TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Competat' [36]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0716527283
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0565C]   Non statim sunt, qui [0565C] dicuntur; sed quia non sunt, frustra dicuntur, et fallunt eos, qui rem nomini addicunt cum de re status nominis competat.

000-00-00 Serial Number=0925411463
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0238B]   Igitur in quantum constitit materiam nullam fuisse, ex hoc etiam quod nec talem competat fuisse qualis inducitur, in tantum probatur omnia a Deo ex nihilo facta, nisi quod Hermogenes cumdem statum describendo materiae, quo est ipse, inconditum, confusum, turbulentum, ancipitis et praecipitis et fervidi motus, documentum artis suae dum ostendit, ipse se pinxit.
 [0219C]   [0219C] Hoc si ita est, alia nobis obvolvitur quaestio, an competat terram hanc quam Deus fecit, ex illa ex qua fecit, cognomentum derivasse.
 [0222A]   Sane discutiendum an ei competat invisibilem et rudem fuisse quae facta est, an ei ex qua facta est, ut ejusdem sit erat, cujus et quod erat.

000-00-00 Serial Number=0253776014
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0617A]   Itaque dicunt Judaei: Provocemus istam praedicationem Esaiae, et faciamus comparationem, an Christo qui jam venit, competat illi primo nomen quod Esaias praedicavit, et insignia ejus quae de eo nuntiavit.

000-00-00 Serial Number=0341131091
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0475A]   Cur autem non magis competat Creatori, Filium suum dedisse maledictioni suae, quam illi Deo tuo subdidisse maledictioni, et quidem pro homine alieno?
 [0519A]   Ipsum vocabulum diaboli, quaero ex qua delatura competat Creatori?
 [0321B]   Et vero non recte Marcionem putativam in Christo corpulentiam asseruisse, ne nativitatem ejus agnoscere cogeretur; quia poterat etiam putativam illam nativitatem accommodasse; quarum neutrum tamen possit consistere, eo quod Deo magis competat veritas, quam mendacium.
 [0361C]   Non nego distare documenta eloquii, praecepta virtutis, [0361C] legis disciplinas; dum tamen tota diversitas in unum et eumdem Deum competat; illum scilicet a quo constat dispositam, sicut et praedicatam.
 [0350C]   Cum ergo nihil horum competat in Salomonem, sed in Christum, certa erit ratio interpretationum nostrarum, ipso etiam exitu rerum probante, quas in Christum apparet praedicatas; et ita in hoc erunt sancta et fidelia David.
 [0278C]   Plane nec pater tuus est, in quem competat et amor propter pietatem, et timor [0278D] propter potestatem?
 [0392A]   Alii agnoscunt quidem verbum maledictionis, sed volunt Christum sic Vae pronuntiasse, non quasi ex sententia sua proprie, sed quod Vae a Creatore sit, et voluerit illis asperitatem Creatoris opponere, quo suam supra in benedictionibus sufferentiam commendaret: quasi non Creatori competat, qua utrumque praestanti, et bonum Deum et judicem; ut quia praemiserat in benedictionibus benignitatem, subjiceret etiam in maledictionibus severitatem, amplitudinem disciplinae utriusque instruendae, tam ad benedictionem sectandam, [0392B] quam ad maledictionem praecavendam.
 [0250B]   Par autem non habere, cum uni competat, in duobus esse nullo modo possit.
 [0355B]   De restitutione vero Judaeae, quam et ipsi Judaei, ita ut describitur, sperant, locorum et regionum nominibus inducti, quomodo allegorica interpretatio in Christum et in Ecclesiam, et habitum et fructum ejus spiritaliter competat, et longum est persequi, et in alio opere digestum, quod inscribimus, De spe fidelium; et in praesenti vel eo otiosum, quia non de terrena, sed de coelesti promissione sit quaestio.
 [0445C]   Ita cum utrinque pronuntiationis diversitas competat Creatori, non erit divinitatum statuenda distantia, sed ipsarum materiarum.
 [0341B]   Si proinde commune est apud vos Christi nomen, quemadmodum et Dei, ut sicut utriusque Dei filium Christum competat dici, sic utrumque patrem Dominum, certe ratio huic argumentationi [0341C] refragabitur.
 [0253C]   Ego dixi: Vos dii estis; nec tamen idcirco eis competat possessio summi magni, quia dei cognominentur, ita nec Creatori.
 [0279B]   Judicatur enim abjiciendus, et utique judicio damnationis: nisi si in salutem abjiciatur peccator, ut et hoc Deo optimo competat.
 [0313A]   Sicut autem, licet mala dicantur, non reprehendentur in judice, nec hoc nomine suo malum judicem ostendunt; ita et malitia haec erit intelligenda nunc, quae ex illis malis judicariis deputata, cum ipsis competat judici.

