TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Colere' [18]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0101600111
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0579A]   Erubescitis, opinor, incultas et nudas cruces colere.
 [0597A]   Sed quia et feras et homines colere susceperant, utramque faciem in unum Anubin contulerunt, in quo naturae conditionisque suae potius argumenta videri posset consecrasse gens rixosa, suis regibus recontrans, in extraneis dejecta, sane et gula et spurcitia.

000-00-00 Serial Number=0719533801
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0421A]   Sed apud vos quodvis colere jus est, praeter verum Deum, quasi non hic magis omnium sit Deus, cujus omnes sumus.
 [0343A]   Si tamen haec numina censeri velint, colere utique oportebat, non spernere, quod tamen passim facere illos ostendit, cum singuli plures colant, [0343B] cum divinitas ab humano pendeat arbitrio, cum simulacra eorum, ut domestica instrumenta pignerentur, venditentur, nec privata tantum, sed et publica, ut adeo majestas quaestuaria efficiatur: mortuis quoque id honoris quod diis habeatur, qui tanto dignius scilicet imperatoribus etiamnum viventibus tribuitur, quoniam [0344A] et ipsi deos faciunt; at certe meretricibus, cinaedis, similibusque publicae libidinis victimis, non sine insigni deorum contumelia, licet ii ipsi nihilo nobiliores sint, addici potest.
 [0418A]   Videte enim ne et hoc ad irreligiositatis elogium concurrat, adimere libertatem religionis et interdicere optionem divinitatis, ut non liceat mihi colere quem velim, sed cogar colere quem nolim.
 [0489B]   Si vero ab eis quos colitis omnia vobis mala eveniunt nostri caussa, quid colere perseveratis [0490A] tam ingratos, tam injustos, qui magis vos in dolorem Christianorum juvare et asserere debuerant?
 [0451A]   Desine alium Deum colere vel credere, atque ita et hunc deum dicere, cui deo opus est.
 [0418A]   Videte enim ne et hoc ad irreligiositatis elogium concurrat, adimere libertatem religionis et interdicere optionem divinitatis, ut non liceat mihi colere quem velim, sed cogar colere quem nolim.
 [0403B]   Ut autem Judaeis respondeam, et ipsi Deum per [hominem] Moysen colere didicerunt; ut Graecis occurram, Orpheus Pieriae, Musaeus [0404A] Athenis, Melampus Argis, Trophonius Boeotiae initiationibus homines obligaverunt; ut ad vos quoque dominatores gentium aspiciam, homo fuit Pompilius Numa, qui Romanos operosissimis superstitionibus oneravit.
 [0375A]   Deum verum, qui omnia fecit, cujus, et naturam describit, Christianos colere asserit: hujus notitiam et agnitionem naturaliter homini insitam docet, ita ut magnitudinem ejus, bonitatem, benignitatem, auxilium et justitiam non ignoret, inque coelis agere, non in terra, credat.
 [0328A]   Deos vestros colere desinimus; ex quo illos non esse cognoscimus.
 [0416B]   Falsum itaque esse crimen irreligiositatis, et ad Romanos potius quam Christianos pertinere, quos vel ex hac subjectione daemonum pateat, majorem [0416B] illis et sublimiorem Deum colere; adeoque vel libertatem saltem religionis illis esse relinquendam, quae cum aliis detur, tum nec ipsis Aegyptiis negetur.

000-00-00 Serial Number=0148386538
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1152A]   Solem colere, eique bovem, ex antro cornibus eductum, inter hymnorum concentus immolare consueverant.

000-00-00 Serial Number=0451366901
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1303C]   Cum saevissima adversus Christianos Caesarum edicta mortem illis quotidie impendentem minitarentur, Tertullianus ad montanismum jam inclinans, ut christianas etiam mulieres, quae gentiles in cultu corporis et luxu imitari non verebantur, ad martyrium expeditius praepararet, duos libros de cultu foeminarum conscripsit, in quibus ostendit se corpus colere, quod omnibus momentis pro Christo perditum velle debeant.

000-00-00 Serial Number=0461310089
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0668B]   Quasi ob aliquam caussam colere non audeat, nisi ob quam et facere non debeat, scilicet ob Dei offensam utrobique.
 [0669A]   Negas te, quod facis, colere?
 [0688A]   XII) idolis non deservisse, nec Belem nec draconem colere, quod multo postea apparuit.

000-00-00 Serial Number=0612327695
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1035B]   Itaque [1035B] colere omnia (si demum intelligis alibi stipantem copiam, alibi deserentem), runcare atque rustare instituit, ut inde velut ex surculis et propaginibus, populi de populis, urbes de urbibus, per ubique orbis pangerentur.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»