TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Creatorem' [181]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0920507193
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0206A]   Magna, [0206A] bona fide, caecitas haereticorum pro hujusmodi argumentatione, cum ideo aut alium Deum bonum et optimum volunt credi, quia mali auctorem existiment Creatorem; aut materiam cum Creatore proponunt, ut malum a materia, non a Creatore deducant: quando nullus omnino deus liberetur ista quaestione, ut non auctor mali videri proinde possit, quisquis ille est qui malum etsi non ipse fecit, tamen a quocumque et unde unde passus est fieri.

000-00-00 Serial Number=0113703668
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0632C]   Adspice universas nationes, de voragine erroris humani exinde emergentes ad Dominum Deum creatorem [0633A] et ad Deum Christum ejus; et si audes, nega prophetam.
 [0641B]   Igitur si universas nationes de profundo erroris humani exinde emergentes ad Deum creatorem et Christum ejus cernitis, prophetatum [0642A] non audetis negare; quia, etsi negaretis, statim vobis in Psalmis, sicuti jam praelocuti sumus promissio Patris occurreret, dicentis: Flius meus es tu, ego hodie genui te; pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Ps.

000-00-00 Serial Number=0725703597
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0256A]   Ante omnia quidem, quale est, ut qui Deum agnoscis Creatorem, et priorem de [0256B] notitia confiteris, non eisdem modis et alium scias tibi examinandum, quibus jam in alio didicisti Deum nosse?
 [0440A]   Duos enim dominos nominavit, Deum et mammonam, Creatorem et nummum.
 [0440C]   Tunc enim videretur ita dixisse, si eos in Creatorem, non in mammonam infideles notando, per Creatoris mentionem distinctiones fecisset Dei alterius, non commissuri suam veritatem infidelibus Creatoris.
 [0452C]   Aut si et hic Creatorem finxerit austerum tollentem quod non posuerit, et metentem quod non severit: hic quoque me ille instruit, cujus pecuniam ut foenerem edocet.
 [0258C]   Semel enim praescriptio stabit, non posse illos et Deum confiteri creatorem, et eum quem volunt aeque deum credi, non ad ejus formam probare, quem et ipsi et omnes Deum: ut quando hoc ipso nemo creatorem Deum dubitet, quia totum hoc condidit, hoc ipso nemo debeat credere Deum et illum qui nihil condidit, nisi ratio forte proferatur.
 [0452B]   Jam et Christus Creatoris confirmatur, qui secundum Creatorem totius hominis salutem pollicebatur.
 [0434B]   Si vero Christum Creatoris in nomine Filii hominis hoc loco ostendit, ut eum furem portendat, qui quando venturus sit, ignoremus, habes supra [0434B] scriptum, neminem rei suae furem esse: salvo et illo, quod in quantum timendum Creatorem ingerit, in tantum illi negotium agens, Creatoris est.
 [0434A]   Ergo si ipse est Filius hominis, judicem teneo, et in judice Creatorem defendo.
 [0433A]   Si ipsorum Creatorem demonstrat, et bonum confirmat, qui scit quid filiis opus sit.
 [0440A]   Irridebant denique Pharisaei pecuniae cupidi, quod intellexissent scilicet mammonam [0440A] de nummo dictum, ne quis existimet in mammona Creatorem intelligendum, et Christum a Creatoris illos servitute revocasse.
 [0440B]   Ita, cum unum Deum ponit nominaturus et Creatorem, si alius esset ipse, Creatorem nominavit, quem dominum sine alio Deo non posuit.
 [0440B]   Ita, cum unum Deum ponit nominaturus et Creatorem, si alius esset ipse, Creatorem nominavit, quem dominum sine alio Deo non posuit.
 [0240A]   Porro Marcion, ut bina sua adstrueret principia, dicebat Creatorem esse culpandum, quippe qui malorum auctor dicendus foret, inquiente Scriptura (Is.
 [0446A]   Plus est enim apud Creatorem, qui nec modum statuit, in infinitum pronuntians (Levit.
 [0258C]   Semel enim praescriptio stabit, non posse illos et Deum confiteri creatorem, et eum quem volunt aeque deum credi, non ad ejus formam probare, quem et ipsi et omnes Deum: ut quando hoc ipso nemo creatorem Deum dubitet, quia totum hoc condidit, hoc ipso nemo debeat credere Deum et illum qui nihil condidit, nisi ratio forte proferatur.
 [0427B]   Merito igitur applicuit ad parabolam fortis illius armati, quem validior alius oppressit, principem daemoniorum, quem Beelzebulem et Satanam supra dixerat, significans digito Dei oppressum, non Creatorem ab alio Deo subactum.
 [0259B]   Quando etiam insigniora et superbiora opera debuisset condidisse, ut Deus ex operibus cognosceretur secundum Creatorem; et ex honestioribus, potior et generosior Creatore.
 [0245B]   Stetisse itaque semper fidem in Creatorem et in Christum ejus, non modo sub apostolis, sed et in apostolicis Ecclesiis: apud quas Christus, non alterius dei quam Creatoris ostenditur.
 [0426A]   Si salutem et vitam, et has apud Creatorem.
 [0425B]   Si nusquam usque adhuc probas, scito illum in Creatorem formam orationis postulasse, in quem etiam discipuli Joannis orabant.
 [0425A]   Credo negasset diligendum Creatorem.
 [0424B]   Denique, si de vita longaeva et ille consuluit, et Christus respondit, quae sit penes Creatorem; [0424C] non de aeterna, quae sit penes Marcionis Deum, quomodo consequitur aeternam?
