Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0363C] | Denique, nobis fidem ex Apostolis Joannes et Matthaeus insinuant; ex Apostolicis, Lucas et Marcus instaurant, iisdem regulis exorsi, quantum ad unicum Deum attinet Creatorem, et Christum ejus, natum ex virgine, supplementum Legis et Prophetarum. |
[0367C] | Denique, ubi manus illi Marcion intulit, tunc diversum et aemulum factum est apostolicis. |
[0245B] | Stetisse itaque semper fidem in Creatorem et in Christum ejus, non modo sub apostolis, sed et in apostolicis Ecclesiis: apud quas Christus, non alterius dei quam Creatoris ostenditur. |
[0367C] | Igitur dabo consilium discipulis ejus, ut aut et illa convertant, licet sero, ad formam sui, quo cum apostolicis convenire videantur (nam et quotidie reformant illud, prout a nobis [0368A] quotidie revincuntur), aut erubescant de magistro ubique traducto, cum Evangelii veritatem nunc ex conscientia tramittit; nunc ex impudentia evertit. |
[0359A] | Quippe, cum Lacae Evangelium auctoritatem habeat ab Ecclesiis apostolicis, apud quas quod sacrosanctum est, ab Apostolis traditum constat; et proinde etiam caetera Evangelia, Joannis, Matthaei, et Marci; sed et Apocalypsis, ex ordine episcoporum ad originem recenso. |
Adversus Marcionem Libri Quinque | Reditus in Auctori Indicem |
[1077B] | Hujus Anacletus successor sorte locatus: [1077B] Quem sequitur Clemens; is apostolicis bene notus. |
De Baptismo Et De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1199A] | Sed, ut ad nostrum argumentum revertamur, jam [1199A] ab antiquissimis temporibus obtinuit, ut solemnis baptismus PASCHAE et PENTECOSTES temporibus celebraretur: quam observationem ab ipsis usque apostolicis temporibus profectam fuisse, sanctus Siricius, et sanctus Gregorius M. |
[1198D] | Itaque ex his videmus, non mirum esse, quod etiam passim in aliis rebus disciplina, quae apostolicis temporibus fuerat, atque ab ipsis Apostolis ordinata, tuncque usurpata, in plerisque tamen (scilicet quibus praeceptum divinum non annexum erat) successu temporum ab Ecclesia commutata, aut aliorum insuper ordinationum accessione aucta fuerint, temporum scilicet aliarumque circumstantiarum rationibus varie sapienterque accommodata, semper tamen iis, quae ad substantiam sacramentorum, utpote quae longe altioris, prorsusque divinae institutionis esse noscuntur, inconcusse retentis. |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0044B] | Si interim quaedam sint haereses etiam inde ab aetate apostolica; praescribendum uti evolvant ordinem episcoporum suorum, ita per successiones ab initio decurrentem, ut primus ille episcopus aliquem ex Apostolis aut apostolicis viris habeat antecessorem, quemadmodum Smyrnaeorum et Romanorum Ecclesiae; quod cum probare non possim, in communicationem non recipiantur. |
[0049B] | Unum Deum novit, creatorem universitatis, et Christum Jesum ex virgine Maria Filium Dei creatoris, et carnis resurrectionem; Legem et Prophetas cum evangelicis et apostolicis litteris [0050A] miscet, et inde potat fidem; eam aqua signat, Sancto Spiritu vestit, eucharistia pascit, ad martyrium exhortatur, et ita adversus hanc institutionem neminem recipit. |
[0033A] | Hanc itaque dirigit alteram praescriptionem: non alios [0032C] recipienbdos praedicatores, quam quos Christus instituit; et proinde eam doctrinam recipiendam, id sine dubio tenentem, quod Ecclesia ab Apostolis tam viva voce quam per Epistolas, Apostoli a Christo, Christus a [0033A] Deo suscepit; hoc itaque testimonium veritatis doctrinae nostrae quod cum ecclesiis apostolicis communicemus. |
[0044C] | Caeterum, si quae audent interserere se aetati apostolicae, ut ideo videantur ab Apostolis traditae, quia sub Apostolis fuerunt, possumus dicere: Edant ergo [0044C] origines Ecclesiarum suarum: evolvant ordinem episcoporum suorum, ita per successiones ab initio decurrentem, ut primus ille episcopus aliquem ex Apostolis, vel apostolicis viris, qui tamen cum Apostolis perseveraverit, habuerit auctorem et antecessorem. |
[0045B] | Ad hanc itaque formam [0045B] probabuntur ab illis ecclesiis, quae licet nullum ex Apostolis, vel apostolicis, auctorem suum proferant, ut multo posteriores, quae denique quotidie instituuntur; tamen in eadem fide conspirantes, non minus apostolicae deputantur, pro consanguinitate doctrinae. |
[0033B] | Si haec ita sunt, constat proinde [0033B] omnem doctrinam quae cum illis ecclesiis apostolicis, matricibus et originalibus fidei, conspiret, veritati deputandam, sine dubio tenentem quod Ecclesiae ab Apostolis, Apostoli a Christo, Christus a Deo accepit; reliquam vero omnem doctrinam de mendacio praejudicandam, quae sapiat contra veritatem Ecclesiarum, et Apostolorum, et Christi, et Dei. |
[0033B] | Communicamus cum ecclesiis apostolicis, quod nulli doctrina diversa: hoc est testimonium veritatis. |
[0045B] | Sed adeo nec sunt, nec probare possunt quod non sunt, nec recipiuntur in pacem et communicationem ab Ecclesiis quoquo modo apostolicis, scilicet ob diversitatem sacramenti nullo modo apostolicae. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»