Adversus Gnosticos Scorpiace | Reditus in Auctori Indicem |
[0146B] | Ita haeretici quae praedicantur non ut probata sunt credendo, ea quae nec praedicata sunt, credunt. |
Adversus Judaeos | Reditus in Auctori Indicem |
[0599C] | Nec falsum asseveranti diabolo participes efficerentur, credendo ei quod similes Dei essent [0600A] futuri (Ibid. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0357A] | Judaeorum enim dispositio in Esau, priorum natu et posteriorum affectu filiorum, a terrenis bonis imbuta per legem, postea ad coelestia per Evangelium credendo deducitur. |
[0475C] | Si enim Abraham Deo credidit, et deputatum est justitiae, atque exinde pater multarum nationum meruit nuncupari; nos [0475C] autem credendo Deo magis, proinde justificamur, sicut Abraham; et vitam proinde consequimur, sicut justus ex fide vivit; sic fit ut et supra, filios nos Abrahae pronuntiarit, qua patris fidei, et hic filios fidei, per quam Abraham pater nationum fuerat repromissus. |
[0361B] | Et ut fidem instrueret, dotem quamdam commentatus est illi, opus ex contrarietatum oppositionibus, Antitheses cognominatum, et ad separationem Legis [0361B] et Evangelii coactum, qua duos Deos dividens, proinde diversos, alterum alterius Instrumenti, vel (quod magis usui est dicere) Testamenti; ut exinde Evangelio quoque secundum antitheses credendo patrocinaretur. |
[0466B] | Plane invectus est in illos: O insensati et tardi corde, in non credendo omnibus quae locutus est ad vos! |
[0445B] | Tunc enim apostoli satis jam audierant Moysen et prophetas, qui secuti erant Christum, credendo Moysi et prophetis. |
[0433A] | Nam et cum subjicit, haec enim nationes mundi quaerunt, non credendo scilicet in Deum conditorem omnium et praebitorem, quos pares gentium nolebat, in eumdem Deum modicos fidei increpabat, in quem gentes incredulas notabat. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0416A] | Haec denique testimonia deorum vestrorum christianos facere consueverunt, [0416A] quia plurimum illis credendo Christo domino credimus. |
De Carne Christi | Reditus in Auctori Indicem |
[0755B] | Si propheta es, praenuntia aliquid; si apostolus, praedica publice; si apostolicus, cum apostolis senti; si tantum christianus es, crede quod traditum est; si nihil istorum es, merito dixerim, morere: nam et mortuus es, qui non es christianus, non credendo quod traditum christianos facit. |
[0760B] | Sed non eris sapiens, nisi stultus saeculo fueris, Dei stulta credendo. |
[0780A] | Numquid enim inter illos distat, nisi quod ethnici non credendo credunt, at haeretici credendo non credunt? |
[0780A] | Numquid enim inter illos distat, nisi quod ethnici non credendo credunt, at haeretici credendo non credunt? |
[0782B] | Quod illa credendo deliquit, haeccredendo delevit. |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0024A] | Omnem prolationem quaerendi et inveniendi credendo fixisti: hunc tibi modum statuit fructus ipse quaerendi; hanc tibi fossam determinavit ipse, qui te non vult aliud credere, quam quod instituit, ideoque nec quaerere. |
De Spectaculis | Reditus in Auctori Indicem |
[0639B] | Ova honori Castorum adscribunt, qui illos ovo editos credendo [0639C] de cygno Jove non erubescunt Delphinos Neptuno vovent columnas sessias a sementationibus, messias a messibus, tutelinas a tutelis fructuum sustinent. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»