 [0243D]   Deinde, duos deos illum adtulisse; Creatorem, id est nostrum; et suum ac cerdonis informatoris sui; illum malum, hujus vero bonum.
 [0423B]   Hinc enim et alii haeretici fulciuntur, opponentes Creatorem omnibus notum, et Israeli, secundum familiaritatem, et nationibus secundum naturam.
 [0248C]   LXV, 7): Ego sum qui condo mala ; quanto ipsum praesumpserat mali auctorem, et ex aliis argumentis, quae ita persuadent perverso [0248C] cuique, tanto in Creatorem interpretatus malam arborem malos fructus condentem, scilicet mala; alium [0249A] deum praesumpsit esse debere in partem bonae arboris bonos fructus.
 [0248B]   Et obtusis sensibus ipsa enormitate curiositatis, inveniens Creatorem pronuntiantem (Is.
 [0421A]   Et utique scimus (salva simplicitate Scripturae; nam nec et ipsae bestiae nocere poterunt, ubi fides fuerit) figurate scorpios et colubros portendi spiritalia malitiae, quorum ipse quoque princeps in serpentis, et draconis, et immanissimae cujusque bestiae nomine deputetur penes Creatorem, largitum hanc potestatem priori Christo suo; sicut nonagesimus Psalmus ad eum (Ps.
 [0371A]   Et hoc nomine adversus Creatorem, non praemissa diversae atque aemulae divinitatis professione.
 [0286C]   Non obaudiit; non tamen blasphemavit Creatorem, nec reprehendit [0287A] auctorem, quem a primordio sui bonum et optimum invenerat, et ipse si forte judicem fecerat a primordio.
 [0363A]   Quid antitheses exemplorum distorques adversus Creatorem, quas in ipsis quoque sensibus et affectionibus ejus potes recognoscere?
 [0253A]   Conveniens enim et quodammodo injecta manu detinens adversarii sensum non negantis Creatorem Deum, justissime praescribo illi diversitati locum non esse inter eos qui ex aequo deos confessus, non potest facere diversos: non quia non et homines licet sub eadem appellatione diversissimos esse, sed quia deus non erit dicendus, quia nec credendus, nisi summum magnum.
 [0437B]   Sed et ille exclusurus iniquos, sciat utique Creatorem illos detenturum in poenam, aut non sciat oportet.
 [0445A]   Admonens quoque vos haereticos, dum in vita estis, Moysen et prophetas unum Deum praedicantes Creatorem, et unum Christum praedicantes ejus, et utrumque judicium, [0445B] poenae et salutis aeternae, apud unicum Deum positum, qui occidat et vivificet.
 [0446B]   XVII), in itinere purgavit, sine tactu jam et sine verbo, tacita potestate, et sola voluntate; quasi necesse sit, semel remediatore languorum et vitiorum annuntiato Christo, et de effectibus probato, de qualitatibus curationum retractari: aut Creatorem in Christo ad legem provocari: si [0446C] quid aliter quam lege distinxit, ipse perfecit: cum aliter utique Dominus per semetipsum operetur, sive per Filium, aliter per prophetas famulos suos maximae documenta virtutis et potestatis; quae ut clariora et validiora, qua propria, distare a vicariis fas est.
 [0402B]   Joannes autem certus erat neminem Deum praeter Creatorem, vel qua judaeus, etiam prophetes plane facilius quasi haesitavit de eo quem quum sciat esse, an ipse sit, nesciat.
 [0402A]   Quod si illi quidem Creatorem glorificabant, Christus vero et audiens et sciens non corrigebat, et quidem in tanto documento mortui resuscitati Creatorem adhuc orantes, sine dubio aut non alium circumferebat Deum, quam quem in suis beneficiis atque virtutibus honorari sustinebat: aut quale est ut illos tam diu errantes sustineret, ad hoc veniens, ut errori eorum mederetur!
 [0402A]   Quod si illi quidem Creatorem glorificabant, Christus vero et audiens et sciens non corrigebat, et quidem in tanto documento mortui resuscitati Creatorem adhuc orantes, sine dubio aut non alium circumferebat Deum, quam quem in suis beneficiis atque virtutibus honorari sustinebat: aut quale est ut illos tam diu errantes sustineret, ad hoc veniens, ut errori eorum mederetur!
 [0426C]   Agnosce igitur et Patrem, quem etiam appellas Creatorem.
 [0440A]   Quare est enim, ut qui mammonam dominum dixerat, et cum Deo junxerat, vere ipsorum dominum taceret, id est Creatorem?
 [0394B]   His respondebunt illa, quae supra benedictionibus opposita sunt apud Creatorem: Ecce qui mihi serviunt, saturabuntur; vos autem esurietis (Is.
 [0394A]   Igitur, etsi tantummodo dehortantem a divitiis ostenderem Creatorem, non etiam praedamnantem divites etiam verbo ipso quo et Christus, nemo dubitaret ab eodem adjectam in divites comminationem per vae Christi, a quo ipsarum materiarum, id est, divitiarum dehortatio praecucurrisset: comminatio enim dehortationis accessio est.
 [0392C]   Igitur Vae, si et vox maledictionis est, vel alicujus austerioris inclamationis, et a Christo dirigitur in divites, debeo Creatorem divitum quoque aspernatorem probare, sicut [0393A] probavi mendicorum advocatorem, ut Christum in hac quoque sententia Creatoris ostendam, locupletantis quidem Salomonem (III Reg.
