De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0668B] | Dividetur autem in partes, nunc in duas a Platone, nunc in tres a Zenone, nunc in quinque et in sex a Panaetio, in septem a Sorano, etiam in octo penes Chrysippum, etiam in novem penes Apollophanem, sed in decem apud quod quosdam Stoicorum, et in duas amplius apud Posidonium, quia a duobus exorsus titulis, principali, quod aiunt ηγεμονικον;, et a rationali, quod aunt λογικον, in duodecim exinde prosecuit: ita in alias ex aliis species dividunt animam. |
[0670A] | [0670A] In primis an sit aliquis summus in anima gradus vitalis, et sapientalis, quod ηγεμονικον; appellant, id est principale, si negetur, totus animae status periclitatur. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»