TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Argumentari' [14]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0513802826
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0232B]   Et si quis discipulorum tuorum voluerit argumentari, quasi infinitatem aevo, non modo corporis intelligi velis: atquin corporaliter infinitam, corporaliter immensam et incircumscriptam, sequentia ostendunt.
 [0200A]   Argumentari tibi videor, Hermogenes.

000-00-00 Serial Number=0756241083
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0259B]   Caeterum, etsi esse eum possemus confiteri, sine caussa esse eum deberemus argumentari.
 [0244D]   Ut autem illum deum esse confiteri possemus, sine caussa tamen esse eum deberemus argumentari, qui rem non haberet, cum res caussa sit ut sit aliquid.
 [0457A]   Sed ne audeas argumentari apostolos, ut alterius Dei praecones, a Judaeis vexatos; memento prophetas quoque eadem a Judaeis passos, tamen non alterius Dei apostolos fuisse, quam Creatoris.
 [0397A]   Nunc si quid voluerit argumentari, Creatorem quidem fratribus dari jussisse, Christum vero omnibus petentibus; ut hoc sit novum atque diversum: imo unum erit ex his, per quae lex Creatoris erit in Christo.

000-00-00 Serial Number=0093318403
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0188D]   Volent quidem et hic argumentari, sed veritas praevalebit.

000-00-00 Serial Number=0826410174
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0108C]   Sic enim voluit quidam, sed et ipse fugitivus, argumentari, et qui proinde nolunt intelligere sensum Domini illius pronuntiationis, ut eam ad velamentum timiditatis suae utantur, cum [0109A] et personas suas habuerit et tempora et caussas: Cum coeperint, inquit, persequi vos, fugite de civitate in civitatem (Matth.

000-00-00 Serial Number=0581663668
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0667A]   Tum quod et de Scripturis audent argumentari, dixisse apostolum, ut quisque fuerit inventus, ita et perseveret (I Cor.

000-00-00 Serial Number=0889816761
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0999A]   Sed plus est, quod nihil aliud argumentari licet citra id de quo agebatur.

000-00-00 Serial Number=0931116760
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0833B]   Etiam, si quis audebit terram sanctam paradisum potius argumentari, quam et patrum dici capiat, Adae scilicet et Evae: proinde et in paradisum restitutio carni videbitur repromissa, quae eum incolare et custodire sortita est, ut talis illuc [0833C] homo revocetur, qualis inde pulsus est.

000-00-00 Serial Number=0847438931
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0630B]   Ad utrumque, adhuc forsan alicui opiniones ethnicorum blandiuntur, quae in ista caussa adversus nos ita argumentari consueverunt: Nihil obstrepere religioni in animo et consciencia tanta solatia extrinsecus oculorum vel aurium: nec vero Deum offend oblectatione hominis, qua, salvo erga Deum metu et honore, suo in tempore et suo in loco frui, scelus non sit.
 [0635B]   Ne quis argumentari nos putet, ad principalem auctoritatem convertar ipsius signaculi nostri.

000-00-00 Serial Number=0165305912
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0893A]   Quatenus autem et de Scripturis adversus veritatem argumentari consuetudo est, statim opponitur nobis, nullam mentionem virginum ab Apostolo factam ubi de [0893B] velamine praefinit, sed tantum mulieres nominatas: cum, si voluisset et virgines tegi, de virginibus quoque cum mulieribus nominatis pronuntiasset: quomodo illic, inquit, ubi de nuptiis tractat, quid observandum sit etiam de virginibus, declarat.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»