 [0392C]   Si Deo Marcionis adscribetur benedictio in mendicos, ejusdem imponetur et maledictio in divites; et erit par jam Creatoris, tam bonus quam et judex; nec erit jam discrimini locus, quo duo Dei fiunt; sublatoque discrimine, supererit unum Deum renuntiari Creatorem.
 [0391A]   Si enim odium in illum filium hominis praedicabatur qui secundum Creatorem est, Evangelium autem nomen Christianorum, utique a Christo deductum, odio futurum contestatur propter filium hominis, quod est Christus, eum filium hominis in caussa odii constituit, qui erat secundum Creatorem, in quem odium praedicabatur.
 [0391A]   Si enim odium in illum filium hominis praedicabatur qui secundum Creatorem est, Evangelium autem nomen Christianorum, utique a Christo deductum, odio futurum contestatur propter filium hominis, quod est Christus, eum filium hominis in caussa odii constituit, qui erat secundum Creatorem, in quem odium praedicabatur.
 [0519A]   Et quale erit, ut ambiguitatibus, et per aenigmata nescio quae, Creatorem [0519B] taxaret: qui in catenis jam constitutus, ob libertatem praedicationis, constantiam manifestandi sacramenti in apertione oris, quam ibi expostulare a Deo mandabat, Ecclesiae utique praestabat?
 [0390D]   Qui est secundum [0390D] Creatorem.
 [0387A]   Hujus enim numeri figuras apud Creatorem [0387B] deprehendo: Duodecim fontes Elim (Num.
 [0384C]   Denique, tunc demum sabbatum destruxisset, etiam ipsum Creatorem, si discipulos sabbato jejunare mandasset, adversus statum scripti et voluntatis Creatoris.
 [0384A]   De odio quoque sabbati professus, Creatorem, ut Christus ipsius, sequebatur exclamantem ore Esaiae (Is.
 [0384A]   Siquidem in obsidione civitatis Hierichuntis, circumlata per muros arca Testamenti septem diebus, etiam sabbato, ex praecepto Creatoris sabbatum operatione destruxit, ut putant qui hoc et de Christo existimant, ignorantes neque Christum sabbatum destruxisse, neque Creatorem, ut mox docebimus.
 [0383B]   Mirabantur ergo, quia non congruebat illi Deum creatorem circumferre, et sabbatum ejus impugnare.
 [0381B]   Sic sunt omnia apud Marcionem, quae suum et plenum habent ordinem apud Creatorem.
 [0378A]   Prius est igitur, neges Creatorem indulsisse aliquando delicta; consequens, ut ostendas nec in Christum suum tale quid eum praedicasse: et ita probabis novam istam [0378B] Christi novi scilicet benignitatem, si probaveris, nec parem Creatori, nec praedicatam a Creatore.
 [0242D]   Divitias praestare Deo non incongruens dicit, per quas multa inde opera justitiae et dilectionis administrantur, sicut et alia terrena bona data et promissa in Veteri Testamento; quae non minus quam coelestia ad Creatorem coeli et terrae distribuere et elargiri pertinet (1).
 [0374A]   Ergo si nec ille alium Deum ediderat, nec illi noverant praeter Creatorem, ejusdem Dei regnum portendebat, quem solum sciebat notum eis qui audiebant.
 [0242C]   Ut rerum Creatorem accusarent Marcionistae, eo praesertim utebantur artificio et dolo, quo Novum Testamentum Veteri opponebant; et si quae sive in lege, sive in prophetis vel dura vel abjectiora occurrebant, parvi penderent et ceu contemptibilia exaggerarent.
 [0371C]   Tantum quod synagogam introgressus, et nec sermone operatus aliquid adversus Creatorem?
 [0371B]   Cum ergo nihil tale Scriptura significet, nisi solam vim et potestatem sermonis admirationi fuisse, facilius [0371B] ostendit, secundum Creatorem docuisse illum, quia non negavit, quam adversus Creatorem, quia non significavit.
 [0371B]   Cum ergo nihil tale Scriptura significet, nisi solam vim et potestatem sermonis admirationi fuisse, facilius [0371B] ostendit, secundum Creatorem docuisse illum, quia non negavit, quam adversus Creatorem, quia non significavit.
 [0241A]   Et hoc pacto objectionem solvit, ad accusandum Creatorem ex hominis et angelorum lapsu desumptam; nimirum vel [0241B] inscitiae et ignorantiae, si peccatum utriusque non praenovit; vel malitiae, qui, cum praeviderit, non impedivit.
 [0369A]   Plane semel dicta sint, per quae jam alibi retractavimus, an descendens per Creatorem, et quidem adversus ipsum potuerit ab eo admitti, et inde tramitti in terram aeque ipsius.
 [0363C]   Denique, nobis fidem ex Apostolis Joannes et Matthaeus insinuant; ex Apostolicis, Lucas et Marcus instaurant, iisdem regulis exorsi, quantum ad unicum Deum attinet Creatorem, et Christum ejus, natum ex virgine, supplementum Legis et Prophetarum.
 [0281D]   Cum libro praecedenti definierit Tertullianus deum Marcionis Deum non esse, regulis certis praescribentibus unicam esse divinitatem; hoc libro Deum Creatorem digne Deum esse, utpote bonum, non malum, defendit, II.
 [0361B]   Atque confiteor alium ordinem decucurrisse in veteri dispositione apud Creatorem, alium in nova apud Christum.
