TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Deorum' [73]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0561917186
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0576B]   Dispicite apud vos Lentulorum et Hostiorum sacrilegas venustates, utrum mimos an deos vestros in strophis et jocis rideatis; sed et histrionicas litteras magna cum voluptate suscipitis, quae omnem faeditatem designant deorum.
 [0574C]   Plane, quoniam illis coelum patet, hoc quoque non sine contumelia deorum: primo quidem, quod non decuerit alios eis annumerari, quibus datum sit post mortem deos fieri; secundum, quod tam libere atque manifeste coram populo pejeraret contemplator Proculus in coelum recepti, nisi contemneret quos dejeraret, quam ipse, quam ii, qui ei pejerare permittant; consentiunt enim ipsi nihil esse quod dejerant, imo insuper et praemio afficiunt, quia publice contempserit perjurii vindices; quanquam perjurii apud vos unusquisque purus [0575A] est.
 [0571C]   Ubi tunc, non dicam contemptores deorum Christiani, sed ipsi dei vestri, quos clade illa posteriores loca, oppida approbant, in quibus nati, morati, sepulti sunt, etiam quae condiderunt?
 [0576B]   Caetera lasciviae [0576B] ingenia etiam voluptates vestras per dedecus deorum administrant.
 [0572C]   Sed et [0572C] ipsum quod videmini a majoribus traditum fidelissime custodire et defendere, vel quo maxime reos non transgressionis postulatis, de quo totum odium christiani nominis animatur, deorum dico culturam, perinde a vobis destrui ac despici ostendam, nisi quod non perinde; nos enim contemptores deorum haberi nulla ratio est, quia nemo contemnit quod sciat omnino non esse.
 [0595A]   Turpia, vel atrocia deorum exprobramus; allegationem poeti.
 [0601B]   Ea origo deorum vestrorum Saturno, ut opinor, signatur.
 [0573A]   At enim illi sapientissimi ac prudentissimi majores, quorum institutis renuntiare non nostis, maxime in persona deorum vestrorum, ipsi quoque impii deprehenduntur.
 [0608A]   Religionem, et deorum profundissimam curam imperium Romanis.
 [0571B]   Opinor, ut contemptores deorum vestrorum haec jacula eorum provocamus.
 [0587B]   Hunc si interrogem, qui insinuatores deorum?
 [0595A]   Criminatores deorum poetas eliminari Plato censuit, ipsum Homerum sane coronatum civitate pellendum.
 [0572C]   Sed et [0572C] ipsum quod videmini a majoribus traditum fidelissime custodire et defendere, vel quo maxime reos non transgressionis postulatis, de quo totum odium christiani nominis animatur, deorum dico culturam, perinde a vobis destrui ac despici ostendam, nisi quod non perinde; nos enim contemptores deorum haberi nulla ratio est, quia nemo contemnit quod sciat omnino non esse.
 [0578C]   Si igitur in genere deorum crucum originem colitis, hic erit nucleus et granum primordiale, ex quibus apud vos simulacrorum silvae propagantur.
 [0574A]   Non suffecerat vectigalium deorum contumelia, de contemptu scilicet [0574B] aestimanda, nec contenti estis deis honorem non habuisse, nisi etiam, quemcumque habetis, depretietis aliqua indignitate.
 [0590A]   Itaque quod mundi erit, hoc elementis adscribetur, coelo dico et terrae et sideribus et igni, quae deos et deorum parentes adversus negatam generationem Dei et nativitatem frustra credi proposuit Varro.
 [0573C]   Sed aliquo solatio privatorum et domesticorum deorum querelae juvantur, quod publicos turpius contumeliosiusque tractetis.
 [0596A]   Haec libertas adoptandorum deorum quousque profecerit, Aegyptiorum superstitiones docent, qui etiam bestias privatas colunt, p.
 [0598A]   De Romanis stupeamus, tertium illud genus hostilium deorum.
 [0608B]   Aut penes quosdam, et tamen qui amiserunt, non sine religionibus et cultu, et de propitiorum deorum mora.
 [0575A]   Imo jam per deos dejerandi periculum evanuit, potiore habita religione per Caesarem dejerandi, quod et ipsum ad offuscationem pertinet deorum vestrorum; facilius enim per Caesarem pejerantes punirentur, quam per ullum Jovem.
 [0585C]   Pariter deorum numina [0586A] laesimus, pariter indignationem eorum provocamus.
 [0595C]   Superest gentile illud genus inter populos deorum, quos libidine sumptos, non pro notitia veritatis, docet privata notitia.
 [0602A]   Hunc vobis patriarcham deorum, Coelum et Terra, poetis obstetricantibus, procreaverunt.
 [0587B]   Triplici enim genere deorum censum distinxit: unum esse physicum, quod philosophi retractant; aliud mythicum, quod inter poetas volutetur; tertium gentile, quod populi sibi quique adoptaverunt.

