TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Divinitatem' [42]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0693741679
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0605A]   Meritis addicunt divinitatem?
 [0587A]   Adversus haec igitur nobis negotium est, adversus institutiones majorum, auctoritates receptorum, leges dominantium, argumentationes prudentium; adversus vetustatem, consuetudinem, necessitatem; adversus exempla, prodigia, miracula, quae omnia adulterinam istam divinitatem corroboraverunt.
 [0594B]   Tes, melius jam [0594B] in physico mortalitas errat, eis divinitatem adscribendo, quae super hominem putat situ et vi et magnitudine et divinitate sentiri; quod enim super hominem, credas Deo proximum.
 [0589A]   Aliam, quae non compareat, ut Neptunum, reliquam, quae de hominibus ad divinitatem transisse dicitur, ut Herculem, Amphiaram.
 [0603C]   Divinitatem, affirmando illos post mortem deos factos, ut Varro, et qui cum eo somniaverunt.
 [0605A]   Sed quoniam alios seorsum volunt in divinitatem ab hominibus receptos, et distingui inter nativos et factos secundum Dionysium Stoicum, de ista quoque specie adjiciam.
 [0593C]   Non enim potest dicere, ea sibi agere ista ac sibi curare nec quicquam hominum caussa disponere, cum propterea defendas elementis divinitatem, quod ab aliis aut juvari te aut laedi sentias; nam si sibi praestant, nihil eis debes.
 [0593C]   Age jam, conceditisne divinitatem non modo non serviliter currere, sed imprimis integre stare, neque minui neque intercipi neque corrumpi debere.
 [0567B]   Tot iniqui interea, tot cruces divinitatem consecutae, tot infantiae trucidatae, tot panes cruentati, tot strages lucernarum, tot errores nuptiarum, et adhuc Christianis sola fama decernit.
 [0574A]   Majestas constituitur in quaestum, negotiatio religione proscribitur, sanctitas locationem mendicat; exigitis mercedem pro solo templi, pro aditu sacri, pro stipitibus, pro ostiis; venditis totam divinitatem, non licet eam gratis coli; plus denique publicanis reficitur, quam sacerdotibus.
 [0599B]   Quid Sterculus meruit ad divinitatem?
 [0600A]   Divinitatem et filiabus suis, quas ut ipsas h.
 [0592A]   Nam et Varro meminit ejus, creditam praeterea dicens elementorum divinitatem, quod nihil omnino sine suffragio illorum gigni, ali, provehi possit ad vitae humanae et terrae sationem, quando ne ipsa quidem corpora aut animas [0592B] sufficere licuisset sine elementorum temperamento, quo hahitatio ista mundi circulorum conditionibus foederata praestatur, nisi quod hominum incolatui denegavit enormitas frigoris aut caloris.