 [0409A]   Hanc fidem probans Christus ejus foeminae, quae solum credebat [0409A] Creatorem, ejus fidei se Deum respondit, quam probavit.
 [0430C]   Demonstrabo autem vobis quem timeatis: timete eum, qui postquam occiderit, potestatem habet mittendi in gehennam; Creatorem utique significans.
 [0408A]   Habes et Creatorem cum Christo excusatum, et Christum Creatori adaequatum.
 [0430A]   Sed haec omnia ad infuscandum Creatorem ingerebat ut saevum, erga quem delinquentes, vae habituri essent.
 [0407B]   Sine dubio cujus tormenta et abyssum noverant, et timebant, nec enim videntur posse ignorasse adhuc quod novi et ignoti Dei virtus operaretur in terris; quia verisimile [0407B] non est Creatorem ignorasse.
 [0442C]   Aut si omnino negas permitti divortium a Christo, quomodo tu nuptias dirimis, nec conjungens marem et foeminam, nec alibi conjunctos ad sacramentum baptismatis et Eucharistiae admittens, nisi inter se conjuraverint adversus fructum nuptiarum, ut adversus ipsum Creatorem?
 [0403C]   Et ut peccatricis poenitentia, secundum Creatorem meruerit, veniam praeponere solitum sacrificio.
 [0427B]   Caeterum, quomodo adhuc staret regnum ejus in suis terminis, et legibus, et officiis, quem licet integro mundo vel sic potuisset videri superasse validior ille Deus Marcionis, si non secundum legem ejus etiam Marcionitae morerentur, in terram defluendo, saepe et a scorpio docti non esse superatum Creatorem.
 [0357B]   Et utique portam coeli non nominasset, si coelum non aditur apud Creatorem.
 [0356B]   Disce jam hinc illud et praedicatum a Creatore, et sine praedicatione credendum apud Creatorem.
 [0356B]   Haec ratio regni terreni, post cujus mille annos, intra quam aetatem concluditur sanctorum resurrectio, pro meritis maturius vel tardius resurgentium, tunc et mundi destructione, et judicii conflagratione commissa, demutati in atomo in angelicam substantiam, scilicet per illud incorruptelae superindumentum, transferemur in coeleste regnum, de quo nunc sic ideo retractatur, quasi non praedicato apud Creatorem, ac per hoc, alterius Dei Christum probante, a quo primo et solo sit revelatum.
 [0352A]   Inspice enim adhuc etiam ipsum introgressum, atque decursum [0352A] vocationis in nationes, a novissimis diebus adeuntes ad Deum creatorem, non in proselytos, quorum a primis magis diebus est allectio.
 [0351A]   Quaeris qui de nationibus transeant ad Creatorem, quando et proselyti diversae et propriae conditionis seorsum a Propheta nominentur: Ecce, inquit Esaias (Is.
 [0349B]   Adspice universas nationes de voragine erroris humani exinde emergentes ad Deum Creatorem, et ad Deum Christum; et si audes, nega prophetatum.
 [0397A]   Nunc si quid voluerit argumentari, Creatorem quidem fratribus dari jussisse, Christum vero omnibus petentibus; ut hoc sit novum atque diversum: imo unum erit ex his, per quae lex Creatoris erit in Christo.
 [0342B]   Multo liberius atque simplicius egerunt Pseudoprophetae, adversus Creatorem [0342C] in sui dei nomine venientes.
 [0395B]   Atque adeo hoc statim renuntiandum est, an disciplina patientiae praedicatur penes Creatorem.
 [0437A]   Quoties adhuc se judicem ostendit, et in judice Creatorem!
 [0325C]   Aliud est, si et ipse post illum rursus adveniet; ut primo quidem adventu processerit adversus Creatorem, Legem et [0325D] Prophetas destruens ejus; secundo vero procedat [0326A] adversus Christum, regnum redarguens ejus.
 [0325C]   Aut si emendavit Creatorem, post illum revelatus est, ut emendanda praecederent; ergo et Christum ejus aeque emendaturus exspectasse debuerat, proinde et illius posterior emendator futurus, sicut Creatoris.
 [0325C]   Quid venit post Creatorem, quem emendare non valuit?
 [0325C]   Non magis enim compescuit Creatorem, quam obstitit Christo.
 [0325C]   Alterum vero jamdudum debuerat traduxisse, alterum nondum; ne illum quidem tamdiu saevientem sustinuisse; istum vero adhuc [0325C] quiescentem inquietasse, circa ambos excidens ab optimi Dei titulo, certe varius et ipse et incertus; tepidus scilicet in Creatorem, et calidus in Christum, et vanus utrobique.
 [0325B]   Atquin in utrumque commisit, post Creatorem quidem tam tarde revelatus, ante Christum vero ejus tam propere.
 [0324B]   Jam nunc cum probaturus sim Creatorem easdem virtutes, quas solas ad fidem Christo tuo vindicas, interdum per famulos suos retro edidisse, interdum per Christum suum edendas destinasse; possum et ex hoc merito praescribere, tanto magis Christum non ex solis virtutibus credendum fuisse, quanto illum non alterius quam Creatoris interpretari potuissent, [0324C] ut respondentes virtutibus Creatoris, et editis per famulos suos, et in Christum suum repromissis.
 [0322C]   Satis etenim praejudicatum est, Christum non alterius Dei intelligendum, quam Creatoris, cum determinatum est, alium Deum non credendum praeter Creatorem, quem adeo Christus praedicaverit, et deinceps Apostoli non alterius Christum annuntiaverint, quam ejus Dei, quem Christus praedicavit, id est Creatoris, ut nulla mentio alterius Dei, atque ita nec alterius Christi agitata sit ante scandalum [0322D] Marcionis.
