TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Creatore' [102]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0893944204
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0206A]   Magna, [0206A] bona fide, caecitas haereticorum pro hujusmodi argumentatione, cum ideo aut alium Deum bonum et optimum volunt credi, quia mali auctorem existiment Creatorem; aut materiam cum Creatore proponunt, ut malum a materia, non a Creatore deducant: quando nullus omnino deus liberetur ista quaestione, ut non auctor mali videri proinde possit, quisquis ille est qui malum etsi non ipse fecit, tamen a quocumque et unde unde passus est fieri.
 [0206A]   Magna, [0206A] bona fide, caecitas haereticorum pro hujusmodi argumentatione, cum ideo aut alium Deum bonum et optimum volunt credi, quia mali auctorem existiment Creatorem; aut materiam cum Creatore proponunt, ut malum a materia, non a Creatore deducant: quando nullus omnino deus liberetur ista quaestione, ut non auctor mali videri proinde possit, quisquis ille est qui malum etsi non ipse fecit, tamen a quocumque et unde unde passus est fieri.

000-00-00 Serial Number=0280978084
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0444C]   Eam itaque regionem, sinum dico Abrahae, etsi non coelestem, sublimiorem tamen inferis, interim refrigerium praebituram animabus justorum, donec consummatio rerum resurrectionem omnium plenitudine mercedis expungat; tunc apparitura coelesti promissione quam Marcion suo vindicat, quasi non a Creatore promulgatam.
 [0441A]   XLIII, 19) praedicari a Creatore; si et Joannes antecursor et praeparator ostenditur viarum Domini, Evangelium [0441B] superducturi, et regnum Dei promulgaturi; et ex hoc jam quod Joannes venit, ipse erit Christus, qui Joannem erat subsecuturus, ut antecursorem; et si desierunt vetera, et coeperunt nova interstite Joanne, non erit mirum quod ex dispositione est Creatoris, ut aliunde magis probetur, quam ex Legis et Prophetarum in Joannem occasu, et exinde ortu, regnum Dei.
 [0440B]   In nummo scilicet injusto, non in Creatore, quem et Marcion justum facit.
 [0438A]   Si autem non subito invitati; ergo a Creatore, a quo olim.
 [0441A]   Exspectabat, opinor, donec haec omnia disceret a Creatore.
 [0417B]   Ita et haec affectatio Christi cum Creatore est.
 [0433B]   Si a Creatore cujus et sunt, quis est qui aliena promittat?
 [0439A]   Interea qui coenae istius vocationem in coeleste convivium interpretatis spiritalis saturitatis et jucunditatis, memento et terrenas promissiones vini et olei et frumenti, et ipsius civitatis, aeque in spiritalia figurari a Creatore.
 [0249A]   Et ita in Christo quasi aliam inveniens dispositionem, solius et purae benignitatis, ut diversae a Creatore, facile novam et hospitam argumentatus est divinitatem in Christo suo revelatam, modicoque exinde fermento totam fidei massam haeretico acore decepit.
 [0253B]   Nam et in illo deo potiore periclitari poterit summum magnum, si depretiari capit in Creatore.
 [0426A]   Denique, si accipere et invenire et admitti, laboris et instantiae fructus est illi qui petiit, et quaesivit, et pulsavit; intellige haec a Creatore mandari et repromitti.
 [0424A]   In haeretico vita solummodo posita est, sine aeternae mentione, ut doctor de ea vita videatur consuluisse, quae in lege promittitur a Creatore longaeva; et Dominus ideo illi secundum legem responsum dedisse [0424B] : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et totis viribus tuis; quoniam de lege vitae sciscitabatur.
 [0382C]   Olim hanc statuimus destinationem pristinorum a Creatore potius repromissam, a Christo exhiberi, sub unius et ejusdem Dei auctoritate, cujus sint et vetera et nova.
 [0294A]   Haec dignissime peroraturus in Creatorem, si libero arbitrio hominis ex providentia et potentia, quas exigis, [0294A] obstitisset, nunc tibi insusurra pro Creatore et gravitatem, et patientiam, et fidem, institutionibus suis functo, ut et rationalibus et bonis.
