Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0583A] | Agnoscimus [0583B] sane romanam in Caesares fidem. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0276B] | Jam enim et hoc discuti par est, an Deus de sola bonitate censendus sit, negatis caeteris appendicibus, sensibus et affectibus, quos Marcionitae quidem [0276B] a deo suo abigunt in Creatorem, nos vero et agnoscimus in Creatore, ut Deo dignos. |
[0342C] | Nec enim si nos per Dei gratiam intellectum consecuti sacramentorum ejus, hoc quoque nomen agnoscimus Christo destinatum, ideo et Judaeis, quibus adempta est sapientia, nota erit res. |
Adversus Praxeam | Reditus in Auctori Indicem |
[0189A] | Sicut enim Joanne dicente, Sermo caro factus est, spiritum quoque intelligimus in mentione Sermonis; ita et hic Sermonem quoque agnoscimus in nomine spiritus. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0465A] | Unam omnium rempublicam agnoscimus, [0466A] mundum. |
[0433A] | Dati scilicet consilium, quo vobis abutamur; sed agnoscimus, unde talia suggerantur, quis totum hoc agitet, et quomodo nunc astutia suadendi nunc duritia saeviendi ad constantiam nostram dejiciendam operetur. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0695A] | Porro vitam a conceptu agnoscimus, quia animam a conceptu vindicamus. |
[0664A] | Sed ut animam spiritum dicam, praesentis quaestionis ratio compellit, quia spirare alii substantiae adscribitur: hoc dum animae vindicamus, quam uniformem et simplicem agnoscimus, spiritum necesse est certa conditione dicamus; non status nomine, sed [0664B] actus; nec substantiae titulo, sed operae; quia spirat, non quia spiritus proprie est: nam et flare, spirare est. |
[0687B] | Nos autem qui nihil Deo appendimus, hoc ipso animam longe infra Deum expendimus, quod natam eam agnoscimus, ac per hoc dilutioris divinitatis, et exilioris felicitatis; ut flatum, non ut spiritum; et si immortalem, ut hoc sit divinitatis, [0687C] tamen passibilem, ut hoc sit nativitatis: ideoque et a primordio exorbitationis capacem, et inde etiam oblivionis affinem. |
[0659B] | Nam quia spiritalia charismata agnoscimus, post Joannem quoque prophetiam meruimus consequi. |
De Carne Christi | Reditus in Auctori Indicem |
[0789C] | Sed agnoscimus adimpleri propheticam vocem Simeonis, [0790A] super adhuc recentem infantem Dominum pronuntiatam (Luc. |
[0790A] | Agnoscimus ergo signum contradicibile, conceptum et partum virginis Mariae; de quo Academici isti, Peperit, et non peperit; Virgo, et non virgo: quasi non, etsi ita dicendum esset, a nobis magis dici conveniret. |
[0763B] | Agnoscimus quidem ita relatum; sed tamen quale est, ut alterius regulae fides ab ea fide quam impugnat instrumentum argumentationibus suis mutuetur? |
De Pudicitia | Reditus in Auctori Indicem |
[1018A] | Haec enim erit poenitentia, quam et nos deberi quidem agnoscimus multo magis, sed de venia Deo reservamus. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0798B] | Habet et iste a nobis [0798B] plenissimum de omni statu animae stylum, quam imprimis immortalem tuentes, solius carnis et defectionem agnoscimus, et refectionem cum maxime asserimus; redactis in ordinarium materiae corpus, si qua et alibi pro caussarum incursione praestricta distulimus. |
[0859B] | Atque ita, pariter agnoscimus, hominem qui secundum pristinam conversationem vetus fuerit, eumdem et corrumpi ita dictum secundum [0859C] concupiscentiam seductionis, quemadmodum et veterem secundum pristinam conversationem, non secundum carnem per interitum perpetuum; caeterum, carne tam salvum quam eumdem, utpote vitiosam disciplinam, non corpulentiam exutum. |
[0831B] | Ita nobis magis competit etiam spiritalem defendere resurrectionem ab ingressu fidei, qui plenitudinem ejus agnoscimus exitum saeculi. |
De Virginibus Velandis | Reditus in Auctori Indicem |
[0901A] | Cur ex parte definitionem Apostoli agnoscimus absolutam circa omnem virum, nec retractamus quare non et puerum nominarit: ex parte autem praevaricamur, aeque absoluta ea circa omnem mulierem? |
Fragmenta Varia | Reditus in Auctori Indicem |
[1126C] | Nos autem, qui nihil adpendimus, hoc ipso animam longe infra Deum rependimus, quod natam eam agnoscimus; ac per hoc dilutioris divinitatis, exilioris felicitatis; ut flatum, non ut spiritum; etsi immortalem, ut hoc sit divinitatis; tamen passibilem, ut hoc sit nativitatis; ideoque et a primordio exorbitationis capacem, et inde etiam oblivionis adfinem. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»