TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Dignam' [13]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0563299119
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0484D]   Nisi si structorem se terreni operis Deus profitebatur, ut non de Christo suo significaret, [0484D] qui futurus esset fundamentum credentium in eum, super quod prout quisque superstruxerit, dignam scilicet [0485A] vel indignam doctrinam, si opus ejus per ignem probabitur, si merces illi per ignem rependetur, Creatoris est; quia per ignem judicatur vestra superaedificatio, utique sui fundamenti, id est sui Christi: nescitis quod templum Dei sitis, et in vobis inhabitet spiritus Dei?
 [0319A]   Quod si utraque pars bonitatis atque justitiae dignam plenitudinem divinitatis efficiunt omnia potentis, compendio interim possum antitheses retudisse, gestientes ex qualitatibus ingeniorum sive legum sive virtutum discernere, [0319B] atque ita alienare Christum a Creatore, ut optimum a judice, et mitem a fero, et salutarem ab exitioso.
 [0258C]   Aut exhibe rationem Deo dignam, cur nihil condiderit, si est; quia condidisset, si fuisset: illo scilicet praejudicio, quo et nostrum Deum non alias manifestum est esse, quam quia totum condidit hoc.
 [0287A]   Possunt autem discipuli Marcionis recognoscentes bonitatem Dei nostri, dignam quoque Deo agnoscere per eosdem titulos, per quos indignam ostendimus in deo illorum.

000-00-00 Serial Number=0872034431
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1080C]   Ergo sacerdotem magnum decet hostia sancta, Quam digne perfectus habens, offerre probetur: Corpus habet, haec est mortalibus hostia viva: [1080C] Hanc dignam magnis, pro cunctis obtulit unam, Hircorum species homines dicat esse repulsos Ex duobus populis steriles, sine fructibus ambos, Quos in Evangelio Dominus quoque dixit, et haedo Abs ovibus cerni stantes in parte sinistra, Esse quidem quosdam Domini pro nomine passos; Sic actum sterilem, fructum velasse, supremo Hos merito dignos arae, decet esse prophetas; Abjectos alios, Lazaro ut dives iniquus, In sua duritie qui permansere repulsi.

000-00-00 Serial Number=0578091681
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0258A]   Cum sub Severo negatum esset Christianis in judicio se defendere, scriptum hoc praesidibus Romani imperii obtulit auctor, ostendens hoc capite iniquam istam judicandi formulam, per quam defensio negatur insontibus, et veritas absconditur; cum interim tot tantique, qui quotidie ad hanc sectam transeant, illam aliqua consideratione dignam faciant, qui sane omnes, remoti ab aliqua perversitatis culpae, ostendant [0258B] sese longe alium affectum induisse, quam istum qui in maleficis semper deprehenditur.

000-00-00 Serial Number=0000630379
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0708B]   Nam et Simon samarites in Actis Apostolorum redemptor Spiritus Sancti, posteaquam damnatus ab ipso cum pecunia sua in interitum, frustra flevit conversus ad veritatis expugnationem, quasi pro solatio ultionis, fultus etiam artis suae viribus, ad praestigias virtutis alicujus Helenam quamdam tyriam de loco libidinis publicae eadem pecunia redemit, dignam sibi mercedem pro Spiritu Sancto.
 [0704C]   Igitur si nec mutari potest, ne non sit ipsa, nec permanere in statu, quia contraria non capit, quaero adhuc caussam aliquam [0704C] fide dignam hujusmodi translationis.

000-00-00 Serial Number=0798382938
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0103B]   Circa hanc interim dixerim nihil fieri sine Dei voluntate, respiciens eam in primis dignam Deo esse, et, ut ita dixerim, necessariam, ad probationem scilicet servorum ejus sive reprobationem.

000-00-00 Serial Number=0146519303
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0966A]   An autem et Apostolus xerophagias norit, qui majora celebraverat, sitim et famem et multa jejunia, qui ebrietates et commessationes recusaverat, vel de discipulo Timotheo argumenti satis est, quem propter stomachum et assiduas imbecillitates modico vino monens uti, quo ille non ex institutione, sed ex devotione abstinebat (caeterum, stomacho magis consuetudo prodesset) [0966A] hoc ipso abstinentiam vini dignam Deo suasit, quam ex necessitate dissuasit (Cf.
 [0967A]   Haec autem propter illos, qui se putant ex forma Petri agere, quam ignorant; non quasi respuamus nonam, cui et quarta sabbati, et sexta plurimum fungimur: sed quia eorum quae ex traditione observantur, tanto magis [0967A] dignam rationem afferre debemus, quanto carent Scripturae auctoritate, donec aliquo coelesti charismate aut confirmentur, aut corrigantur.

000-00-00 Serial Number=0065428078
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0803A]   Cum etsi alia materia excludendo homini competisset, artificis fastigium recogitari oporteret, qui illam et eligendo dignam judicasset, et tractando fecisset.

000-00-00 Serial Number=0856248140
Sodoma [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1103B]   [1103B] Tunc decreta Dei reserant, dignam adfore poenam De coelo Sodomis, ipsum meruisse salutem Justitiae titulo.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»