[1077C]
|
[1077C] Haec populo juveni, qui dives, liber et haeres Possidet aeternam spem laudis jure dicatam, Non ut doctores (solus daret omnia Christus), Sed famulos Christi, jubet inviolata potestas Ingenti zelo flagrantes, pacis amore Armatos, molem belli deducere terrae Excelsas turres, et moenia saeva malorum, Surgentesque minas, populi contra agmina sancti Detrahere, vacuas voces dissolvere vento.
|
[1079A]
|
Ordine suscipiens Paulus, sic tradit et ipse Unum hunc esse Patrem, per quem sunt omnia facta; Atque unum Christum, per quem Deus omnia fecit, Ad quem se curvare genu plane omne fatetur, Ex quo omnis patria in coelo terraque vocatur; Qui zelat populum summo pietatis amore Ut pater, et sancte vult omnem vivere carnem, Apparere sibi mundam sine crimine plebem, Hoc zelo nostram custodit lege salutem, Legitimos monet esse, jubet, castigat et instat, Corripiens Galatas fratres et apostolus idem, [1079B] Talem se Paulus zelum se scripsit habere.
|
[1071C]
|
Dux populi Moses, qui limina regia liquit, Spernens divitias florentes tempore parvo, Maluit adflictus populi portare labores Subnixa cervice, minis non territus ullis, Quam sibi delicias multasque remittere poenas, Pro magnaque fide, pro tanto mirus amore, Armatus virtute Dei magnalia gessit: Percussit gentem plagis, terramque reliquit, confundit regem durum, populumque reducit; Calcavit fluctus, hostes demersit in undis; Fecit aquam dulcem per lignum, semper amaram, Cum Christi populo manifeste multa locutus, Cujus de facie lux et nitor ore refulsit; [1071D] Acceptam legem per paucos fudit in orbem, [1072A] Exempla implicita propriorum certa laborum, Percussit petram, jussus quoque flumina fudit; Extenditque manus, ut signo vinceret hostem.
|
[1065A]
|
Ne fidus pater, et vates cui pignus et haeres Charus erat, quem forte Deus donaverat illi, [1065A] Hunc Deo mactaret, merito tentatus amore; Supplicium magnum; sanctus pro sanguine sanguis Connexus capite spinis ostenditur agnus Hostia sancta Deo.
|
[1086B]
|
Vos autem astuta quis suasit fraude manere, Divisio prolis securos degere amore, Crimen adulterii committere, perdere vitam?
|