000-00-00 Serial Number=0518697321
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0127A]   De quibus omnifariam extirpandis: Perditione perdetis, inquit, omnia loca, in quibus servierunt nationes diis suis, quas vos possidebitis haereditate: subter montes et colles, et sub arbores [0127A] densas quasque effodietis aras earum, evertetis et comminuetis staticula earum, et excidetis lucos earum, et scalptilia ipsorum deorum concremabitis igni, et disperdetis nomen eorum de loco illo.

000-00-00 Serial Number=0648051739
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0202B]   Nam et dei crimus, si meruimus illi esse de quibus praedicavit: Ego dixi: Vos Dei estis; et, stetit Deus in ecclesia deorum (Ps.

000-00-00 Serial Number=0948404014
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0341C]   Q uando nulla magis probatio assisteret duorum et aemulorum deorum, quam si in dispositione eorum etiam diversitas nominum inveniretur.
 [0504C]   Christi distinctio dispositionum est, non deorum.
 [0299A]   [0299A] Ita si societas et conspiratio bonitatis atque justitiae separationem earum non potest capere, quo ore constitues diversitatem duorum deorum in separatione, seorsum deputans deum bonum, et seorsum deum justum?
 [0267C]   Nam hae sunt antitheses Marcionis, id est contrariae oppositiones; quae conantur discordiam Evangelii cum Lege committere, ut ex diversitate sententiarum utriusque instrumenti, diversitatem quoque argumententur deorum.
 [0260B]   Ut ergo aliquid et de isto hujus mundi indigno loquar, cui et apud Graecos ornamenti et cultus, non sordium nomen est, indignas videlicet substantias ipsi illi sapientiae professores, de quorum ingeniis omnis haeresis animatur, deos pronuntiaverunt, ut Thales aquam, ut Heraclitus ignem, ut Anaximenes aerem, ut Anaximander universa coelestia, ut Strato coelum et terram, ut Zeno aerem et aetherem, ut Plato sidera; quae genus deorum igneum appellat, cum de mundo.
 [0446C]   IV, 27): non utique numerus faciet ad differentiam deorum, in destructionem Creatoris, unum remediantis, et praelationem ejus qui decem emundarit.
 [0257C]   Denique, major popularitas generis humani, ne nominis quidem Mosis compotes, nedum [0257C] instrumenti, Deum Mosis tamen norunt, etiam tantam idololatria dominationem obumbrante; seorsum tamen illum quasi proprio nomine Deum perhibent, et Deum deorum, et, Si Deus dederit, et, Quod Deo placet, et, Deo commendo.
 [0253C]   LXXXII, 1): Deus deorum stetit in ecclesia deorum; in medio autem deos dijudicabit .
 [0253C]   LXXXII, 1): Deus deorum stetit in ecclesia deorum; in medio autem deos dijudicabit .
 [0341C]   Quale est enim quod diversas dispositiones duorum commentati deorum, societatem nominum admittunt in discordiam dispositionum?

000-00-00 Serial Number=0919600606
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0169B]   Et: Stetit Deus in ecclesia deorum; ut si homines, per fidem filios Dei factos, deos Scriptura pronuntiare non timuit, scias illam multo magis vero et unico Dei Filio Dei nomen jure contulisse.
 [0177B]   Denique, inspice sequentia hujusmodi pronuntiationum, et invenies fere ad idolorum factitatores atque cultores definitionem earum pertinere; ut multitudinem falsorum deorum unio divinitatis expellat, habens tamen Filium quanto individuum et inseparatum a Patre, tanto in Patre reputandum, etsi non nominatum.