000-00-00 Serial Number=0049219668
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0160B]   Ideoque jam in usu est nostrorum, per simplicitatem interpretationis, Sermonem dicere in primordio apud Deum fuisse; cum magis rationem [0160B] competat antiquiorem haberi; quia non sermonalis a principio, sed rationalis Deus etiam ante principium; et quia ipse quoque sermo ratione consistens, priorem eam ut substantiam suam ostendat.
 [0171C]   Quasi non expositio Scripturae quae fit a nobis, Filio competat, Patre seposito in sua invisibilitate.

000-00-00 Serial Number=0451992512
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0685B]   Quod cum soli Deo competat, ut soli innato et infecto, et idcirco immortali et inconvertibili, absolutum est, caeterorum omnium natorum atque factorum convertibilem et demutabilem esse naturam; ut etsi trinitas animae adscribenda esset, ex mutatione accidentiae, non ex institutione naturae deputaretur.
 [0643C]   Ad fidem quoque pertinere, quod Plato partitur [0643C] animam per rationalem et irrationalem; ita tamen ut naturae primaevae deputetur rationale, irrationale vero transgressioni; non tamen placere irrationalis distinctionem in indignativum et concupiscentivum, quod utrumque etiam Christo et rationali animae competat.

000-00-00 Serial Number=0350058258
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1191C]   Argumenti vis in eo posita est, quod laici eo minus baptizandi jus vindicare debeant, cum neque diaconis, neque ipsis presbyteris, illud sine auctoritate Episcopi competat.
 [1191C]   Quasi dicere vellet: «Etiamsi et laicis potestas baptizandi competat, tamen non expedire, ut eadem utantur, in praejudicium honoris Episcopis debiti, sed praestare, ut ab illius exercitio in reverentiam praeeminentiae Episcoporum abstineant.

000-00-00 Serial Number=0274208188
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1185B]   Nec mirum, si Apostolus eodem utique spiritu actus, quocum omnis Scriptura divina, tum et illa Genesis digesta est, eadem voce usus est mulierem ponendo; quae exemplo Evae innuptae et virgini competat.

000-00-00 Serial Number=0834216893
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0031A]   Illud itaque solum disputandum, quibus competat fides, cujus sint Scripturae, a quo, per quos, et quibus sit tradita disciplina qua christiani fiunt.
 [0029A]   Si hae sunt illae vires eorum, uti eas habere possint, dispici debet cui competat possessio Scripturarum, ne is admittatur ad eas, cui nullo modo competit.
 [0031A]   Nam etsi non ita evaderet conlatio Scripturarum, ut utramque partem parem sisteret, ordo rerum desiderabat illud prius proponi, quod nunc solum disputandum est: Quibus competat fides ipsa?

000-00-00 Serial Number=0594315290
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0983B]   Nec enim moechia et fornicatio de modicis et de maximis delictis deputabuntur, ut utrumque competat, et sollicitudo quae praecavet, et securitas quae indulget.
 [1020B]   In negotiis, in officiis, in quaestu, in victu, in visu, in auditu quanta tentamur, ut si nulla sit venia istorum, nemini salus competat!

000-00-00 Serial Number=0681146562
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0812A]   Exorsi enim sumus ab auctoritate carnis, an ea sit cui dilapsae salus competat: dehinc, prosecuti de potentia Dei, an tanta sit quae salutem conferre dilapsae rei soleat: nunc, si probavimus utrumque, velim etiam de causa requiras an sit aliqua tam digna, quae resurrectionem carnis necessariam, et rationi certe omnimodo debitam vindicet, quia subest dicere, etsi caro capax restitui, etsi divinitas idonea restituendi, sed caussa restitutionis praeesse debebit.

000-00-00 Serial Number=0256773353
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0651B]   Et tamen innocens de supplicio alterius laetari non potest, cum magis competat innocenti dolere, quod homo par ejus tam nocens factus est, ut tam crudeliter impendatur.

000-00-00 Serial Number=0209031165
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1129C]   Nbsp; [1129] [1129C] De restitutione Judaeae, inquit Tertullianus, quam et ipsi Judaei, ita ut describitur, sperant, locorum et regionum nominibus inducti, quomodo allegorica interpretatio in Christum et in Ecclesiam, et habitum et fructum ejus, competat, et longum est persequi, et in alio opere digestum, quod inscribimus DE SPE FIDELIUM; et in praesenti vel eo otiosum, quia non de terrena, sed de coelesti promissione sit quaestio.
 [1131B]   Usque adeo ut potius Tertulliano competat id quod Gennadius Melitanis tribuit, quod terrenum regnum Christi speraverit, et descripserit libro de Spe Fidelium, quam quod illi impingit de cibo et potu; quo factum fortasse, ut prae aliis Melitonem commendet auctor libris illis [1131C] pro Montano scriptis, quorum fragmenta sequuntur, juxta quod ibi ex B.
 [1132B]   Verba auctoris [1132B] quibus quod dixi confirmatur, sunt in primis illa supra citata: «De restitutione Judaeae, quomodo allegorica interpretatio in Christum et Ecclesiam, et habitum et fructum ejus competat; et longum est persequi, etc.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»