 [0416A]   De qua gloria non aliter illustratus discessit a Christo, quam solebat a Creatore: proinde tunc oculos percutiens filiorum Israelis, quemadmodum et nunc excaecati Marcionis, qui hoc quoque argumentum adversus se facere non vidit.
 [0254A]   Ita ego non nomini Dei, nec sono, nec notae nominis hujus, summum magnum in Creatore defendo, sed ipsi substantiae, cui nomen hoc contingit.
 [0409C]   Aut si non eadem est majestas, ergo jam minor est Creatore, qui non uno die, sed annis quadraginta, nec de inferioribus materiis panis et piscis, sed de manna coelesti, nec quinque circiter, sed sexcenta millia hominum protelavit.
 [0407B]   Non depetunt ab alio, quod meminissent petendum sibi a Creatore, veniam scilicet abyssi Creatoris.
 [0404B]   Si a Creatore auferetur, ab eo et dabitur: si a deo Marcionis dabitur, ab eo et auferetur.
 [0431B]   Quod si et blasphemiam Christus a Creatore avertit, quomodo adversarius ei venerit, non scio.
 [0400B]   Si a Creatore, ut a judice et dispunctore meritorum; ergo illi nostrum impellit obsequium, apud quem constituit retributionem captandam, vel timendam, prout quisque judicaverit, aut condemnaverit, aut dimiserit, aut mensus fuerit.
 [0395B]   Novam plane patientiam docet Christus, etiam vicem injuriae cohibens, permissam [0395B] a Creatore (Exod.
 [0427C]   Alibi malo purgare quae reprehendunt Marcionitae in Creatore.
 [0392C]   Tunc, si Vae Creatoris est, quod in divites spectat, ergo Christus non est divitibus offensus, sed Creator; et ratas habet Christus divitum causas, superbiam dico, et gloriam, et saeculi studia, et Dei incuriam, per quae Vae merentur a [0392C] Creatore.
 [0392A]   Alii agnoscunt quidem verbum maledictionis, sed volunt Christum sic Vae pronuntiasse, non quasi ex sententia sua proprie, sed quod Vae a Creatore sit, et voluerit illis asperitatem Creatoris opponere, quo suam supra in benedictionibus sufferentiam commendaret: quasi non Creatori competat, qua utrumque praestanti, et bonum Deum et judicem; ut quia praemiserat in benedictionibus benignitatem, subjiceret etiam in maledictionibus severitatem, amplitudinem disciplinae utriusque instruendae, tam ad benedictionem sectandam, [0392B] quam ad maledictionem praecavendam.
 [0391C]   Sed puto jam et non optimus jam aliquid et cum Creatore moratus, nec in totum Epicuri deus.
 [0385C]   Sed non omnino destruxit, qua dominus; ut hinc jam apparere possit, ne tum quidem in arcae circumlatione apud Hierichuntem, sabbatum a Creatore destructum.
 [0385A]   Sed quoniam discipulos non constanter tuebatur, sed excusat, quoniam humanam opponit [0385A] necessitatem quasi deprecatricem; quoniam potiorem honorem sabbati servat non contristandi, quam vacandi; quoniam David, comitesque ejus, cum discipulis suis aequat in culpa et in venia; quoniam placet illi, quia Creator indulsit; quoniam de exemplo ejus, ipse tam bonus est; ideo alienus est a Creatore.
 [0500C]   II, 12) meminisse nationes, [0500C] quod illo in tempore cum essent sine Christo, alieni ab Israele, sine conversatione, et testamentis, et spe promissionis, etiam sine Deo essent, in mundo utique, etsi de Creatore.
 [0383C]   Et ut prima quaeque decidamus, ne eadem ubique novemus ad omnem argumentationem adversarii, ex aliqua nova Christi institutione nitentem; haec jam definitio stabit, ideo de novitate institutionis cujusque [0383C] disceptatum; quia de novitate divinitatis nihil erat usque adhuc editum, sicuti nec disceptatum: nec posse retorqueri ex ipsa novitate institutionis cujusque satis aliam a Christo demonstratam divinitatem, quando et ipsam novitatem pronuntiatam a Creatore constiterit, in Christo non esse mirandam.
