Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0578B] | Huic igitur exordio, et velut statumini argilla desuper intexta paulatim membra complet, et corpus struit, et habitum, quem placuit argillae, intus cruci ingerit; inde circino et plumbeis modulis praeparatio simulacri in marmor, in lutum, vel aes, vel quodcunque placuit deum fieri, transmigratur. |
Adversus Gnosticos Scorpiace | Reditus in Auctori Indicem |
[0151B] | Tunc Petrus ab altero cingitur, cum cruci adstringitur. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0483C] | Sed quia subjicit de gloria nostra, quod eam nemo ex principibus hujus aevi scierit: caeterum, si scissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent; argumentatur haereticus, quod principes hujus aevi Dominum, alterius scilicet Dei Christum, cruci confixerint, ut et hoc in ipsum recidat Creatorem. |
Adversus Valentinianos | Reditus in Auctori Indicem |
[0582A] | Patitur vero animalis et carneus Christus, in deliniationem superioris Christi, qui ad Achamoth formandam substantivali non agnitionali forma, Cruci, id est Horo fuerat innixus. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0340A] | Crucibus et stipitibus imponitis christianos: quod simulacrum non prius argilla deformat cruci et stipiti superstructa? |
De Baptismo Et De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1148B] | Tunc Petrus ab altero cingitur, cum cruci adstringitur: tunc Paulus civitatis Romanae consequitur nativitatem, cum illic martyrii renascitur generositate. |
De Corona | Reditus in Auctori Indicem |
[0101A] | XXIV, 42); nec ante rex gloriae a [0101A] coelestibus salutatus est, quam rex Judaeorum proscriptus cruci; minoratus primo a patre modicum quid citra angelos, et ita gloria et honore coronatus (Ps. |
De Pallio | Reditus in Auctori Indicem |
[1047A] | Humerum velans exponit vel includit, caeteroquin humerum adhaeret; nihil circumfulcit, nihil circumstringit, nihil de tabularum fide laborat, facile sese regit, facile reficit: etiam cum exponitur, nulli cruci in crastinum demandatur. |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0026B] | [0026B] Regula est autem fidei, ut jam hinc quid defendamus profiteamur, illa scilicet qua creditur, unum omnino Deum esse, nec alium praeter mundi conditorem; qui universa de nihilo produxerit, per Verbum suum primo omnium emissum; id Verbum, Filium ejus appellatum, in nomine Dei varie visum a Patriarchis, in Prophetis semper auditum, postremo delatum ex Spiritu Patris Dei et virtute in virginem Mariam, carnem factum in utero ejus, et ex ea natum egisse Jesum Christum; exinde praedicasse novam legem, et novam promissionem regni coelorum; virtutes fecisse; fixum cruci, tertia die resurrexisse; in coelos ereptum sedisse ad dexteram Patris; misisse vicariam vim Spiritus Sancti, qui credentes agat, venturum cum claritate, ad sumendos sanctos in vitae aeternae et promissorum [0027A] coelestium fructum, et ad profanos adjudicandos igni perpetuo, facta utriusque partis resuscitatione cum carnis restitutione. |
De Pudicitia | Reditus in Auctori Indicem |
[1021B] | Monens itaque discipulos, omissis omnibus initiis, ad perfectionem magis tendere, nec rursus fundamenta poenitentiae jacere ab operibus mortuorum: Impossibile est enim, inquit, eos qui semel inluminati sunt, et donum coeleste gustaverunt, et participaverunt Spiritum Sanctum, et verbum Dei dulce gustaverunt, occidente jam [1021B] aevo cum exciderint, rursus revocari in poenitentiam, refigentes cruci in semetipsos Filium Dei et dedecorantes. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»