 [0320D]   Si autem post Creatorem, illum emendaturus, revelatus sit Christus Marcionis; debuisse non ante, sed post Christum Creatoris revelari, uti etiam illum emendaret.
 [0319D]   Librum hunc tertium adversus Marcionem scripturus DE CHRISTO, imprimis Christum non alterius Dei intelligendum, quam Creatoris, praescribit, tum quod praecedentibus libris determinatum sit, alium Deum non credendum quam Creatorem; tum quod probetur apostolicarum et haereticarum ecclesiarum recensu, nullam mentionem alterius Dei aut Christi agitatam ante scandalum Marcionis.
 [0318C]   Sic et mentitum alicubi dicis Creatorem: longe majus mendacium est in tuo Christo, cujus corpus non fuit verum.
 [0520C]   Ita et nos quondam alienatos et inimicos sensu in malis [0520C] operibus, Creatori redigit in gratiam, cujus admiseramus offensam, colentes conditionem adversus Creatorem.
 [0248B]   Duos Ponticus deos affert, tamquam duas symplegadas [0248B] naufragii sui: quem negare non potuit, id est Creatorem, id est nostrum, et quem probare non poterit, id est suum: passus infelix hujus praesumptionis instinctum, de simplici capitulo Dominicae pronuntiationis, in homines non in deos disponentis exempla illa bonae et malae arboris, quod neque bona malos, neque mala bonos proferat fructus (Matth.
 [0519A]   Nec spiritalia autem nequitiae ideo Creatorem significabant, quia adjecit, in coelis.
 [0518C]   Aut si diabolus creator est, quis erit diabolus apud creatorem?
 [0518C]   Cur enim non et hoc vindicem, unum munditenentem [0518C] nominari debuisse, si Creatorem significabat, cujus essent quas praemisit potestates?
 [0313A]   Nam et apud Graecos interdum malitiae pro vexationibus et laesuris, non pro malignitatibus ponuntur, sicut et in isto articulo; atque adeo, si ejus malitiae poenituit Creatorem, quasi creaturae reprobandae scilicet, et deletui vindicandae.
 [0514B]   Cum enim dicit: Fuimus natura filii iracundiae; Creatoris autem non natura sunt filii Judaei, sed adlectione patrum; irae filios ad naturam retulit, non ad Creatorem.
 [0514B]   Ne, quia filios appellavit Judaeos Creator, argumentetur haereticus dominum irae Creatorem.
 [0514B]   Sed et in judaismo conversatus Apostolus, non quia [0514B] interposuit de delictis, in quibus et nos omnes conversati sumus, ideo delictorum dominum et principem aeris hujus Creatorem praestat intelligi; sed quia in judaismo unus fuerat de filiis incredulitatis, diabolum habens operatorem, cum persequeretur Ecclesiam et Christum Creatoris.
 [0514A]   Qui plane si non fuisset, tunc haec in Creatorem spectasse potuissent.
 [0514A]   Sufficit igitur, si haec non cadunt in Creatorem.
 [0513C]   Si ex his alius deus et alius christus infertur quae recognoscuntur in Creatore, quaeramus jam Creatorem.
 [0511C]   Igitur si Antichristus est secundum Creatorem, Deus erit Creator, qui eum mittit ad impingendos eos in errorem, qui non crediderunt veritati ut salvi fierent, ejusdem erit veritas et salus, qui ex submissu erroris ulciscitur, id est Creatoris, cui et competit zelus ipse errore decipere quos veritate non cepit.
 [0510C]   Dominum et hic retributorem utriusque meriti, dicimus circumferri ab Apostolo, aut Creatorem, aut (quod nolit Marcion) parem Creatoris, apud quem justum sit afflictatoribus nostris rependi afflictationem, et nobis qui afflictemur requietem, in revelatione Domini Jesu venientis a coelo cum angelis virtutis suae, et in flamma ignis.
 [0304C]   Nam etsi hoc quoque testimonium Christi in Creatorem Marcion de Evangelio eradere ausus est, sed ipse mundus inscriptus est, et omni a conscientia legitur; et erit haec ipsa patientia creatoris in judicium Marcionis: illa patientia, quae exspectat poenitentiam potius peccatoris, quam mortem; et mavult misericordiam, quam sacrificium (Os.
 [0508A]   Aliud est enim apud Creatorem.
 [0507B]   Nihil igitur potest in alium Deum exponi, quod competit in Creatorem, quia et alias immerito Apostolus Judaeos de ignorantia sugillasset erga Deum ignotum.
 [0301B]   Nos autem adhibita distinctione utriusque formae, separatis malis delicti et malis supplicii, malis culpae et malis poenae, suum cuique parti definimus auctorem; malorum quidem [0301B] peccati et culpae, diabolum, malorum vero supplicii et poenae, Deum creatorem; ut illa pars malitiae deputetur, ista justitiae, mala condentis judicii adversus mala delicti.
 [0504B]   Ergo qua defendenda reveletur de coelo ira, nonnisi a Deo irae; ita et hic sensus pristino cohaerens, in quo judicium Creatoris edicitur, non potest in alium Deum referri, qui nec judicat, nec irascitur; sed in illum, cujus dum haec sunt, judicium dico et iram, etiam illa ipsius sint necesse est, per quem haec habent transigi, Evangelium et Christus, et ideo vehitur in transgressores Legis, docentes non furari, et furantes, ut homo [0504B] Dei legis, non ut Creatorem ipsum his modis tangens, qui et furari vetans, fraudem mandaverit in Aegyptios auri et argenti, quemadmodum et caetera in illum retorquent.
