Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0400C] | Proinde et arbor bona non proferat malum fructum, quia nec veritas haeresim: nec mala bonum, quia nec haeresis veritatem: Sic nec Marcion aliquid boni de thesauro Cerdonis malo protulit, nec Apelles de Marcionis: multo enim haec congruentius [0401A] in ipsos interpretabimur, quae Christus in homines allegorisavit, non in duos deos secundum scandalum Marcionis. |
[0400C] | Hoc et meminisse debuerat Apelles, Marcionis de discipulo emendator. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0712B] | Si enim in seminibus utriusque substantiae aliquam intercapedinem eorum conceptus admitteret, ut aut caro, [0712B] aut anima prior seminaretur, esset etiam sexus proprietatem alteri substantiae adscribere per temporalem intercapedinem seminum; ut aut caro animae, aut anima carni insculperet sexum: quoniam et Apelles, non pictor, sed haereticus, ante corpora constituens animas viriles ac muliebres, sicut ab Philumena didicit, utique carnem, ut posteriorem, ab anima facit accipere sexum. |
[0686B] | Apelles sollicitatas refert animas terrenis escis de supercoelestibus sedibus ab igneo angelo Deo Israel et nostro, qui exinde illis peccatricem circumfinxerit carnem. |
De Carne Christi | Reditus in Auctori Indicem |
[0754C] | Quasi non eadem licentia haeretica et ipse potuisset, aut, admissa carne, nativitatem negare, ut [0754C] Apelles discipulus, et postea desertor ipsius; aut et carnem et nativitatem confessus. |
[0767B] | Sed, quae ratio responsi, matrem et fratres ad praesens negantis, discat etiam Apelles. |
[0768A] | Oro te, Apelles, vel tu, Marcion, si forte tabula ludens, vel de histrionibus, aut aurigis contendens, tali nuntio avocareris, nonne dixisses: Quae mihi mater, aut qui fratres? |
[0766A] | Audiat igitur et Apelles, quid jam responsum sit a nobis Marcioni eo libello, quo ad Evangelium ipsius provocavimus, considerandam scilicet materiam pronuntiationis istius. |
[0769A] | Solis istis capitulis, quibus maxime instructi sibi videntur Marcion et Apelles, secundum veritatem integri et incorrupti Evangelii interpretatis, satis esse debuerat ad probationem carnis humanae in Christo per defensionem nativitatis. |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0071A] | Post hos subsequitur Apelles, discipulus Marcionis, qui posteaquam in carnem suam lapsus est, a Marcione segregatus est. |
[0024B] | Sed et Apelles hac me pronuntiatione pulsabit; et Hebion et Simon, et omnes ordines non habent aliud, quo se mihi insinuantes, me sibi addicant. |
[0046A] | Haec opinio propria Sadducaeorum; partem ejus usurpat Marcion, et Apelles, et Valentinus, et si qui alii resurrectionem carnis infringunt. |
[0018B] | Providerat jam tunc Spiritus Sanctus futurum in virgine quadam Philumene angelum seductionis, transfigurantem se in angelum lucis, cujus signis et praestigiis Apelles inductus, novam haeresin [0018C] induxit. |
[0046A] | Nuptiarum quoque interdictores suggillat: ita instituunt Marcion et Apelles ejus secutor. |
[0047A] | Facilius de Filio quam de Patre haesitabatur, donec Marcion praeter Creatorem alium Deum solius bonitatis induceret; Apelles creatorem angelorum nescio quem gloriosum superioris Dei, faceret Deum legis et Israelis, illum igneum affirmans; Valentinus aeonas suos spargeret, et unius aeonis vitium in originem [0047B] deduceret Dei creatoris. |
[0051A] | Qua potestate, Apelles, limites meos commoves? |
[0068B] | Hoc pronuntiat Io Apelles. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0801A] | Futile et frivolum illud corpusculum, quod malum denique appellare non horrent, etsi angelorum fuisset operatio, ut Menandro et Marco placet; etsi ignei alicujus exstructio, aeque angeli, ut Apelles docet; sufficeret ad auctoritatem carnis secundae divinitatis patrocinium. |
Fragmenta Varia | Reditus in Auctori Indicem |
[1128B] | Apelles itaque discipulus Marcionis, uti verbis auctor utar dicti lib. |
[1134D] | In haec verba: «Oro te, Apelles, vel te, Marcion, si forte tabula ludens, etc. |
[1135A] | An vero plura scripserit adversus haereticos, dubitare me fecit aliquando, quod de eo scribit Vincentius Lirinensis: «Sciunt Marciones, Apelles, Praxeae, Hermogenes, Judaei, Gentiles, Gnostici, caeterique quorum ille blasphemias multis ac magnis voluminum suorum molibus, velut quibusdam fulminibus evertit. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»