TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Humanam' [34]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0521986961
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0489C]   Ascendit in sublimitatem, id est, in coelum; captivam duxit captivitatem, id est, mortem, vel humanam servitutem; data dedit filiis hominum, id est donativa, quae charismata dicimus.
 [0423C]   LVXI, 15): Vide ergo an confirmatio [0423C] sit propheticae vocis, exprobrantis ignorantiam in Deum humanam, quae fuerit ad Filium usque.
 [0384C]   Sed quoniam discipulos non constanter tuebatur, sed excusat, quoniam humanam opponit [0385A] necessitatem quasi deprecatricem; quoniam potiorem honorem sabbati servat non contristandi, quam vacandi; quoniam David, comitesque ejus, cum discipulis suis aequat in culpa et in venia; quoniam placet illi, quia Creator indulsit; quoniam de exemplo ejus, ipse tam bonus est; ideo alienus est a Creatore.
 [0400B]   Si ab hominibus tantum, ergo humanam docet disciplinam et mercedem, et in totum hominibus obediemus.
 [0266B]   Si per humanam conjecturam, nega Deum alias cognosci posse quam per semetipsum: nec tantum ad formam provocans Creatoris, verum et ad conditionem tam divinae magnitudinis, quam humanae mediocritatis: ne major Deo homo videri possit, qui, eum non ultro volentem cognosci, suis viribus quodammodo in publicum agnitionis extraxerit: cum humana [0266C] mediocritas facilius deos fingere sibi norit secundum totius aevi experimenta, quam verum sectari quem natura jam intelligunt.

000-00-00 Serial Number=0134703815
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0537A]   Humanam vero gentem in exitus tales ituram: choicae quidem et materialis notae animas interituras; psychicorum vero justorum animas (id est nostras) in medietatis illius receptacula transmitti; spiritalium denique, ipsorum nempe, ad Pleromatis palatium traductas, in sponsas angelorum assumi.

000-00-00 Serial Number=0436384797
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0534A]   O gloriam licitam, quia humanam, cui nec praesumptio perdita, nec persuasio desperata deputatur in contemptu mortis et atrocitatis omnimodae, cui tantum pro patria, pro agro, pro imperio, pro amicitia pati permissum est, quantum pro Deo non licet!
 [0309A]   Samothracia et Eleusinia reticentur: quanto magis talia, quae prodita interim etiam humanam animadversionem provocabunt, dum divina servatur?

000-00-00 Serial Number=0299347222
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0661A]   Sic et effigiem de sensu jam tuo concipe non aliam animae humanae deputandam praeter humanam, et quidem ejus corporis quod unaquaeque circumtulit.
 [0703A]   Dicimus animam [0703A] humanam nullo modo in bestias posse transferri, etiamsi secundum philosophos ex clementitiis substantiis censeretur.
 [0704A]   Quomodo item pabulis liberalibus et delicatis atque curatis educata, non dico paleas, sed spinas, et agrestes amaritudines frondium, et bestias sterquiliniorum, vermium etiam venena ruminabit, si in capram transierit, vel in coturnicem: imo et cadaverinam, imo et humanam, sui utique memor in urso et leone?
 [0752A]   Ad omnem, ut arbitror, humanam super anima opinionem, ex doctrina fidei congressi, [0752B] justae dumtaxat ac necessariae curiositati satisfecimus.

000-00-00 Serial Number=0843943834
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1151B]   Io, Inachi filia, post Epaphi, sui e Jove filii, partum, agente Junone zelotypa, in vaccam conversa, et, postquam humanam formam recuperasset, Apidi, Aegyptiorum Regi, sub novo Isidis nomine nupta, ob maxima beneficia huic genti impensa, post mortem, una cum marito, ab Aegyptiis in deorum numerum adscita fuit.