 [0503B]   Sed et judicem Deum ab Apostolo circumferri saepe jam ostendimus, et in judice ultorem, et creatorem in ultore.
 [0503B]   Piget de Lege adhuc congredi, qui toties probaverim concessionem ejus nullum argumentum praestare diversi Dei, in Christo praedicatam scilicet, et repromissam in Christum apud Creatorem, quatenus et ipse Apostolus legem plurimum videtur excludere (Rom, I, II, III, V, VI, VII).
 [0503A]   Emendat igitur et deus Marcionis secundum Creatorem, elatos aemulantem, ut deponentem scilicet de solio dynastas.
 [0502C]   Si transfiguratur Satanas in angelum lucis, non potest hoc dirigi in Creatorem.
 [0296B]   Sed, etsi ab homine in diabolum transcripseris mali elogium, ut in instinctorem delicti; uti sic quoque in Creatorem dirigas culpam, ut auctorem diaboli, qui facit angelos spiritus: ergo quod factus a Deo est, id est angelus, id erit ejus qui [0296C] fecit; quod autem factus a Deo non est, id est diabolus, id est delator, superest ut ipse sese fecerit, deferendo de Deo; et quidem falsum: primo, quod Deus illos ex omni ligno edere vetuisset, dehinc quasi morituri non essent, si edissent; tertio, quasi Deus illis invidisset divinitatem.
 [0500C]   Ergo si nationes sine Deo dixit esse, Deus autem illis diabolus est, non Creator, apparet dominum aevi hujus cum intelligendum, quem nationes pro Deo receperunt, non Creatorem quem ignorant.
 [0499C]   Hanc Marcion captavit sic legendo, In quibus Deus aevi hujus; ut Creatorem ostendens Deum hujus aevi, alium suggerat Deum alterius aevi.
 [0293C]   Haec dignissime peroraturus in Creatorem, si libero arbitrio hominis ex providentia et potentia, quas exigis, [0294A] obstitisset, nunc tibi insusurra pro Creatore et gravitatem, et patientiam, et fidem, institutionibus suis functo, ut et rationalibus et bonis.
 [0497C]   Si autem tunc fiet verbum, quod scriptum est apud Creatorem: Ubi est, mors, victoria tua, vel contentio tua?
 [0440B]   Si ergo haec non cadunt in Creatorem, sed in mammonam, quis vobis credet quod verius est?
 [0449A]   Creatorem ergo meliorem Deum probavit, quem electorum suorum clamantium ad eum die ac nocte vindicem ostendit.
 [0490C]   Quod, etsi in lege scriptum esset, commemorat in [0490C] aliis linguis, et in aliis labiis locuturum Creatorem, cum hac commemoratione charisma linguarum confirmat, nec hic potest videri alienum charisma Creatoris praedicatione confirmasse.
 [0284B]   Nbsp; ARGUMENTUM - Quidquid a Deo Patre et Creatore factum est, id sapientissime factum docet, ideoque Creatorem Deum bonum esse, non malum.
 [0488B]   O Creatorem et praescium jam et admonitorem alienorum Christianorum!
 [0283B]   Neque etiamsi in diabolum transcriberetur culpa, ut instinctorem delicti, propterea in Creatorem dirigendam, ut in auctorem diaboli, utpote qui angelus a Deo et bonus factus sit, non diabolus, id est delator.
 [0487B]   Adeo omnium Deum Creatorem facit, a quo et mundus, et vita, et mors; quae alterius Dei esse non possunt.
 [0487B]   Creatorem autem et Marcion Deum non negat; ergo non potest videri Apostolus Creatorem quoque inter eos posuisse, qui dii dicantur, et tamen non sint; quando etsi fuissent, nobis tamen unus esset Deus Pater ex quo omnia .
 [0487B]   Creatorem autem et Marcion Deum non negat; ergo non potest videri Apostolus Creatorem quoque inter eos posuisse, qui dii dicantur, et tamen non sint; quando etsi fuissent, nobis tamen unus esset Deus Pater ex quo omnia .
 [0261B]   Unus, opinor, de sepibus flosculus, non dico de pratis; una cujuslibet maris conchula, non dico de Rubro; una tetraonis pinnula, taceo de pavo, [0261B] sordidum artificem pronuntiabit tibi Creatorem?
 [0486A]   Ergo azymi figurae erant nostrae apud Creatorem.
 [0485A]   Ultorem intentans, Creatorem intentabit.
 [0484A]   XI), si in Creatorem accipitur apud Marcionem, jam nec ignorasse ultra potuit Creator Deum gloriae, dum ab eo opprimitur; nec in crucem eum figere, adversus quem valere non potuit; et superest ut secundum me quidem credibile sit scientes virtutes et potestates Creatoris Deum gloriae Christum suum crucifixisse, qua desperatione et malitiae redundantia servi quoque scelestissimi dominos suos interficere non dubitant.
 [0483C]   Porro, cui supra ostendimus, quibus modis gloria nostra a Creatore sit deputanda, praejudicatum esse debebit, eam quae in occulto fuerit apud Creatorem, merito ignotam etiam ab omnibus virtutibus et potestatibus Creatoris; quia nec famulis liceat consilia nosse dominorum, nedum illis apostatis angelis, ipsique principi transgressionis diabolo, quo magis extraneos fuisse contenderim ob culpam ab omni conscientia dispositionum Creatoris.