 [0378B]   Prius est igitur, neges Creatorem indulsisse aliquando delicta; consequens, ut ostendas nec in Christum suum tale quid eum praedicasse: et ita probabis novam istam [0378B] Christi novi scilicet benignitatem, si probaveris, nec parem Creatori, nec praedicatam a Creatore.
 [0377C]   Video Ninivitas scelerum veniam censecutos a Creatore, ne dixerim tunc quoque a Christo, quia a [0378A] primordio egit in Patris nomine.
 [0377C]   Sed etsi nihil tale in Christum fuisset praedicatum, haberem hujus benignitatis exempla in Creatore, promittentia mihi et in Filio Patris affectus.
 [0374B]   Praestruximus quidem adversus Antitheses, nihil proficere proposito Marcionis, quam putat, diversitatem Legis et Evangelii, ut et hanc a Creatore dispositam, denique praedicatam in repromissione novae legis et novi sermonis et Novi Testamenti.
 [0415A]   Itaque etsi facta translatio sit auditionis a Moyse et Helia in Christo, sed non ut ab alio deo, nec ad alium christum, sed a Creatore in Christum ejus, secundum decessionem Veteris, et successionem Novi Testamenti.
 [0437B]   Si a Creatore, quis erit ergo intus recipiens justos in regnum?
 [0368C]   Constituit Marcion alium esse Christum, qui Tiberianis temporibus a Deo quondam ignoto revelatus sit in salutem omnium gentium; alium qui [0368C] a Deo creatore in restitutionem judaici status sit destinatus, quandoque venturus.
 [0368B]   Certe propterea contraria quaeque sententiae suae erasit, conspirantia cum Creatore, quasi ab assertoribus ejus intexta: competentia autem sententiae suae reservavit.
 [0368B]   Certe enim totum quod elaboravit, etiam antitheseis praestruendo, in hoc [0368B] cogit, ut Veteris et Novi Testamenti diversitatem constituat; proinde Christum suum a Creatore separatum, ut Dei alterius, ut alienum legis et prophetarum.
 [0364D]   Adeo non de praedicatione, sed de conversatione, a Paulo denotabantur; aeque denotaturo, si quid de Deo creatore, [0365A] aut Christo ejus errassent.
 [0362C]   Igitur si alias leges, aliosque sermones, et novas testamentorum [0362C] dispositiones a Creatore dixit futuras, ut etiam ipsorum sacrificiorum alia officia potiora, et quidem apud nationes destinarit, dicente Malachia (Mal.
 [0362A]   Cum manifestius, et luce ipsa clarius novatio praedicetur a Creatore per eumdem (Is.
 [0403D]   Aeque de parabolis semel sufficiat probatum, hoc genus eloquii a Creatore promissum.
 [0356B]   Disce jam hinc illud et praedicatum a Creatore, et sine praedicatione credendum apud Creatorem.
 [0354B]   Sed ecce defensus ostenditur a Creatore (Is.
 [0351A]   [0351A] Si nec illam injectionem tuam potes sistere ad differentiam duorum Christorum; quasi Judaicus quidem Christus populo soli ex dispersione redigendo destinetur a Creatore, vester vero omni humano generi liberando collatus sit a Deo optimo; cum postremo priores inveniantur Christiani Creatoris, quam Marcionis; exinde vocatis omnibus populis in regno ejus, ex quo Deus regnavit a ligno, nullo adhuc Cerdone, nedum Marcione.
 [0348B]   Nunc et si omnes istas interpretationes respuerit et irriserit haeretica duritia, concedam illi nullam Christi crucem significatam a Creatore: quia nec ex hoc probabit alium esse qui crucifixus est, nisi forte ostenderit hunc exitum ejus a suo Deo praedicatum; ut diversitas [0348C] passionum, ac per hoc etiam personarum, ex diversitate praedicationum vindicetur.
 [0344A]   Nam et a vobis proinde diversitas defendenda est, sicut a nobis repugnanda est: quia nec vos probare poteritis, alterius Dei venisse Christum, nisi eum longe alium demonstraveritis a Christo Creatoris; nec nos eum Creatoris vindicare, nisi talem eum ostenderimus, qualis constituitur a Creatore.
 [0342A]   Quis hic Deus est, qui filio quoque suo nomina a Creatore vindicat?
