae Dei retulit. |
De Jejuniis | Reditus in Auctori Indicem |
[0958A] | Teneo igitur a primordio homicidam gulam, tormentis atque suppliciis in die puniendam, etiamsi Deus nulla jejunia praecepisset; ostendens tamen unde sit occisus Adam, mihi reliquerat intelligenda remedia offensae, [0958B] qui offensam demonstrarat: ultro cibum quibus modis, quibusque temporibus potuissem, pro veneno deputarem, et antidotum famem sumerem, per quam purgarem mortis a primordio caussam in me quoque cum ipso genere transductam, certus hoc Deum velle, cujus contrarium noluit, satisque confidens placituram illi continentiae curam, a quo damnatam comperissem incontinentiae culpam. |
De Monogamia | Reditus in Auctori Indicem |
[0951A] | Plane qui exprobrant nobis duritiam vel haeresim in hac causa, si in tantum fovent carnis infirmitatem, [0951A] ut in nubendo frequenter sustinendam putent; cur illam in alia causa neque sustinent, neque venia fovent, cum tormentis expugnata est in negationem? |
De Pudicitia | Reditus in Auctori Indicem |
[1028B] | Quaecumque auctoritas, quaecumque ratio moecho et fornicatori pacem ecclesiasticam reddit, eadem debebit et homicidae et idololatrae poenitentibus subvenire, certe negatori, et utique illi quem in praelio confessionis tormentis colluctatum saevitia dejecit. |
[0983A] | Atque utinam et isti qui meram et veram integritatem [0982B] carnis obtruncant, amputantes non summam superficiem, sed intimam effigiem pudoris ipsius, cum moechis et fornicatoribus veniam pollicentur adversus principalem christiani nominis disciplinam, quam ipsum quoque saeculum usque adeo testatur, ut, si quando, eam in foeminis nostris inquinamentis [0983A] potius carnis quam tormentis punire contendat, id volens eripere quod vitae anteponant! |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0851B] | Nec illam corruptelam carnis affirmes, quam ex die mortis in perpetuum defectura patiatur: sed quam in istius vitae spatio, ante mortem, et usque [0851B] ad mortem, vexationibus et pressuris, tormentis atque suppliciis, nominis caussa experietur. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»