TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Agere' [45]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0975489855
Ad Martyres Reditus in Auctori Indicem  
 [0626A]   Quae conscia conjurationis, cum propterea torqueretur a tyranno, et non prodidit conjuratos, et novissime linguam suam comestam in faciem tyranni exspuit, ut nihil agere se scirent tormenta, etsi ultra perseverarent.

000-00-00 Serial Number=0055689275
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0593C]   Non enim potest dicere, ea sibi agere ista ac sibi curare nec quicquam hominum caussa disponere, cum propterea defendas elementis divinitatem, quod ab aliis aut juvari te aut laedi sentias; nam si sibi praestant, nihil eis debes.

000-00-00 Serial Number=0078945994
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0317C]   Ex aequo agebat Deus cum homine, ut homo ex aequo agere cum Deo posset.
 [0416C]   Quam olim autem apud nos agere coepisti, ut tempus quoque opponas?
 [0317C]   Conversabatur Deus, ut homo divine agere doceretur.
 [0416B]   Quam olim apud nos agere coepisti, ut tempus quaeraris?
 [0432C]   Caeterum nihil tam abruptum, quam ut alius praestet, alius de praestantia ejus secure agere mandet, et quidem derogator ipsius.
 [0299C]   Atenim, ut malum postea erupit, atque inde jam [0299C] coepit bonitas Dei cum adversario agere, aliud quoque negotium eadem illa justitia Dei nacta est jam secundum adversionem dirigendae bonitatis, ut seposita libertate ejus, qua et ultro Deus bonus pro meritis cujusque pensetur, dignis offeratur, indignis denegetur, ingratis auferatur; proinde omnibus aemulis vindicetur.
 [0432B]   Quis nollet curam nos agere animae de victu, et corporis de vestitu, nisi qui ista homini ante prospexit, [0432C] et exinde praestans, merito curam eorum, tanquam aemulam liberalitatis suae, prohibet; qui et substantiam ipsius animae accommodavit potiorem esca, et materiam ipsius corporis figuravit potiorem tunica; cujus et corvi non serunt, nec metunt, nec in apothecas condunt, et tamen aluntur ab ipso; cujus et lilia et foenum non texunt, nec nent, et tamen vestiuntur ab ipso; cujus et Salomon gloriosissimus nec ullo tamen flosculo cultior?

000-00-00 Serial Number=0405110896
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0569A]   Et tamen poterat remedio jam agere cum illius loci horrore.

000-00-00 Serial Number=0676311016
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0404B]   Explicat jam daemonum naturam, quorum notitiam a Philosophis et Poetis etiam instillatam docet, inde illorum spiritualem substantiam edisserit, atque inde elicit modum agendi in homines, ut noceant, ostenditurque illud fallaciis suis solum agere, ut relicto Deo vero falsae religioni creduli mortales mancipentur.
 [0414A]   Si altera parte daemones sunt vel angeli, cur se alibi pro diis agere respondent?
 [0414A]   Nam sicut illi, qui dii habentur, daemones se dicere noluissent, si vere dii essent, scilicet, ne de majestate se deponerent: ita et isti, quos directo daemones nostis, non auderent alibi pro diis agere, si aliqui omnino dii essent, quorum nominibus utuntur; vererentur enim abuti majestate superiorum sine dubio et timendorum.
 [0260A]   [0260A] Scit se peregrinam in terris agere, inter extraneos facile inimicos invenire, caeterum genus, sedem, spem, gratiam, dignitatem in coelis habere.
 [0375A]   Deum verum, qui omnia fecit, cujus, et naturam describit, Christianos colere asserit: hujus notitiam et agnitionem naturaliter homini insitam docet, ita ut magnitudinem ejus, bonitatem, benignitatem, auxilium et justitiam non ignoret, inque coelis agere, non in terra, credat.
 [0460B]   A quibus Christianis nihil mali expectandum hinc patere possit, utpote apud quos malum malo compensare non liceat, quod si vellent, iniqua odia et contumelias ulturi, facillime possent, et ob ingentem numerum, quo brevi tempore orbis impletus est, et ob mortis contemptum, quem etiam in tormentis pro Fide praestent: sive id agere mallent per incendia, sive per bella, sive denique per meram discessionem vastaturi Rempublicam.
 [0462A]   Si enim hostes exsertos, non tantum vindices occultos agere vellemus, deesset nobis vis numerorum et copiarum?

000-00-00 Serial Number=0801126182
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0663B]   Sed mortui erit non agere flatum: ergo viventis est agere flatum.
 [0663A]   Flatum, opinor, ex semetipso agere.
 [0724A]   Sed et illa sic patitur, ut alibi agere videatur, dissimulatione praesentiae futuram absentiam ediscens; et tamen interim somniat, nec quiescit, nec ignavescit omnino, nec naturam immortalitatis servam sopori addicit: probat se mobilem semper; terra, mari, peregrinatur, negotiatur, agitatur, laborat, ludit, dolet, gaudet, licita atque inlicita persequitur: ostendit quod sine corpore etiam plurimum possit, quod et suis instructa sit membris, sed   nihil ominusnecessitatem habeat rursus corporis agitandi.
 [0667C]   Quid autem agere dicuntur moribundi, animum an animam?
 [0663B]   Sed mortui erit non agere flatum: ergo viventis est agere flatum.
 [0663B]   Sed et spirantis est agere flatum: ergo et spirare viventis est.
 [0663B]   Flatum, opinor, ex semetipso non agere.
 [0723C]   Voluit enim Deus, et alias nihil sine exemplaribus in sua dispositione molitus, paradigmate platonico plenius humani vel maxime initii ac finis lineas quotidie [0723C] agere nobiscum, manum porrigens fidei, facilius adjuvandae per imagines et parabolas, sicut sermonum, ita et rerum.