 [0395A]   XV, 1) a Creatore: Loquere in aures audientium.
 [0328A]   Igitur si Christus quidem annuntiabatur a Creatore solidante tonitruum, et (Amos.
 [0327C]   Hoc si probari exigis, non eas scripturas evolvam, quae interemptibilem Christum edicentes, utique et ignorabilem affirmant: nisi enim ignoratus nihil scilicet pati posset: sed reservatis eis ad caussam passionum, eas praedicationes in praesenti sufficiet adhibere, quae interim ignorabilem probent Christum, et hoc breviter, dum ostendunt omnem vim intellectus ademptam populo a Creatore.
 [0324B]   Si quia prior eis venit, et prior virtutum documenta signavit, idcirco, quasi locum in balneis, ita fidem occupavit, posteris quibusque praeripuit, vide ne ipse in conditione posteriorum [0324B] deprehendatur, posterior inventus Creatore, ante jam cognito, et proinde virtutes ante operato, et non aliter praefato non esse aliis credendum, post eum scilicet.
 [0319B]   Quod si utraque pars bonitatis atque justitiae dignam plenitudinem divinitatis efficiunt omnia potentis, compendio interim possum antitheses retudisse, gestientes ex qualitatibus ingeniorum sive legum sive virtutum discernere, [0319B] atque ita alienare Christum a Creatore, ut optimum a judice, et mitem a fero, et salutarem ab exitioso.
 [0521D]   Caetera praeceptorum, ut eadem, satis sit jam alibi docuisse quam a Creatore manarint; qui cum vetera praedicaret transitura, nova facturus universa, mandans [0522A] etiam (Jerem.
 [0521A]   Sed Marcion principalem suae fidei terminum de Epicuri schola agnoscat, Dominum inferens hebetem, ne timeri eum dicat, collocans et cum Deo Creatore materiam, de porticu Stoicorum: negans carnis resurrectionem, de qua proinde nulla philosophia consentit.
 [0312A]   Evenit enim in bonis factis poenitentiae confessio, ad invidiam et exprobrationem ejus qui beneficii ingratus exstiterit, sicut et tunc circa personam Saulis honorandam annuntiatur a Creatore, qui non deliquerat, cum Saulem assumit in regnum, et Sancto Spiritu auget; optimum enim adhuc: qualis, inquit, non erat in filiis Israelis, dignissime allegerat, sed nec ignoraverat ita eventurum, nemo enim te sustinebit improvidentiam adscribentem Deo ei, quem Deum non negans, confiteris et providum.
 [0513C]   Si ex his alius deus et alius christus infertur quae recognoscuntur in Creatore, quaeramus jam Creatorem.
 [0511B]   IV, 1, 2) processisse in mundum, praecursores Antichristi spiritus, negantes Christum in carne venisse, et solventes Jesum, scilicet in Deo Creatore.
 [0305A]   Repende austeritati lenitatem: cum utrumque conveneris in Creatore, invenies in eo et illud, propter quod alterum Deum credis.
 [0422C]   XLII, 6): Posuit te in lucem nationum; quas intepretamur in nomine parvulorum, sensu scilicet retro parvas, et imprudentia infantes; jam vero et humilitate fidei pusillas: facilius utique credemus eumdem etiam parvulis revelasse per Christum, [0422C] qui et retro absconderit, et per Christum revelaa Creatore abscondita retrofuerant, patefecit; ergo jam Creatori negotium gessit, res ejus edisserens.
 [0437B]   Ergo, aut nolente eo detinebuntur, et minor est illo qui detinet, cedens ei nolens; aut si vult ita fieri, ipse ita faciendum judicavit, et non erit melior Creatore, ipse auctor infamiae Creatoris.
 [0289C]   Ad haec, prius est istas species in Creatore defendere, quae in dubium vocantur; bonitatem dico, et praescientiam, [0290A] et potentiam.
 [0256A]   Sed breviter proponam, et plenissime exsequar praescribens deum ignorari nec potuisse, nomine magnitudinis, nec debuisse, nomine benignitatis, praesertim in utroque praelatiorem nostro Creatore.
