[0888B]
|
Proprium jam negotium passus meae opinionis, latine quoque ostendam, virgines nostras velari oportere, ex quo transitum aetatis suae fecerint: hoc exigere veritatem, cui nemo praescribere [0889A] potest, non spatium temporum, non patrocinia personarum, non privilegium regionum, ex his enim fere consuetudo initium ab aliqua ignorantia vel simplicitate sortita, in usum per successionem corroboratur, et ita adversus veritatem vindicatur.
|
[0898B]
|
Convertamus ad ipsas jam rationes recensendas, per quas Apostolus docet velari foeminam oportere, an eaedem etiam virginibus competant: ut ex hoc quoque vocabuli communio inter virgines et non virgines constet, dum eaedem velaminis caussae in utraque parte deprehenduntur.
|
[0901A]
|
Sicut virgines non coguntur velari, ita pueri non jubeantur revelari.
|
[0900A]
|
Itaque cum de viro et muliere Apostolus tractet, cur illam oporteat velari, illum vero non, apparet cur et virginis silentium fecerit: eadem ratione scilicet virginem in muliere intelligendam sinens, qua et puerum ut in [0900B] viro deputandum non nominavit, totum ordinem utriusque sexus propriis vocabulis complexus, mulieris et viri.
|
[0911B]
|
Christus est, qui et alienas sponsas et maritatas velari jubet, utique multo magis suas.
|
[0899C]
|
Sed et si contaminatas jam foeminas angeli illi appetissent, tanto magis propter angelos velari debuissent, quanto magis propter virgines angeli deliquisse potuissent.
|