000-00-00 Serial Number=0174005091
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0281D]   Cum libro praecedenti definierit Tertullianus deum Marcionis Deum non esse, regulis certis praescribentibus unicam esse divinitatem; hoc libro Deum Creatorem digne Deum esse, utpote bonum, non malum, defendit, II.
 [0241C]   Ut vero ostenderet Deum verum hominem fuisse, non umbratilem et phantasticum, dicit, si in Christo non fuisset vera humanitas, nec credendam in eo veram divinitatem (cap.
 [0383C]   Et ut prima quaeque decidamus, ne eadem ubique novemus ad omnem argumentationem adversarii, ex aliqua nova Christi institutione nitentem; haec jam definitio stabit, ideo de novitate institutionis cujusque [0383C] disceptatum; quia de novitate divinitatis nihil erat usque adhuc editum, sicuti nec disceptatum: nec posse retorqueri ex ipsa novitate institutionis cujusque satis aliam a Christo demonstratam divinitatem, quando et ipsam novitatem pronuntiatam a Creatore constiterit, in Christo non esse mirandam.
 [0381C]   Sed et Christus rejecisset Joannis disciplinam, ut Dei alterius; et discipulos defendisset, ut merito aliter incedentes, aliam scilicet et contrariam initiatos divinitatem.
 [0414A]   Quod si ideo et hic erravit, quia et supra; ergo certus est in illum diem quoque nullam novam divinitatem a Christo revelatam, et usque adhuc non errasse Petrum, Christo usque adhuc nihil ejusmodi revelante; et tamdiu non alterius deputandum Christum, quam Creatoris, cujus omnem et hic ordinem expressit.
 [0253B]   Agnoscens divinitatem, negasti diversitatem.
 [0315A]   III, 22): Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis: de futura scilicet allectione hominis in divinitatem.
 [0249A]   Et ita in Christo quasi aliam inveniens dispositionem, solius et purae benignitatis, ut diversae a Creatore, facile novam et hospitam argumentatus est divinitatem in Christo suo revelatam, modicoque exinde fermento totam fidei massam haeretico acore decepit.
 [0472C]   Quae utique verisimile non est, ex parte quidem Apostolo convenire, cum ordinem ejus secundum ipsius testimonium ostendunt; ex parte vero dissidere, cum divinitatem in Christo [0472D] Creatoris annuntiant; ut praedicationem quidem apostolorum omnino sit secutus Paulus, qui formam ab eis dedocendae legis accepit.
 [0284D]   Oportuerat autem in hoc solum disceptasse, quod nemo sit deus ille qui Creatori superducitur; ut falso deo depulso, regulis certis et unicam et perfectam praescribentibus [0284D] divinitatem, nihil jam quaereretur in Deum verum: quem quanto constaret esse, sic quoque dum alium esse non constat, tanto qualemcumque sine controversia haberi deceret, adorandum potius quam judicandum; et demerendum magis quam retractandum, vel quam timendum ob severitatem.
 [0296C]   Sed, etsi ab homine in diabolum transcripseris mali elogium, ut in instinctorem delicti; uti sic quoque in Creatorem dirigas culpam, ut auctorem diaboli, qui facit angelos spiritus: ergo quod factus a Deo est, id est angelus, id erit ejus qui [0296C] fecit; quod autem factus a Deo non est, id est diabolus, id est delator, superest ut ipse sese fecerit, deferendo de Deo; et quidem falsum: primo, quod Deus illos ex omni ligno edere vetuisset, dehinc quasi morituri non essent, si edissent; tertio, quasi Deus illis invidisset divinitatem.

000-00-00 Serial Number=0529784679
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0410A]   Qui dum imperio Christi obsequium praestant, suam ipsi divinitatem abnuunt, ejusque solam agnoscunt.
 [0416B]   Nam et sic plerique disponunt divinitatem, ut imperium summae dominationis esse penes unum, officia ejus penes multos velint; ut [0417A] Plato Jovem magnum in coelo comitatum exercitu describit deorum pariter et daemonum.
 [0289B]   Inquirit in ejusmodi legum originem, et occasione Alburni, quem Aemilius in Deorum numerum referri volebat, ostendit, per illas divinitatem hominum placito [0290A] subjectam.
 [0333A]   Nam neque sibi illi potuissent sumere divinitatem, quam non habebant, nec alius praestare eam non habentibus, nisi qui proprie possidebat.
 [0335A]   Quamobrem si ab initio et instructa et certis exercendorum officiorum suorum rationibus dispensata universitas constitit, vacat ex hac parte caussa allegendae humanitatis in divinitatem, quia quas illis stationes et potestates distribuistis, tam fuerunt ab initio, quam et fuissent, etiamsi deos istos non creassetis.
 [0388A]   Sed omissa antiquitate, quae errare potest, divinitatem Sacrae Scripturae ostendit, exitu rerum comprobatae: quaecumque enim fiunt, jam in illa praedicta inveniuntur, ut adeo necesse sit credere [0388B] quae adhuc restant futura, quoniam et in illa comprehensa et praedicta sunt.
 [0404A]   Licuerit et Christo commentari divinitatem rem propriam; non qui rupices et adhuc feros homines multitudine tot numinum demerendorum attonitos efficiendo ad humanitatem temperaret, quod Numa; sed qui jam expolitos et ipsa urbanitate deceptos in agnitionem veritatis ocularet.
 [0408A]   Ita et hinc sumentes quasdam temporum sortes, aemulantur divinitatem dum furantur divinationem.

