TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Coelos' [23]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0491733789
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0142B]   Si item audisti apud Amos (IX, 6): Qui assensum illum suum aedificat in coelos, et profusionem suam fundat in terras; scito et ascensum illum exinde complanatum vestigiis Domini, et introitum exinde reseratum viribus Christi, nec ullam moram aut quaestionem in limine Christianis occursuram, [0142C] qui non dignosci habeant illic, sed agnosci; nec interrogari, sed admitti.

000-00-00 Serial Number=0593871534
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0637A]   VI, 1-3) [0637A] quae est resurrectio ejus gloriosa, de terra in coelos cum recepit, unde et venerat ipse spiritus ad virginem; cujus neque nativitatem, neque passionem Judaei agnoverunt.

000-00-00 Serial Number=0203657031
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0509C]   IX, 6): Qui ascensum suum aedificat in coelos, utique sibi et suis.
 [0415C]   III, [0415C] 3): Operuit coelos virtus; utique nubilo illo.

000-00-00 Serial Number=0813204348
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1087A]   Nutrimenta cibi cupide per membra resumit, Hanc optat secum immortalem semper habere, [1086D] Quam frangi gemit, et dolet evacuare per artus; [1087A] Illi mors miserae dominatur tempore certo, Quo renovata levi de pulvere mors inimica Deficiat tandem, caro cum resoluta resurgit, Haec erit exspectata diu victoria summa, Quam fecit virtute Patris venerandus in aevum Factus verus homo, hominis qui membra redempta In coelos tulit atque aditus spe dives aperuit Principio gentis in linguis omnibus, inde Hic ubi semper opus, patria pietate minister.
 [1076A]   Hunc Paulus, praelectus apostolus in vice missus, In coelos raptus vidit quoque; missus ab illo, Barnaba cum comite, sociisque prioribus, uno Foedere conjunctis, per gentes tradit ubique Esse caput Christum, sunt cujus Ecclesia membra, Corporis ipse salus, membrorum vita perennis; Ipse caro factus, pro cunctis ipse peremptus, Ipse resurrexit primus, spes una salutis; Discipulisque suis formam dedit: hi simul omnes Indignas varie poenas pro nomine passi.
 [1057A]   [1056C] Omnia cum revocata videt quae ceperat ipse [1057A] Cladis in interitum, mersam jam surgere carnem, In coelos hominem devicta morte levari, Signari populos, effuso pignore sancto, Mirandae virtutis opus, invisaque facta; Audit extremas flammarum in gurgite poenas A Domino sibi perpetuas, tenebrasque paratas, Irrevocata Dei sententia, nudus, inermis, Damnatus, victus, periturus morte perenni, Jam reus, et nullam veniam se certus habere; Protinus extremum nefas ausus, spargere passim Auribus horrendum verbum, neque voce loquendum Abjectos a plebe Dei, sine luce vagantes, Inventos sine mente viros, terrena sequentes, Aggressus pravi pravos docet esse magistros.
 [1060A]   Infandos omni magicae dementia plenos, Persuasit sese virtutem dicere summam; [1059C] Fingere cum meretrice, nefas peragrare, volare, [1060A] Namque Valentino Deus est insanus, et aevo Triginta tribuit coelos, patremque Profundum; Bis docuit tingui, transducto corpore flamma.
 [1090B]   Tertia namque die subiens cum corpore victor, Immani virtute Patris, via facta salutis; Inque creatura portans hominemque Deumque, Conscendit coelos, captivas ille reducens Primitias, munus Domino charamque figuram; Conseditque Patri lucis virtute recepta, Gloria qua munitus erat, dum vinceret hostem, Spiritu conjunctus, de nobis carne ligatus, Hunc Pater et Dominum et Christum Regemque Deumque.

000-00-00 Serial Number=0105350971
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0157A]   I, 3): hunc missum a Patre in virginem, et ex ea natum hominem et Deum, filium hominis et filium Dei, et cognominatum Jesum Christum: hunc passum, hunc mortuum et sepultum secundum Scripturas, et resuscitatum a Patre, et in coelos resumptum, sedere ad dexteram Patris, venturum judicare vivos et mortuos, qui exinde miserit, secundum promissionem suam, a Patre Spiritum Sanctum Paracletum, sanctificatorem fidei eorum qui credunt in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum.
 [0185A]   VIII, 6), ad terram demittendo; gloria tamen et honore coronaturus illum, in coelos resumendo.
 [0185A]   Quid mendacem facis et Patrem et Filium, si aut Pater de coelis loquebatur ad Filium, cum ipse esset Filius apud terras; aut Filius ad Patrem precabatur, cum ipse esset Pater apud coelos?
 [0178A]   Aut si sic solus coelum extendit, quomodo isti praesumunt in perversum haeretici, quasi singularis non admittatur Sophia illa dicens: Cum pararet coelos ego aderam illi simul .