000-00-00 Serial Number=0497202337
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0753B]   II, et nos volumen praemisimus DE CARNE CHRISTI, quo eam et solidam probamus adversum phantasmatis nativitatem, et humanam vindicamus adversus qualitatis proprietatem.
 [0754A]   Christum humanam assumpsisse carnem demonstrat, contra haereticos quatuor, Marcionem, Apellem, Valentinum et Basilidem, seu potius adversus quatuor haereses scribit, primam Marcionitarum, secundam Apellis, tertiam et quartam Valentinianorum.
 [0772A]   Tacentibus apud nos quoque Prophetis de ignobili aspectu ejus, ipsae passiones, ipsaeque contumeliae loquuntur: passiones quidem, humanam carnem; contumeliae vero, inhonestam probavere.
 [0781C]   Quamquam liquit jam et de nomine hominis, et de statu qualitatis, et de sensu tractationis, et de [0781C] exitu passionis humanam constitisse.
 [0754A]   Qui fidem resurrectionis, ante istos Sadducaeorum propinquos sine controversia moratam, student inquietare, ut eam spem negent etiam ad carnem pertinere, merito Christi quoque carnem quaestionibus distrahunt, tanquam aut nullam omnino, aut quoquo modo aliam praeter humanam; ne si humanam [0754B] constiterit fuisse, praejudicatum sit adversus illos eam resurgere omni modo, quae in Christo resurrexit.
 [0779A]   Quidvis eam fingere potuit, quisquis humanam credere noluit; quando (quod ad omnes dictum est) si humana non fuit, nec ex homine, non video ex qua substantia ipse se, Christus hominem et filium hominis pronuntiarit (Joan.
 [0756B]   Quanto ergo dignius, quantoque constantius humanam sustinuisset existimationem vere natus, [0757A] eamdem existimationem etiam non natus subiturus cum injuria conscientiae suae!
 [0757B]   Angelos Creatoris conversos in effigiem humanam, aliquando legisti, et credidisti, et tantam corporis gestasse veritatem, ut et pedes eis laverit Abraham, et manibus ipsorum ereptus sit Sodomitis [0757C] Loth; conluctatus quoque homini angelus toto corporis pondere dimitti desideravit ab eo a quo detinebatur.
 [0779B]   Nam ut penes quemdam ex Valentini factione legi, primo non putant terrenam, et humanam Christo substantiam informatam, ne deterior angelis Dominus deprehendatur, qui non terrenae carnis extiterunt; dehinc, quod oporteret [0779C] similem nostri carnem similiter nasci, non de spiritu, nec de Deo, sed ex viri voluntate.
 [0757C]   Quod ergo angelis inferioribus Deo licuit, uti, conversi in corpulentiam humanam, angeli nihilominus permanerent, hoc tu potentiori Deo aufers, quasi non valuerit Christus, vere hominem indutus, [0758A] Deus perseverare?
 [0781B]   Sed remisso Alexandro cum suis syllogismis, quos in argumentationibus torquet, etiam cum psalmis Valentini, quos magna impudentia quasi idonei alicujus auctoris interserit, ad unam jam lineam congressionem dirigamus, an carnem Christus ex virgine acceperit, ut hoc praecipue modo humanam eam constet, si ex humana matrice substantiam traxit.
 [0765A]   Constat angelos carnem non propriam [0765A] gestasse, utpote naturas substantiae spiritalis, et, si corporis alicujus, sui tamen generis; in carnem autem humanam transfigurabiles ad tempus, ut videri et congredi cum hominibus possent.
 [0754A]   Qui fidem resurrectionis, ante istos Sadducaeorum propinquos sine controversia moratam, student inquietare, ut eam spem negent etiam ad carnem pertinere, merito Christi quoque carnem quaestionibus distrahunt, tanquam aut nullam omnino, aut quoquo modo aliam praeter humanam; ne si humanam [0754B] constiterit fuisse, praejudicatum sit adversus illos eam resurgere omni modo, quae in Christo resurrexit.

000-00-00 Serial Number=0613781810
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0111A]   Refugit et ipse vim interdum, sed eadem ratione qua Apostolis fugere praeceperat; donec scilicet doctrinam suam impleret; qua consummata, non dico stetit, sed nec auxilium a Patre angelorum exercituum desideravit, increpito etiam Petri gladio, professus quidem et ipse est animam anxiam usque ad mortem et carnem infirmam; ut tibi ostenderet, primo, in se utramque substantiam humanam fuisse, ex proprietate anxietatis animae, et imbecillitatis carnis; [0111B] ne aliam (ut quidam nunc induxerunt) aut carnem aut animam Christi interpretareris; dehinc, ut demonstratis conditionibus earum, scires illas nihil valere per semetipsas sine spiritu.

000-00-00 Serial Number=0222478449
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0675A]   Et quomodo quis institueretur ad prudentiam interim humanam, vel ad quemcumque sensum vel actum, cum instrumentum sit ad omnem vitam litteratura?

000-00-00 Serial Number=0958583355
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0020B]   Fuerat Athenis, et istam sapientiam [0020B] humanam, affectatricem et interpolatricem veritatis, de congressibus noverat, ipsam quoque in suas haereses multipartitam varietate sectarum invicem repugnantium.

000-00-00 Serial Number=0751184165
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0986A]   Ad Dominum enim remissa et illi exinde prostrata, hoc ipso magis operabitur veniam, quod eam a solo Deo exorat, quod delicto suo humanam pacem sufficere non credit, quod Ecclesiae mavult erubescere quam communicare.
 [0986A]   Quantum enim ad illos a quibus pacem humanam consequitur; quantum autem ad nos, qui solum Dominum meminimus delicta concedere et utique mortalia, non frustra agetur.

000-00-00 Serial Number=0308135152
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0796C]   Propterea et nos volumen praemisimus De Carne Christi, quo eam et solidam probamus, adversum phantasmatis vanitatem, et humanam vindicamus, adversus qualitatis proprietatem; [0797A] cujus conditio Christum et hominem, et filium hominis inscripserit.
 [0885A]   Quia et angeli aliquando tanquam homines fuerunt, edendo et bibendo, et pedes lavacro porrigendo: humanam enim induerant superficiem, salva intus substantia propria.

000-00-00 Serial Number=0020521939
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0899A]   XI, 8, 10), scilicet quos legimus a Deo et coelo excidisse ob concupiscentiam foeminarum; quis praesumere potest tales angelos, maculata jam corpora et humanae libidinis reliquias desiderasse, ut non ad virgines potius exarserint, quarum flos etiam humanam libidinem excusat?


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»