000-00-00 Serial Number=0760236442
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0697A]   Multo antiquior Moyses etiam Saturno, nongentis circiter annis, nedum pronepotibus ejus; certe divinior multo, qui decursus generis humani ab exordio mundi quoque per singulas nativitates nominatim temporatimque digessit, satis probans divinitatem operis ex divinatione vocis.
 [0731A]   Nam de oraculis etiam caeteris, apud quae nemo dormitat, quid aliud pronuntiabimus, quam daemoniacam esse rationem eorum spirituum, qui jam tunc in ipsis hominibus habitaverint, vel memorias eorum affectaverint ad omnem malitiae suae scenam, in ista aeque specie divinitatem mentientes, eademque industria etiam per beneficia fallentes medicinarum, et admonitionum, et praenuntiationum, quae magis laedant juvando, dum per ea quae juvant, ab [0731B] inquisitione verae divinitatis abducunt, ex insinuatione falsae.
 [0741B]   III, 16) Dei templum, cum in Christo est; sed interim animam consepto suo obstruit, et obscurat, et concretione carnis infaecat; unde illi, velut per corneum specular, obsoletior lux rerum est, procul [0741B] dubio cum vi mortis exprimitur de concretione carnis, et ipsa expressione colatur, certe de oppanso corporis erumpit in apertum, ad meram et puram et suam lucem statim semetipsam in expeditione substantiae recognoscit, et in divinitatem ipsa libertate resipiscit, ut de somno emergens, ab imaginibus ad veritates: tunc et enuntiat quae videt, tunc exsultat aut trepidat, prout paraturam deversorii sui sentit, de ipsius statim angeli facie, vocatoris animarum, Mercurii poetarum.
 [0726B]   Vana in totum somnia Epicurus judicavit, liberans a negotiis divinitatem, et dissolvens ordinem rerum, et in passivitate omnia spargens, ut eventui [0726C] exposita, et fortuita.
 [0687B]   Primo quidem oblivionis capacem animam non cedam, quia tantam illi concessit divinitatem, ut Deo adaequetur: innatam eam facit, quod et solum armare potuissem ad testimonium plenae divinitatis: adjicit immortalem, incorruptibilem, incorporalem, quia hoc et Deum credidit, invisibilem, ineffigiabilem, uniformem, principalem, rationalem, intellectualem.

000-00-00 Serial Number=0113009572
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0767A]   Facilius plane est, ut, certi illum et matrem et fratres habere, divinitatem potius tentaverint ejus, quam nativitatem: [0767B] an intus agens, sciret quid foris esset, mendacio petitus praesentia eorum, qui in praesenti non erant: nisi quod, etsi vacuisset tentationis ingenium, poterat evenire, ut quos illi nuntiabant foris stare, ille eos sciret absentes esse, vel valetudinis, vel negotii, vel peregrinationis nota jam necessitate.

000-00-00 Serial Number=0109804928
De Execrandis Gentium Diis [Fragmentum] Reditus in Auctori Indicem  
 [1117A]   Hic nec divinitatem habuisse ostenditur: erat enim homo: latuit eum fuga patris.

000-00-00 Serial Number=0391574621
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0010A]   Eosdem insuper ad id sentiendum triplex aliud movet [0010A] argumentum: 1° nihil in hoc libro contineri quod apertam redoleat haeresim; 2° imo haud dubiis liquere signis Auctorem fuisse tunc temporis cum Ecclesia romana communione consociatum; 3° nullibi vel minime de quodam Artemone, nequissimo haeresiarcha, Christo divinitatem abjudicante, meminisse: unde inferre licet, ante Artemonis tempora, ac proinde a Tertulliano nondum lapso librum fuisse conscriptum.

000-00-00 Serial Number=0417298257
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1024A]   Exhibe igitur et nunc mihi, apostolice, prophetica exempla, et agnoscam divinitatem, et [1024B] vindica tibi delictorum ejuscemodi remittendorum potestatem.

000-00-00 Serial Number=0664529204
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0643B]   Sed non ignoramus, qui sub istis nominibus et institutis simulacris operentur et gaudeant, et divinitatem mentiantur, nequam spiritus scilicet daemones.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»