000-00-00 Serial Number=0548934102
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1149B]   Atque si mihi quidem contra hos tales pluribus agere collibitum, aut operae pretium esset, eos etiam, qui, ut a nostris sacris maxime alieni, ita apud illos alias maxima authoritate sunt, Pearsonium, Grotium, Usserium, Chamierium, Blondellum, Petrum Molinaeum, aliosque, quorum vel solis nominibus pauculi alii, et nuper nati, facile opprimi possent, longo agmine adducerem.
 [1182D]   Potest etiam exponi pro se suamque causam tueri; ne ergo id agere videri posset, hinc gratias agit Deo, quod neminem baptizaverit.

000-00-00 Serial Number=0126250088
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0917A]   Vult nos Deus agere quaedam placita sibi, in quibus non indulgentia patrocinatur, sed disciplina dominatur.
 [0922C]   Quanto magis laico digamo capitale est agere pro sacerdote, [0923A] cum ipsi sacerdoti digamo facto auferatur agere sacerdotem!
 [0923A]   Quanto magis laico digamo capitale est agere pro sacerdote, [0923A] cum ipsi sacerdoti digamo facto auferatur agere sacerdotem!
 [0917A]   Vult nos Deus agere quaedam placita sibi, in quibus non purae voluntatis.
 [0919B]   Adde quod et haec ipsa humani consilii interjectio quasi jam recogitationem excessus sui passa, statim se refraenat et revocat, cum subjungit: Verumtamen hujusmodi, pressuram carnis habebunt; cum parcere se eis dicit; cum tempus in collectum esse adjicit, quo oporteat etiam habentes matrimonia pro non habentibus agere: cum sollicitudinem nuptorum et innuptorum committit.

000-00-00 Serial Number=0369582891
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0667B]   Si hoc praeceptum ab omnibus manibus defendatur, [0667B] credo et fures balnearios manibus suis vivere, et ipsos latrones manibus agere quo vivant.
 [0677A]   Aut si jam fidelis id agere susceperit, retinendum in Ecclesia putabis?
 [0688C]   [ 0689A] Nam illi etiam servi conditione erant: tu vero nullius servus, in quantum solius Christi, qui te etiam captivitate saeculi liberavit, ex forma dominica agere debebis.

000-00-00 Serial Number=0401242197
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0966C]   Haec autem propter illos, qui se putant ex forma Petri agere, quam ignorant; non quasi respuamus nonam, cui et quarta sabbati, et sexta plurimum fungimur: sed quia eorum quae ex traditione observantur, tanto magis [0967A] dignam rationem afferre debemus, quanto carent Scripturae auctoritate, donec aliquo coelesti charismate aut confirmentur, aut corrigantur.

000-00-00 Serial Number=0958791137
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0949C]   XVI, 3, XXI, 24), ille [0949C] qui Galatas, in Lege volentes agere, castigat.
 [0949B]   Igitur, si mortificari nos jubet legi per corpus Christi, quod est Ecclesia, quae spiritu novitatis constat, non per literam vetustatis, id est legis; auferens te a lege, quae non tenet uxorem, marito defuncto, quominus alii viro fiat, ad contrariam te redigit conditionem, ne, [0949B] amisso viro, nubas; quantumque non deputareris adultera facta alteri viro post mortem mariti, si adhuc in lege agere deberes, tanto ex diversitate conditionis adulterii te praejudicat post mortem mariti alii nubentem: quia jam mortificata es legi, non potest tibi licere, cum recessisti ab ea apud quam tibi licebat.
 [0948B]   Sed et Timotheo scribens, vult juvenculas nubere, filios suscipere, matres familiae agere (I Tim.

000-00-00 Serial Number=0516063750
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1147D]   Collum igitur jugo subjeci, et quod nec meae vires patiebantur, nec tempus commode permittebat, subsecivis horis agere coepi.

000-00-00 Serial Number=0591987610
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1245B]   Non potest corpus de unius membri vexatione laetum agere: condoleat universum, et ad remedium conlaboret, necesse est.

000-00-00 Serial Number=0808490932
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0056B]   Quae audeant docere, contendere, exorcismos agere, curationes repromittere, forsitan et tingere.
 [0056A]   Non omittendam denique, qua contra eos praescribamus, [0056A] ipsius etiam haereticae conversationis descriptionem; ubi quis catechumenus, quis fidelis, incertum; pariter enim adeunt, pariter audiunt, pariter orant; qui pacem cum omnibus miscent; quorum mulieres audeant exorcismos agere, forsitan et tinguere; quorum ordinationes temerariae, et alius hodie episcopus, cras alius, hodie diaconus, qui cras lector, hodie presbyter qui cras laicus, nam et laicis sacerdotalia munera injungere.

000-00-00 Serial Number=0763656259
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0817B]   Sic itaque [0817B] et ad patiendum, societatem carnis expostulat; ut tam plene per eam pati possit, quam sine ea plene agere non potuit.
 [0816A]   Hoc et Apostolus sciens, nihil carnem agere per semetipsam, quod non animae deputetur, nihilominus peccatricem judicat carnem, ne eo [0816B] quod ab anima videtur impelli, judicio liberata credatur.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»