 [0445A]   Quod si aeternus locus repromittitur, et ascensus in coelum aedificatur a Creatore, promittente etiam semen Abrahae velut stellas coeli futurum, utique ob coelestem promissionem, salva ea promissione, cur non capiat sinum Abrahae dici temporale aliquod animarum fidelium receptaculum, in quo jam delinietur futuri imago, ac candida quaedam utriusque judicii prospiciatur?
 [0489A]   Nunc de spiritalibus dico, haec quoque in Christum a Creatore promissa, sub illa praescriptione justissima, opinor, qua non alterius credenda sit exhibitio, quam cujus probata fuerit repromissio.
 [0284B]   Nbsp; ARGUMENTUM - Quidquid a Deo Patre et Creatore factum est, id sapientissime factum docet, ideoque Creatorem Deum bonum esse, non malum.
 [0488A]   Si a Creatore, qualia infligere ipsius est?
 [0488A]   Dic mihi, a Creatore alterius quidem ignoti Dei hominibus exempla sunt facta?
 [0484C]   Nam quod architectum se prudentem affirmat, hoc invenimus significari depalatorem disciplinae divinae a Creatore, per Esaiam (Is.
 [0483C]   Porro, cui supra ostendimus, quibus modis gloria nostra a Creatore sit deputanda, praejudicatum esse debebit, eam quae in occulto fuerit apud Creatorem, merito ignotam etiam ab omnibus virtutibus et potestatibus Creatoris; quia nec famulis liceat consilia nosse dominorum, nedum illis apostatis angelis, ipsique principi transgressionis diabolo, quo magis extraneos fuisse contenderim ob culpam ab omni conscientia dispositionum Creatoris.
 [0482C]   Hanc dicit sapientiam in occulto fuisse, quae fuerit in stultis et in pusillis et inhonestis; quae latuerit etiam sub figuris, allegoriis et aenigmatibus, revelanda postmodum in Christo, posito in lumen nationum a Creatore promittente per Esaiae vocem, [0482D] patefacturum se thesauros invisibiles et occultos.
 [0481D]   Quod si ejus sunt et caussae, cujus adhibentur Scripturae, ergo de Deo tractans Apostolus non intellecto, de Creatore utique docet intelligendum, [0482A] etiam quod scandalum Judaeis praedicat Christum, prophetiam super illo consignat Creatoris dicentis per Esaiam (Is.
 [0277B]   At hic sufficit perversissimum deum ostendi in ipso praeconio solitariae bonitatis, qua nolunt ei adscribere ejusmodi motus animi, quos in Creatore reprehendunt.
 [0368C]   Hinc et nostra praescriptio, qua defigimus, nihil Christo Dei alterius commune esse debere cum Creatore: caeterum, Creatoris pronuntiandum, si administraverit dispositiones ejus, si impleverit prophetias ejus, si adjuverit leges ejus, si repraesentaverit promissiones ejus, si restauraverit virtutes ejus, si sententias reformaverit, si mores, si proprietates expresserit.
 [0276B]   Jam enim et hoc discuti par est, an Deus de sola bonitate censendus sit, negatis caeteris appendicibus, sensibus et affectibus, quos Marcionitae quidem [0276B] a deo suo abigunt in Creatorem, nos vero et agnoscimus in Creatore, ut Deo dignos.
 [0479B]   A Creatore?
 [0477B]   Sufficit quod infracturum probavimus, ut confirmetur nihil Apostolum adversus Creatorem determinasse, cum et ipsa amolitio Legis a Creatore sit.
 [0275A]   Quid enim tam perfectae bonitatis, quam totum hominem redigere in salutem, totum damnatum a Creatore, totum a Deo optimo allectum?
 [0475A]   Denique, si atrox videtur hoc in Creatore circa Filium, proinde tuo in Deo.
 [0475A]   Neque enim quia Creator pronuntiavit: Maledictus omnis in ligno suspensus; ideo videbitur alterius Dei esse Christus, et idcirco a Creatore jam tunc in lege maledictus.
 [0471D]   Nemo enim illos moverat a Creatore, ut viderentur sic ad aliud Evangelium transferri, quasi dum ad Creatorem transferuntur.
 [0471D]   Quoniam quidem Evangelium Christi a Lege evocare deberet ad gratiam, non a [0471D] Creatore ad alium Deum.
