Adversus Hermogenem | Reditus in Auctori Indicem |
[0223A] | Nam et lumen non statim splendore solis implevit, et tenebras non statim solatio lunae temperavit, et coelum non statim sideribus stellisque signavit, et maria non statim belluis frequentavit, et ipsam terram non statim varia foecunditate dotavit: sed primo esse ei contulit; dehinc non in vacuum esse supplevit. |
[0204C] | Grande revera beneficium Deo contulit, ut haberet hodie per quem Deus cognosceretur, et omnipotens vocaretur: nisi quod jam non omnipotens, si non et hoc potens, ex nihilo omnia proferre. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0246A] | Et sic etiam stare non posse fidei sacramentum baptisma, quod remissio est delictorum, absolutio mortis, regeneratio, consecutio Spiritus sancti, signat denique et lavat: quae conferre non potest, nisi qui a primordio creavit hominem, et animam ei contulit, et pro peccato ad mortem damnavit. |
[0280A] | Si consecutio est Spiritus sancti, quomodo spiritum adtribuet, qui animam non prius contulit? |
[0364B] | Denique, ut cum auctoribus contulit et convenit de regula fidei; dexteras miscuere, et exinde officia praedicandi distinxerunt, ut illi in Judaeos, Paulus in Judaeos et in nationes. |
[0365D] | Quod ergo pertinet ad Evangelium interim Lucae, quatenus communio ejus inter nos et Marcionem de veritate disceptat, adeo antiquius Marcione est, quod est secundum nos, ut et ipse illi Marcion aliquando crediderit; cum et pecuniam [0365D] in primo calore fidei catholicae Ecclesiae contulit, projectam mox cum ipso postea quam in haeresim suam a nostra veritate descivit. |
[0284C] | [0284C] Occasio reformandi opusculi hujus, cui quid acciderit primo libellulo praefati sumus, hoc quoque contulit nobis, uti duobus diis adversus Marcionem retractandis, sui cuique titulum et volumen distingueremus pro materiae divisione, alterum deum definientes omnino non esse, alterum defendentes digne Deum esse: quatenus ita Pontico placuit, alterum inducere, alterum excludere. |
[0239A] | Romam itaque se contulit, et seniores adiens, qui ab apostolorum discipulis edocti, adhuc supererant, ut in communionem admitteretur, [0239B] frustra petiit. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0348A] | Sed quum Larentinam, publicum scortum, velim saltem Laidem aut Phrynen, inter Junones et Cereres ac Dianas adoratis; quum Simonem Magum statua et inscriptione [0348A] sancti dei inauguratis; quum de paedagogiis aulicis nescio quem synodi deum facitis: licet non nobiliores dii veteres, tamen contumeliam a vobis deputabunt, hoc et aliis licuisse, quod solis antiquitas contulit. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0684A] | [0684A] Apparet quanta sint quae unam animae naturam varie collocarint, ut vulgo naturae deputentur, quando non species sint, sed sortes naturae et substantiae unius; illius scilicet, quam Deus in Adam contulit, et matricem omnium fecit: atque adeo sortes erunt, non species substantiae unius, ut et varietas ista moralis quanta nunc est, tanta non fuerit in ipso principe generis Adam. |
[0716B] | Caeterum, proprie naturalis concupiscentia unica est, alimentorum solummodo, quam Deus et in primordio contulit: Ex omni ligno, inquit (Gen. |
De Oratione | Reditus in Auctori Indicem |
[1195B] | Omnem illi virtutem de bono contulit. |
De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1225C] | Quid mirum igitur, si neque Tertullianus undequaque sibi constet, sed, cum primitus, licet jam adultiori aetate, se ad scribendum contulit, nonnihil alacriori stylo usus fuerit, deinceps aliis in ejus operibus nonnihil magis subsidente, majorique eruditionis apparatu ornatum [1225D] velut compensare. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0802A] | Persequar itaque propositum; si tamen tantum possim carni vindicare, quantum contulit ille qui eam fecit, jam tunc gloriantem, quod illa pusillitas, limus [0802B] in manus Dei, quaecumque sunt, pervenit, satis beatus, etsi solummodo contactus. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»