[1082C]
|
Et virga styracis fructus nucis adtulit ipsa [1082C] (Virginis haec species, genuit quae sanguine corpus), Conjuncta in ligno, sedabit mortis amarum Interius fructum dulcem, de Spiritu sancto, Sicut Esaias virgam de semine Jesse Praedixit Mariam, de qua flos exit in orbem.
|
[1084A]
|
Sic igitur Lex et miri cecinere prophetae, Omnia sic conjuncta vigent, veterisque novique Foederis, illa sacra et verborum immania dicta.
|
[1083D]
|
Inde sequens conjuncta docet mysteria legis, Inque novo Deus quae foedere tradidit unus.
|
[1066C]
|
Et quia terribilis puteo demersus iniquo Vir cecidit, suasit virgo subducta dracone; Consilio placuit, tegmen coeleste reliquit; Arguit hos lignum nudos, mors atra coegit, [1066C] Ex eadem massa simili ratione refecta Jam renovata, redit flos carnis, et hospita pacis Virgine desponsa caro, non ex semine nato Artifici conjuncta suo, sine debito mortis Angelus haec mandata Patris, per sidera defert Lucida, ut angelica credantur nuntia fama, Virginis ut virgo; carnis caro debita solvat.
|
[1064B]
|
Cujus facta, simul dictis conjuncta, fideles Illi, Matthaeus, Marcus, Lucasque, Joannes, Conscripsere, mera, non extera verba locuti, Spiritu sancta Dei, tanto praesente magistro.
|
[1061]
|
Inde sequens conjuncta docet mysteria legis, Inque novo Deus quae foedere tradidit unus.
|
[1061A]
|
Abstinet aut patitur pro nomine vulnera vere, Verus surgit homo, vere mors victa silebit; Sed non pars hominis anima, sua parte relicta, Percipiet palmam, socia quam carne laborans In stadio luctata, simul conjuncta meretur.
|