[0687B]
|
Nos autem qui nihil Deo appendimus, hoc ipso animam longe infra Deum expendimus, quod natam eam agnoscimus, ac per hoc dilutioris divinitatis, et exilioris felicitatis; ut flatum, non ut spiritum; et si immortalem, ut hoc sit divinitatis, [0687C] tamen passibilem, ut hoc sit nativitatis: ideoque et a primordio exorbitationis capacem, et inde etiam oblivionis affinem.
|
[0664B]
|
Caeterum adversus Hermogenem, qui eam ex materia, non ex Dei flatu contendit, flatum proprie tuemur.
|
[0664B]
|
Ille enim, adversus ipsius Scripturae fidem, flatum in spiritu vertit: ut dum incredibile est, spiritum Dei in delictum, et mox in judicium devenire, ex materia potius anima credatur, quam ex Dei spiritu.
|
[0661A]
|
Hoc nos sapere interim primordii contemplatio inducat: Recogita enim, cum Deus flasset in faciem hominis flatum vitae, et factus esset homo in animam vivam, totum utique per faciem statim flatum illum in interiora transmissum, et per universa corporis spatia diffusum, simulque divina aspiratione densatum, omni intus linea expressum esse, quam densatus impleverat, et velut in forma gelasse.
|
[0664C]
|
Nec diutius de isto, nisi propter haereticos, qui nescio quod spiritale semen infulciunt animae, de Sophiae matris occulta liberalitate conlatum, ignorante factore, cum Scriptura factoris magis Dei sui conscia, nihil amplius promulgaverit, quam Deum flantem in faciem hominis flatum vitae, et hominem factum in animam [0665A] vivam, per quam exinde et vivat et spiret: satis declarans differentias spiritus et animae, insequentibus instrumentis, ipso Deo pronuntiante (Is.
|
[0694B]
|
I): Et finxit Deus hominem, et flavit in eum flatum vitae; nec nosset autem hominem Deus in utero, nisi totum: Et priusquam exires de vulva, sanctificavi te: et mortuum adhuc corpus?
|
[0678B]
|
Ob haec ergo praestruximus neque animum aliud quid esse, quam animae suggestum et structum; neque spiritum extraneum quid, quam animae suggestum et structum; neque spiritum extraneum quid, quam quod et ipsa per flatum.
|
[0663B]
|
Sed et spirantis est agere flatum: ergo et spirare viventis est.
|
[0664B]
|
Ita et animam, quam flatum ex proprietate defendimus, spiritum nunc ex necessitate pronuntiamus.
|
[0665A]
|
Et flatum omnem ego feci.
|
[0663B]
|
Sed mortui erit non agere flatum: ergo viventis est agere flatum.
|
[0663B]
|
Sed mortui erit non agere flatum: ergo viventis est agere flatum.
|
[0663B]
|
Flatum, opinor, ex semetipso non agere.
|
[0663A]
|
Flatum, opinor, ex semetipso agere.
|
[0665A]
|
XLII, 5): Qui dedit flatum populo super terram, et spiritum calcantibus eam .
|
[0661A]
|
Hoc nos sapere interim primordii contemplatio inducat: Recogita enim, cum Deus flasset in faciem hominis flatum vitae, et factus esset homo in animam vivam, totum utique per faciem statim flatum illum in interiora transmissum, et per universa corporis spatia diffusum, simulque divina aspiratione densatum, omni intus linea expressum esse, quam densatus impleverat, et velut in forma gelasse.
|
[0652A]
|
Una jam congressionne decisa adversus Hermogenem, ut praefati sumus; quia animam ex Dei flatu, non ex materia vindicamus; muniti et illic divinae determinationis inobscurabili regula: Et flavit, inquit, Deus flatum vitae in faciem hominis, et factus est homo in animam vivam, utique ex Dei flatu: de isto nihil amplius revolvendum: Habet suum titulum, et suum haereticum.
|
[0664B]
|
Idcirco nos et illic flatum eam defendimus, non spiritum, secundum Scripturam, et secundum spiritus distinctionem: et hic spiritum ingratis pronuntiamus, secundum spirandi et flandi communionem.
|