 [0483C]   Sed quia subjicit de gloria nostra, quod eam nemo ex principibus hujus aevi scierit: caeterum, si scissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent; argumentatur haereticus, quod principes hujus aevi Dominum, alterius scilicet Dei Christum, cruci confixerint, ut et hoc in ipsum recidat Creatorem.
 [0482B]   Nihil enim a Deo dispositum est et vere modicum, et ignobile, et contemptibile, sed quod ab homine: apud Creatorem autem etiam vetera, stultitiae, et infirmitati, et inhonestati, et pusillitati, et contemptui deputari possunt.
 [0277B]   Haec omnia, si aemulationi adsistunt, aemulatio autem liberando homini procurat; liberatio autem hominis operatio bonitatis [0277B] est, non poterit ea bonitas sine suis dotibus, id est sine sensibus est affectibus per quos administratur adversus Creatorem; ne sic quoque inrationalis proscribatur, si careat et sensibus et affectibus debitis.
 [0277A]   Nam et adversarium sibi constituit ipsum illud adversus quod et voluit, et concupiit et curavit, sive delictum, sive mortem; imprimis ipsum arbitrum eorum, et dominum hominis Creatorem.
 [0481A]   Si haec Creatoris sunt, et quae ad caussam crucis pertinent stultitiae deputatae; ergo et crux, et per crucem Christus ad Creatorem pertinebit, a quo praedicatum est quod ad crucem pertinet.
 [0480C]   Nec gratia enim fit nisi offensae; nec pax, nisi belli: et populus autem per disciplinae transgressionem, et omne hominum genus per naturae dissimulationem et deliquerat, et rebellaverat adversus Creatorem.
 [0480C]   Primo quidem Patrem Dominum praescribo non alium agnoscendum, quam et hominis et universitatis Creatorem et institutorem.
 [0276B]   Jam enim et hoc discuti par est, an Deus de sola bonitate censendus sit, negatis caeteris appendicibus, sensibus et affectibus, quos Marcionitae quidem [0276B] a deo suo abigunt in Creatorem, nos vero et agnoscimus in Creatore, ut Deo dignos.
 [0480A]   Nega Creatorem bonum facere praecipisse, et diversa doctrina sit diversae divinitatis.
 [0477B]   Sufficit quod infracturum probavimus, ut confirmetur nihil Apostolum adversus Creatorem determinasse, cum et ipsa amolitio Legis a Creatore sit.
 [0274C]   Non poteris et in Creatorem referre bonitatem, in omnes defectionem.
 [0475B]   Accepimus igitur benedictionem spiritalem per fidem, inquit, ex qua scilicet vivet justus secundum Creatorem.
 [0474C]   Proinde, si in lege maledictio est, in fide vero benedictio; utrumque habes propositum apud Creatorem: Ecce posui, inquit (Deut.
 [0472C]   Quod si et ex hoc congruunt Paulo apostolorum Acta, cur ea respuatis jam apparet, ut Deum scilicet non alium praedicantia quam Creatorem, nec Christum alterius quam Creatoris, quando nec promissio Spiritus Sancti aliunde probetur exhibita, quam de instrumento Actorum.
 [0472B]   Sed fortasse [0472B] ut fugias hinc; et ideo, dices, subtexit: Licet angelus de coelo aliter evangelizaverit, anathema sit; quia et Creatorem sciebat evangelizaturum.
 [0471D]   Nemo enim illos moverat a Creatore, ut viderentur sic ad aliud Evangelium transferri, quasi dum ad Creatorem transferuntur.
 [0270B]   Igitur, cum omnibus modis constet alium deum in regula sacramenti istius non fuisse a Christo usque ad Marcionem, quam Creatorem, satis jam et probatio nostra munita [0270C] est, qua ostendimus notitiam dei haeretici ex Evangelii et Legis separatione coepisse, et definitio superior instructa est: non esse credendum deum quem homo de suis sensibus composuerit, nisi plane prophetes, id est non de suis sensibus.
 [0470B]   Iisdem et hic dimicabimus lineis, in ipso gradu provocabimus praescriptionis, oportere scilicet et apostolum qui Creatoris negetur, imo et adversus Creatorem proferatur, nihil docere, nihil sapere, nihil velle secundum Creatorem, et in primis tanta constantia alium Deum edicere, quanta a lege Creatoris abrupit.
 [0470B]   Iisdem et hic dimicabimus lineis, in ipso gradu provocabimus praescriptionis, oportere scilicet et apostolum qui Creatoris negetur, imo et adversus Creatorem proferatur, nihil docere, nihil sapere, nihil velle secundum Creatorem, et in primis tanta constantia alium Deum edicere, quanta a lege Creatoris abrupit.
 [0269C]   Caeterum, si quasi novum Deum praedicans, veteris Dei legem cupiebat excludere, quare de deo quidem novo nihil praescribit, sed de vetere lege solummodo, nisi quoniam, fide manente in Creatorem, sola lex ejus concessare debebat?
 [0268A]   Igitur, cum ea separatio Legis et Evangelii ipsa sit quae alium Deum Evangelii insinuaverit adversus Deum Legis, apparet [0268A] ante eam separationem Deum in notitia non fuisse, qui ab argumento separationis innotuit; atque ita non a Christo revelatum, qui fuit ante separationem, sed a Marcione commentatum, qui instituit separationem adversus Evangelii Legisque pacem, quam retro illaesam et inconcussam, ab apparentia Christi usque ad audaciam Marcionis, illa utique ratio servavit, quae non alium Deum et Legis et Evangelii tuebatur, praeter Creatorem, adversus quem tanto post tempore separatio a Pontico immissa est.