 [0270B]   Nullam autem apostolici census Ecclesiam invenias, quae non in Creatore christianizet.
 [0470B]   Neque enim versimile est, ut avertens a judaismo, non pariter ostenderet in cujus Dei fidem averteret: quia nemo transire posset a Creatore, nesciens ad quem transeundum sibi esset.
 [0270A]   Stabat igitur fides semper in Creatore et Christo ejus, sed conversatio et disciplina nutabat.
 [0269C]   Quod si et Creator omnia haec jampridem recusaverat, et Apostolus ea jam recusanda pronuntiabat, ipsa sententia Apostoli, consentanea decretis Creatoris, probat [0269C] non alium Deum ab Apostolo praedicatum, quam cujus decreta cupiebat jam agnosci; falsos et apostolos et fratres notans in hac caussa, qui Evangelium Christi Creatoris transferrent a novitate praenuntiata a Creatore, ad vetustatem recusatam a Creatore (Gal.
 [0269C]   Quod si et Creator omnia haec jampridem recusaverat, et Apostolus ea jam recusanda pronuntiabat, ipsa sententia Apostoli, consentanea decretis Creatoris, probat [0269C] non alium Deum ab Apostolo praedicatum, quam cujus decreta cupiebat jam agnosci; falsos et apostolos et fratres notans in hac caussa, qui Evangelium Christi Creatoris transferrent a novitate praenuntiata a Creatore, ad vetustatem recusatam a Creatore (Gal.
 [0466C]   Et quare oportebat, nisi quia ita a Deo Creatore scriptum?
 [0462B]   Porro, si sciens passus est hominem, quem ipse comitatui suo adsciverat, in tantum scelus ruere, noli jam de Creatore circa Adam retractare, quae in tuum quoque Deum retorquentur, aut ignorasse illum qui non ex providentia obstitit peccaturo, aut obsistere non potuisse, si ignorabat; aut noluisse, si et sciebat et poterat; atque ita malitiosum judicandum, qui passus sit hominem suum ex delicto perire.
 [0459A]   Si quae a Creatore sunt, merito sustinebunt elementa Domini sui ordinem expungi.
 [0264A]   His cum accedunt et sui Christi, alter qui apparuit sub Tiberio, alter qui a Creatore repromittitur, manifestam jam fraudem Marcion patitur ab eis qui duos illum deos inferre praesumunt, cum novem assignet, licet nesciens.
 [0263C]   Aut si de nihilo molitus est mundum, hoc et de Creatore sentire cogetur, cui materiam subjicit in substantia mundi.
 [0263B]   Dehinc, si et ille mundum ex aliqua materia subjacente molitus est, innata, et infecta, et contemporali Deo, quemadmodum et de Creatore Marcion sentit, redigis et hoc ad majestatem loci, qui et deum et materiam, [0263C] duos deos, clusit.
 [0453A]   Sic enim et de Creatore, in arboris lege, tractatur.
 [0259B]   Quando etiam insigniora et superbiora opera debuisset condidisse, ut Deus ex operibus cognosceretur secundum Creatorem; et ex honestioribus, potior et generosior Creatore.

000-00-00 Serial Number=0648624003
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1191B]   Similiter: Nullam autem [1191B] apostolici census Ecclesiam invenias, quae in Creatore christianizet.

000-00-00 Serial Number=0396943569
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0931A]   Penes nos autem, quos spirituales merito dici facit agnitio spiritalium charismatum, continentia tam religiosa est, quam licentia verecunda, quandoquidem ambae cum Creatore sunt.

000-00-00 Serial Number=0285712898
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0047A]   Haec sunt, ut arbitror, genera doctrinarum adulterinarum, quae sub Apostolis fuisse ab ipsis Apostolis discimus; et tamen nullam invenimus institutionem, inter tot diversitates perversitatum, quae de Deo creatore universorum controversiam moverit.

000-00-00 Serial Number=0155720830
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0797A]   Carneum enim atque corporeum probantes eum, proinde et obducimus praescribendo nullum alium credendum Deum praeter Creatorem, dum talem ostendimus Christum, in quo dignoscitur Deus, qualis promittitur a Creatore.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»