Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0567A] | Fama, quantacumque ambitione diffusa est, ab uno aliquando ore exorta sit necesse est, [0566D] exinde in traduces quodammodo linguarum et aurium [0567A] serpit et modicum originum vitium rumores obscurat, ut nemo recogitet, ne primum illud os mendacia seminaverit, quod saepe fit aut aemulationis ingenio, aut suspicionis arbitrio, aut etiam nova mentiendi voluptate. |
[0562B] | Haec vocabulorum aut nominum crimina, sicuti verborum atque sermonum barbarismus est vitium et solecismus et insulsior figura. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0506A] | Cum vero tunc sic struxerit, carnis peccati, et substantiam confirmavit, id est carnem, et similitudinem ad vitium substantiae retulit, id est ad peccatum. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0310A] | Et ita modici seminis vitium caetera rumoris obscurat, ut nemo recogitet, ne primum illud os mendacium seminaverit, quod saepe fit [0310B] aut ingenio aemulationis, aut arbitrio suspicionis, aut non nova, sed ingenita quibusdam mentiendi voluptate. |
[0406A] | Multum spiritalibus viribus licet, ut invisibiles et insensibiles in effectu potius quam in actu suo appareant: si poma, si fruges nescio quod aurae latens vitium in flore praecipitat, in germine exanimat, in pubertate convulnerat, ac si caeca ratione tentatus aër pestilentes haustus suos offundit: eadem igitur obscuritate contagionis aspiratio daemonum et angelorum mentis quoque corruptelas agit furoribus et amentiis foedis, aut saevis libidinibus cum erroribus variis; quorum [0406B] iste potissimus, quo deos istos captis et circumscriptis [0407A] hominum mentibus commendat, ut et sibi pabula propria nidoris et sanguinis procuret simulacris et imaginibus oblata, et quae illis accuratior pascua est, hominem a cogitatu verae divinitatis avertant praestigiis falsae divinationis. |
De Cultu Foeminarum | Reditus in Auctori Indicem |
[1311A] | Quod si concha illa aliquid intrinsecus pustulat, vitium ejus magis debet esse, quam gloriae. |
[1314A] | Ex hac vitium aliud extenditur, immoderate habendi; quod et si forte habendum sit, modus tamen debetur. |
De Idolatria | Reditus in Auctori Indicem |
[0692A] | Sed hoc mihi ad sequentia magis praestructum [0692A] est: caeterum consuetudinis vitium est me Hercule dicere, me Dius fidius , accedente ignorantia quorumdam, qui ignorant jusjurandum esse per Herculem. |
De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1237A] | Omne praeterea cunctationis et tergiversationis erga poenitentiam vitium, praesumptio intinctionis importat. |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0036A] | Caeterum, si reprehensus est Petrus, quod cum convixisset ethnicis, postea se a convictu eorum se parabat personarum respectu; utique conversationis fuit vitium, non praedicationis. |
[0047A] | Facilius de Filio quam de Patre haesitabatur, donec Marcion praeter Creatorem alium Deum solius bonitatis induceret; Apelles creatorem angelorum nescio quem gloriosum superioris Dei, faceret Deum legis et Israelis, illum igneum affirmans; Valentinus aeonas suos spargeret, et unius aeonis vitium in originem [0047B] deduceret Dei creatoris. |
De Pudicitia | Reditus in Auctori Indicem |
[1022A] | Ita moechia de pristino recidiva et unitatem novi coloris, a quo fuerat exclusa, commaculans, immundabile est vitium. |
[1022A] | Conversum enim hominem [1022A] de pristino carnis habitu in candorem fidei, quae vitium et macula aestimatur in saeculo, et totum novatum mundum voluit intelligi, qui jam non sit varius, non sit de pristino et novo adspersus. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»