 [0462B]   Suadeo igitur agnoscas potius et in isto Creatorem, quam parem illi Deum optimum adversus sententiam tuam facias.
 [0264C]   Quod si ita est, ut aemula inter se conditionis universitas ista modulata sit, jam igitur et visibilibus invisibilia debentur, non alteri auctori deputanda, quam cui et aemula eorum, ipsum Creatorem diversum notantia, jubentem quae prohibuit, et prohibentem, quae jussit percutientem et sanantem.
 [0458C]   Aut et Creatorem optimum, aut Deum tuum asperum dedisti natura.
 [0458A]   Igitur cum et haec, quae sunt promissionum, proinde conveniant sicut et illa quae sunt concussionum, ex consonantia propheticarum et dominicarum pronuntiationum, nullam hic poteris interstruere distinctionem, ut concussiones quidem referas ad Creatorem, saevitiae scilicet Deum, quas nec sinere, nedum exspectare deberet Deus optimus; promissiones vero Deo optimo deputes, quas Creator ignorans illum non prophetasset.
 [0263C]   Proinde Creatorem in loco facit, utique eadem conditione censendo; et materiam ei subjicit, utique innatam et infectam, et hoc nomine aeternam, ut Domino.
 [0263B]   Ecce enim, si et ille habet mundum suum infra se [0263B] supra Creatorem, in loco utique fecit eum, cujus spatium vacabat inter pedes suos, et caput Creatoris.
 [0262B]   Rosam tibi si obtulero, non fastidies Creatorem.
 [0261B]   Qualia erunt majora, cum tam modicis aut juvaris aut laederis, ut nec in modicis despicias Creatorem?

000-00-00 Serial Number=0502435744
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0153D]   Vocabulo Trinitatis hoc in opere Septimius expresse utitur, et fraudem patefacit haereticorum monarchiae nomen usurpantium ut unicum omnipotentem mundi creatorem se vindicare rudioribus suadeant, dum interim de unico haeresin faciunt.
 [0159A]   Eversio enim monarchiae illa est tibi intelligenda, cum alia dominatio suae conditionis et proprii status, ac per hoc aemula, superducitur; cum alius Deus infertur adversus Creatorem.
 [0178A]   Quantum ad caeteras virtutes, solus, praestruens adversus conjecturas haereticorum, qui mundum ab angelis et potestatibus diversis volunt structum; qui et ipsum Creatorem aut angelum faciunt, aut ad alia quae extrinsecus, ut opera mundi, ignorantem quoque subornatum.

000-00-00 Serial Number=0771543503
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0047A]   Facilius de Filio quam de Patre haesitabatur, donec Marcion praeter Creatorem alium Deum solius bonitatis induceret; Apelles creatorem angelorum nescio quem gloriosum superioris Dei, faceret Deum legis et Israelis, illum igneum affirmans; Valentinus aeonas suos spargeret, et unius aeonis vitium in originem [0047B] deduceret Dei creatoris.
 [0047A]   Facilius de Filio quam de Patre haesitabatur, donec Marcion praeter Creatorem alium Deum solius bonitatis induceret; Apelles creatorem angelorum nescio quem gloriosum superioris Dei, faceret Deum legis et Israelis, illum igneum affirmans; Valentinus aeonas suos spargeret, et unius aeonis vitium in originem [0047B] deduceret Dei creatoris.
 [0049B]   Unum Deum novit, creatorem universitatis, et Christum Jesum ex virgine Maria Filium Dei creatoris, et carnis resurrectionem; Legem et Prophetas cum evangelicis et apostolicis litteris [0050A] miscet, et inde potat fidem; eam aqua signat, Sancto Spiritu vestit, eucharistia pascit, ad martyrium exhortatur, et ita adversus hanc institutionem neminem recipit.
 [0055B]   Deum, aut fingunt alium adversus Creatorem, aut, si unicum Creatorem confitentur, aliter eum disserunt, quam in vero est.
 [0055B]   Deum, aut fingunt alium adversus Creatorem, aut, si unicum Creatorem confitentur, aliter eum disserunt, quam in vero est.
 [0057B]   Adime illis legem Moysi, et Prophetas, et creatorem Deum, accusationem eloqui non habent.
 [0070B]   Alterum Deum fingunt praeter creatorem.
 [0070B]   Accedit his Cerdon quidam; hic introducit initia duo, id est duos deos, unum bonum, et alterum saevum; bonum superiorem, saevum hunc mundi creatorem.

000-00-00 Serial Number=0853807628
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0797A]   Carneum enim atque corporeum probantes eum, proinde et obducimus praescribendo nullum alium credendum Deum praeter Creatorem, dum talem ostendimus Christum, in quo dignoscitur Deus, qualis promittitur a Creatore.
 [0798A]   Igitur, quantum ad haereticos, demonstravimus quo cuneo occurrendum sit a nobis; et occursum est jam suo quoque titulo, de Deo quidem unico, et Christo ejus, adversus Marcionem; de carne vero Domini, etiam adversus quatuor haereses; ad hanc maxime quaestionem [0798A] praestruendam, uti nunc de sola carnis resurrectione ita digeram, tanquam penes nos incertum, dum sit quoque certum penes Creatorem.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»