TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Divinarum' [15]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0705810308
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0603B]   Adhuc de Saturno immorabor, quod et caeteris compendium praestruam, satiata primordiorum disputatione; nec praetermittam potiora testimonia divinarum litterarum, quibus fides pro antiquitate superior debetur.
 [0587B]   Quare secundum vestros commentarios, quos ex omni theologiae genere [0587B] cepistis, gradum conferens, quoniam major in hujusmodi penes, vos auctoritas litterarum, quam rerum est, elegi ad compendium Varronis opera, qui rerum divinarum ex omnibus retro digestis commentatus, idoneum se nobis scopum exposuit.

000-00-00 Serial Number=0439434946
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1300A]   Ad hoc quaeramus, an jure, quasi revera dispectores divinarum sententiarum.

000-00-00 Serial Number=0703587890
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0130A]   Hanc igitur si a primordio constat et prohibitam de tot tantisque praeceptis, et nunquam impune [0130A] commissam, de tot tantisque documentis, nec ullum tam superbum crimen apud Deum deputari, quam hujusmodi transgressionem, ultro intelligere debemus divinarum et denuntiationum et executionum intentionem, jam tunc martyriis patrocinatam, non modo non dubitandis, verum etiam sustinendis, quibus scilicet locum fecerat prohibendo idololatriam: aliter enim martyria non evenirent; et utique auctoritatem suam praestruxerat, volens ea evenire quibus locum fecerat.

000-00-00 Serial Number=0703548491
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0598A]   Nam et secundum Scripturarum divinarum memorias populus Judaeorum [0598B] major, id est antiquior, derelicto Deo, idolis servivit, et divinitate abrelicta, simulacris fuit deditus, dicente populo ad Aaron: Fac nobis deos qui nos antecedant (Exod.
 [0598B]   Sic namque posterioribus temporibus, quibus reges eis imperabant, et cum Hieroboam vaccas aureas et lucos colebant, et Bahali se mancipabant: unde probatur eos semper idololatriae crimine reos designatos ex instrumento divinarum Scripturarum.
 [0641A]   Sufficit huc usque de his interim ordinem Christi decurrisse quo talis probatur quali adnuntiabatur, ut jam ex ista consonantia Scripturarum divinarum intelligamus, et quae post Christum futura praedicabantur, ex dispositione [0641B] divina credantur expuncta.

000-00-00 Serial Number=0763908386
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0501A]   Ostendimus totum statum nostrum, et [0501A] quibus modis probare possimus ita esse, sicut ostendimus, ex fide scilicet et antiquitate divinarum litterarum, item ex confessione spiritualium potestatum.
 [0384A]   Multis adhuc de vetustate modis consisterem divinarum litterarum, si non major auctoritas illis ad fidem de veritatis suae viribus, quam aetatis annalibus suppetisset.
 [0469A]   Cogimur ad litterarum [0469A] divinarum commemorationem, si quid praesentium temporum qualitas aut praemonere cogit aut recognoscere.
 [0489B]   [0489B] Sed etsi aliqua nos quoque perstringunt ut vobis cohaerentes, laetamur magis recognitione divinarum praedicationum, confirmantium scilicet fiduciam et fidem spei nostrae.

000-00-00 Serial Number=0089603603
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0672A]   Sed quod et Aegyptii renuntiaverunt, et qui divinarum commemoratores videbantur, ut et ille versus Orphei vel Empedoclis; Namque homini sanguis circumcordialis est sensus.

000-00-00 Serial Number=0529693246
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1162D]   Nominum divinorum, id est, Personarum Divinarum ne quis inde Sabellianismum extundere conetur, quasi solorum nominum, nulla rerum in Divinis distinctio esset.

000-00-00 Serial Number=0145398438
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0055A]   Qui ergo ipsas res, de quibus sacramenta Christi administrantur, tam aemulanter affectavit exprimere in negotiis idololatriae, utique et idem et eodem ingenio gestiit et potuit instrumenta quoque divinarum rerum et sanctorum [0055B] christianorum, sensum de sensibus, verba de verbis, parabolas de parabolis profanae et aemulae fidei attentare.

000-00-00 Serial Number=0927860498
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0812A]   [0812A] Talia interim divinarum virium liniamenta non minus parabolis operato Deo, quam locuto, veniamus et ad ipsa edicta atque decreta ejus, quo cum maxime divisionem istam materiae ordinamus.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»