000-00-00 Serial Number=0576750576
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0581A]   [0581A] Nunc reddo de Christo: in quem tanta licentia Jesum inserunt quidam, quanta spiritale semen animoli cum inflatu infulciunt, fartilia nescio quae commenti, et hominum et deorum suorum.
 [0526D]   Nbsp;   NOMINA AEONUM ET DEORUM VALENTINI, IMO CRIMINUM POTIUS QUAM NUMINUM, ALIORUMQUE EODEM PERTINENTIUM.
 [0552B]   Habes Ogdoadem, Tetradem duplicem, ex conjugationibus masculorum et [0552B] foeminarum; cellas, ut ita dixerim, primordialium Aeonum: fraterna connubia valentinianorum deorum: census omnis sanctitatis et majestatis haereticae: nescio criminum an numinum turbam, certe fontem reliquae foecunditatis.

000-00-00 Serial Number=0330581427
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0305A]   Serapidem et Isidem et Harpocratem cum suo Cynocephalo, Capitolio prohibitos [inferri], id est curia deorum pulsos, Piso et Gabinius consules, non utique christiani, eversis etiam aris eorum abdicaverant, turpium et otiosarum superstitionum vitia cohibentes.
 [0417A]   Nam et sic plerique disponunt divinitatem, ut imperium summae dominationis esse penes unum, officia ejus penes multos velint; ut [0417A] Plato Jovem magnum in coelo comitatum exercitu describit deorum pariter et daemonum.
 [0277A]   Christianum, hominem omnium scelerum reum deorum, imperatorum, legum, morum, naturae totius inimicum existimas, et cogis negare, ut absolvas, quem non poteris absolvere, nisi negaverit.
 [0431A]   Id negotium sine deorum injuria non est.
 [0306A]   Ipsum adhuc quod videmini fidelissime [0305B] tueri a patribus traditum, in quo principaliter reos transgressionis Christianos destinatis, studium [0306A] dico deorum colendorum, de quo maxime erravit antiquitas, licet Serapidi jam-Romano aras restruxeritis, licet Baccho jam-Italico furias vestras immolaritis, suo loco ostendam proinde despici et negligi et destrui a vobis adversus majorum auctoritatem.
 [0431A]   Tot igitur sacrilegia Romanorum, quot trophaea; tot de diis, quot de gentibus triumphi; tot manubiae, quot manent adhuc simulacra captivorum deorum.
 [0333A]   Igitur si est qui faciat deos, revertor ad caussas examinandas faciendorum ex hominibus deorum, nec ullas invenio, nisi si ministeria et auxilia officiis divinis desideravit ille magnus Deus.
 [0436A]   Quoniam autem facile iniquum videretur, liberos homines invitos urgeri ad sacrificandum (nam et alias divinae rei faciendae libens animus indicitur): [0436A] certe ineptum existimaretur, si quis ab alio cogeretur ad honorem deorum, quos ultro sui caussa placare deberet, ne prae manu esset jure libertatis dicere: Nolo mihi Jovem propitium; tu, quis est me conveniat Janus iratus ex qua velit fronte; quid tibi mecum est?
 [0380A]   Hujus Dei veram cognitionem, scriptis proditam, antiquiorem omni litteratura saeculari ostendit, imo omnibus illorum diis ipsis, utpote qui postea in deorum numerum sint relati.
 [0289B]   Inquirit in ejusmodi legum originem, et occasione Alburni, quem Aemilius in Deorum numerum referri volebat, ostendit, per illas divinitatem hominum placito [0290A] subjectam.
 [0344A]   Si tamen haec numina censeri velint, colere utique oportebat, non spernere, quod tamen passim facere illos ostendit, cum singuli plures colant, [0343B] cum divinitas ab humano pendeat arbitrio, cum simulacra eorum, ut domestica instrumenta pignerentur, venditentur, nec privata tantum, sed et publica, ut adeo majestas quaestuaria efficiatur: mortuis quoque id honoris quod diis habeatur, qui tanto dignius scilicet imperatoribus etiamnum viventibus tribuitur, quoniam [0344A] et ipsi deos faciunt; at certe meretricibus, cinaedis, similibusque publicae libidinis victimis, non sine insigni deorum contumelia, licet ii ipsi nihilo nobiliores sint, addici potest.
 [0415B]   Haec denique testimonia deorum vestrorum christianos facere consueverunt, [0416A] quia plurimum illis credendo Christo domino credimus.
 [0352A]   Exinde quis non poeta ex auctoritate principis sui dedecorator invenitur deorum?
 [0353A]   Taceo de philosophis, Socrate contentus, qui in contumeliam deorum quercum et hircum et canem [0354A] dejerabat.
 [0357A]   Demonstrat porro, quam indecore Deorum facta et nomina, ad oculorum et aurium voluptatem, ab ipsis in scenicis voluptatibus inflectantur, ut divinitas plaudente populo constupretur; ut et quam crudeliter in cavea et ludis theatralibus adhibeantur, ubi vilissime majestas illa tractatur; denique quam irreverenter Dii ab ipsis habeantur, dum coram illis libidinem suam explent.
 [0481A]   Ubi vero tunc, non dicam deorum vestrorum contemptores christiani, sed ipsi dii vestri, cum totum orbem cataclysmus abolevit, vel ut Plato putavit, campestre solummodo?
 [0366A]   Diximus originem deorum vestrorum a plastis de cruce induci.
 [0358A]   Caetera lasciviae ingenia etiam voluptatibus vestris, per deorum dedecus operantur.
 [0327A]   Progreditur jam ad crimen irreligiositatis, aitque Christianos Deorum cultum recusare, quia Dii non sunt, colendi, si Divinitas eorum demonstrari possit.