000-00-00 Serial Number=0554045379
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0574B]   Coelos autem noeros deputant, et interdum angelos eos faciunt, sicut et ipsum Demiurgum: sicut et Paradisum, archangelum quartum, quoniam et hunc supra coelum tertium pangunt, ex cujus virtute sumpserit Adam, diversatus illic inter nubeculas et arbusculas.

000-00-00 Serial Number=0170059323
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1174A]   Ante Christi in coelos Ascensum nondum se in Ecclesiam effuderit.
 [1200C]   Sufficit hic ASCENSIONEM CHRISTI, seu ejusdem in coelos receptionem, significari.
 [1200D]   Et hoc sensu [1200D] etiam hic intelligendus videtur; non enim Christus in Pentecoste, si diem intelligas, coelos conscendit, at vero intermedio illo tempore, scilicet die quadragesima post Resurrectionem.

000-00-00 Serial Number=0623225987
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0115A]   XXIII, 9), hominem de terris, imo ab inferis, mercatus in coelos.

000-00-00 Serial Number=0797600508
De Judicio Domini [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1091B]   Nunc age, securam vivamque adtingere lympham, Et celeres vitam amissam reparare per undas Si velit, aeternae et poenas evadere flammae, Ignarusque Dei, venturique inscius aevi, [1091B] Et potius venturae adipisci praemia vitae; Hunc unum meminisse Deum, solumque precandum, Qui totum in libra posuit sub limine mundum, Aeternumque manens, semperque futurus in aevum, Saecula cuncta tenens, ante omnia saecula solus Ingenitus, sine fine Deus, sedemque supernam Solus habens, solus coelos supereminet altos, Omnipotens solus, cui parent omnia rerum; Qui sibi complacitum hominem formavit in aevum, Pastorem pecudum, et dominum dedit esse ferarum; Qui sermone tenus potuit protendere coelum, Et solidam verbo potuit suspendere terram, Et dicto citius disjunxerat aequoris undam, Ac manibus charam dilexit fingere formam, Atque suam voluit faciem quoque inesse decoram, [1091C] Spirituque adflavit vivendi vultibus auram.

000-00-00 Serial Number=0360353410
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0935B]   Dicit et Apostolus scribens ad Ephesios: Deum proposuisse in semetipso ad dispensationem adimpletionis temporum, ad caput, id est, ad initium reciprocare universa in Christo, quae sunt super coelos et super terras in ipso (Eph.

000-00-00 Serial Number=0351965308
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0062B]   Ex illo providentiam, [0062B] ex providentia virtutem, et sapientiam: ex ipsis inde principatus, et potestates, et angelos factos, deinde infinitas angelorum editiones et probolas: ab istis angelis trecentos sexaginta quinque coelos institutos, et mundum in honore Abraxae, cujus nomen hunc in se habebat numerum computatum.
 [0026B]   [0026B] Regula est autem fidei, ut jam hinc quid defendamus profiteamur, illa scilicet qua creditur, unum omnino Deum esse, nec alium praeter mundi conditorem; qui universa de nihilo produxerit, per Verbum suum primo omnium emissum; id Verbum, Filium ejus appellatum, in nomine Dei varie visum a Patriarchis, in Prophetis semper auditum, postremo delatum ex Spiritu Patris Dei et virtute in virginem Mariam, carnem factum in utero ejus, et ex ea natum egisse Jesum Christum; exinde praedicasse novam legem, et novam promissionem regni coelorum; virtutes fecisse; fixum cruci, tertia die resurrexisse; in coelos ereptum sedisse ad dexteram Patris; misisse vicariam vim Spiritus Sancti, qui credentes agat, venturum cum claritate, ad sumendos sanctos in vitae aeternae et promissorum [0027A] coelestium fructum, et ad profanos adjudicandos igni perpetuo, facta utriusque partis resuscitatione cum carnis restitutione.

000-00-00 Serial Number=0525017798
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0827B]   III): Poeniteat itaque vos, et resipiscite ad abolenda delicta vestra, ut tempora vobis superveniant refrigerii ex persona Dei, et mittat praedesignatum vobis Christum; quem oportet accipere coelos, adusque tempora exhibitionis omnium, quae locutus est Deus, ore sanctorum prophetarum.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»