Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0436A] | Ad quod necesse habeo eodem gradu occurrere. |
[0273B] | Sit nunc et a secundo gradu incipiens ratio bonitatis, in extraneum scilicet, nec secundus illi gradus ratione constabit, alio modo destructus. |
[0470B] | Iisdem et hic dimicabimus lineis, in ipso gradu provocabimus praescriptionis, oportere scilicet et apostolum qui Creatoris negetur, imo et adversus Creatorem proferatur, nihil docere, nihil sapere, nihil velle secundum Creatorem, et in primis tanta constantia alium Deum edicere, quanta a lege Creatoris abrupit. |
[0326A] | His praeluserim quasi de gradu primo adhuc, et quasi de longinquo. |
[0512A] | In summa, si indubitatum est ejus esse et angelum, et veritatem, et salutem, cujus et ira, et aemulatio, et fallaciae immissio adversus contemptores et desultores, etiam adversus ignorantes (ut jam et Marcion de gradu cedat, Deum quoque zeloten concedens), quis dignius irascetur? |
[0260A] | Cum deum hoc gradu expellimus, cui nulla conditio tam propria et Deo digna, quam Creatoris, testimonium praesignarit, narem contrahentes impudentissimi Marcionistae, convertuntur ad destructionem operum Creatoris. |
[0433B] | Ea si regno accedent, secundo gradu restituenda; ejus est secundus gradus, cujus et primus; [0433C] ejus victus atque vestitus, cujus et regnum. |
[0377A] | Certe nihil interest quomodo firmaverit legem, sive qua bonus, sive qua supervacuus, sive [0377A] qua patiens, sive qua inconstans, dum te, Marcion, de gradu pellam. |
[0273B] | Tunc enim rationalis habebitur vel secunda in extraneum bonitas, si sine injuria ejus operetur, cujus est res, quamcumque bonitatem, justitia prima efficit rationalem, sic et in principali gradu rationalis erit, cum in rem suam exhibetur, si justa sit. |
Adversus Praxeam | Reditus in Auctori Indicem |
[0157C] | Tres autem [0157C] non statu, sed gradu; nec substantia, sed forma; nec potestate, sed specie: unius autem substantiae, et unius status, et unius potestatis; quia unus Deus, ex quo et gradus isti et formae et species, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti deputantur. |
[0179A] | Si Filium nolunt secundum a Patre reputari, ne secundus duos faciat deos dici, ostendimus etiam duos deos in Scriptura relatos, et duos dominos; et tamen ne de isto scandalizentur, rationem reddidimus, qua Dei non duo dicantur, nec Domini, sed qua Pater et Filius duo; et hoc non ex separatione substantiae, sed ex dispositione, cum individuum et inseparatum Filium a Patre pronuntiamus; nec statu, sed gradu alium; qui etsi Deus dicatur, quando nominatur singularis, non ideo duos deos faciat, sed unum, hoc ipso quod et Deus ex unitate Patris vocari habeat. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0273A] | Plinius enim Secundus cum provinciam regeret, damnatis quibusdam Christianis, quibusdam [0273A] gradu pulsis, ipsa tamen multitudine perturbatus, quid de caetero ageret, consuluit tunc Trajanum imperatorem, allegans praeter obstinationem non sacrificandi, nihil aliud se de sacramentis eorum comperisse, quam coetus antelucanos ad canendum Christo ut Deo et ad confoederandam disciplinam, homicidium, adulterium, fraudem, perfidiam, et caetera scelera prohibentes. |
[0399B] | Ita et de Spiritu Spiritus, et de Deo Deus modulo alterum, non numero, gradu, non statu fecit, et a matrice non recessit, sed excessit. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0688A] | Secundo gradu opponam: natura compotem animam facis idearum illarum, annon? |
De Exhortatione Castitatis | Reditus in Auctori Indicem |
[0925B] | [0925B] Non tibi sufficit de summo illo immaculatae virginitatis gradu in secundum recidisse nubendo; sed in tertium adhuc devolveris, et in quartum, et fortassis in plures, postquam in secunda statione continens non fuisti: quia nec prohibere plures nuptias voluit, qui de secundis provocandis retractavit. |
De Jejuniis | Reditus in Auctori Indicem |
[0971B] | State in isto gradu si potestis. |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0022B] | Cedo nunc sponte de gradu isto: omnibus dictum sit, QUAERITE ET INVENIETIS; tamen et hic expedit [0022C] sensu certare cum interpretationis gubernaculo. |
[0030B] | Hoc ipso motus, quod te videat nihil promovisse, aequo gradu negandi et defendendi diversa parte statuto, certe pari, altercatione incertior discedet, nesciens quam haeresin judicet. |
De Pudicitia | Reditus in Auctori Indicem |
[0993B] | Decedam nunc paulisper de gradu isto, quo magis eum etiam decedendo commendem, cum sic quoque obduxero diversae partis praesumptionem. |
[1000B] | Quid itaque in gradu totus es? |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0797B] | Dejectus enim unusquisque vel motus de gradu ejus spei quam susceperat apud C reatorem, facile jam declinatur ad alterius spei auctorem etiam ultro suspicandum. |
Sodoma [Incertus] | Reditus in Auctori Indicem |
[1103C] | Timuit Loth ardua tardo Ereptare gradu, coelestes ne prius irae Opprimerent, alios igitur deposcere portus Adgreditur, parvam quam contra aspexerat urbem. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»