000-00-00 Serial Number=0580746591
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1151B]   Io, Inachi filia, post Epaphi, sui e Jove filii, partum, agente Junone zelotypa, in vaccam conversa, et, postquam humanam formam recuperasset, Apidi, Aegyptiorum Regi, sub novo Isidis nomine nupta, ob maxima beneficia huic genti impensa, post mortem, una cum marito, ab Aegyptiis in deorum numerum adscita fuit.
 [1154C]   Sicut rerum omnium generationem ab Aqua, ceu primo principio, proficisci, Philosophi non [1154C] postremae olim authoritatis, ac inter hos praecipue Thales Milesius, credebant, ita perjuri, velut ob jamjam et ubilibet imminentem deorum iratorum vindictam prope jam mortui, se ejusmodi ablutionibus, crimina illa, ut falso credebant, expiantibus, impetrata velut impunitate, ad novam vitam, ejusque securitatem redire, ac quasi regenerari sibi videbantur.
 [1165C]   Hujus artis studiosissimus fertur fuisse Rex Numa Pompilius, qui res ritusque religionis apud Romanos suos ordinaturus, quoniam aliter sibi consulere non posse videbatur, hydromantiam facere compulsus est, ut in aqua videret imagines deorum, vel potius ludificationes daemonum, a quibus audiret, quid in sacris constituere atque observare deberet.
 [1142C]   Item Samothracia Cabirorum, seu deorum potentium, de quibus Noster in Apol.
 [1144B]   Fors autem Tertullianus in suo codice praedifficilia legerit, ea nimirum ratione, qua Cicero illum Platonis in Timaeo [1144B] locum: αδυνατον Θεων παισιν απιστειν, ita transtulit: Difficile factu est, a diis ortis (deorum filiis) fidem non habere.

000-00-00 Serial Number=0232777953
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0083B]   Ipsum Deum secundum naturam prius novimus, et Deum appellantes deorum, et bonum praesumentes, et judicem invocantes: quaeris an conditioni ejus fruendae natura nobis debeat praeire, ne illa rapiamur qua Dei aemulus universam conditionem certis usibus homini [0083C] mancipatam, cum ipso homine corrupit, unde eam [0084A] et apostulus invitam ait vanitati succidisse (Rom.
 [0089B]   Ita cum idcirco proponis deorum saecularium ornamenta etiam apud Deum deprehendi, ut inter haec coronam quoque capitis communi usui vindices; ipse tibi jam praescribis non habendum in communionem usus, quod non inveniatur in Dei rebus.

000-00-00 Serial Number=0256603301
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0691B]   Sed ait: Nomen aliorum deorum ne commemoremini , neque audiatur de ore tuo.

000-00-00 Serial Number=0682868958
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0987B]   Siquidem post interdictam [0987B] alienorum deorum superstitionem, ipsorumque idolorum fabricationem; post commendatam sabbati venerationem; post imperatam in parentes secundam a Deo religionem, nullum aliud in talibus titulis firmandis monendisque substruxit praeceptum, quam: Non moechaberis (Exod.

000-00-00 Serial Number=0598346889
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0798C]   Utar et conscientia populi, contestantis Deum deorum.
 [0797C]   Per diversitatem enim promissionum, diversitas insinuatur [0797C] deorum.

000-00-00 Serial Number=0206588387
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0646A]   Non quod idolum sit aliquid (ut Apostolus ait), sed quodquae faciunt, daemoniis faciunt, consistentibus scilicet in consecrationibus idolorum sive mortuorum, sive species (ut putant) deorum.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»