TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Immortalem' [15]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0209802628
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0590A]   Quod si ita est, etiam mortalia sint necesse est, secundum animalis formam; nam etsi immortalem constat animam, ipsi hoc soli licebit, [0590B] non etiam illi cui adnectitur, id est corpori.

000-00-00 Serial Number=0503874004
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1086C]   Nutrimenta cibi cupide per membra resumit, Hanc optat secum immortalem semper habere, [1086D] Quam frangi gemit, et dolet evacuare per artus; [1087A] Illi mors miserae dominatur tempore certo, Quo renovata levi de pulvere mors inimica Deficiat tandem, caro cum resoluta resurgit, Haec erit exspectata diu victoria summa, Quam fecit virtute Patris venerandus in aevum Factus verus homo, hominis qui membra redempta In coelos tulit atque aditus spe dives aperuit Principio gentis in linguis omnibus, inde Hic ubi semper opus, patria pietate minister.

000-00-00 Serial Number=0031022668
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0194A]   Nam et Apostolus, non sine onere pronuntians Christum mortuum, adjecit, secundum Scripturas; ut duritiam pronuntiationis Scripturarum auctoritate molliret, et scandalum auditori everteret Quanquam cum duae substantiae censeantur in Christo Jesu, divina et humana, constet autem immortalem esse divinam, sicut mortalem quae humana sit, apparet, quatenus eum mortuum dicat, id est, qua carnem et hominem et filium hominis, non qua spiritum et Sermonem et Dei Filium.

000-00-00 Serial Number=0408988297
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0651B]   Alii immortalem negant animam, alii plusquam immortalem adfirmant: alii de substantia, alii de forma, alii de unaquaque dispositione disceptant: hi statum ejus aliunde ducunt, hi exitum aliorsum abducunt, prout aut Platonis honor, aut Zenonis vigor, aut Aristotelis tenor, aut Epicuri stupor, aut Heracliti moeror, aut Empedoclis [0651C] furor persuaserunt.
 [0659B]   Omne enim effigiatum compositum et structile adfirmat: dissolubile autem, omne composititium et [0659B] structile: sed animam immortalem: igitur indissolubilem, qua immortalem, et ineffigiatam, qua indissolubilem.
 [0651B]   Alii immortalem negant animam, alii plusquam immortalem adfirmant: alii de substantia, alii de forma, alii de unaquaque dispositione disceptant: hi statum ejus aliunde ducunt, hi exitum aliorsum abducunt, prout aut Platonis honor, aut Zenonis vigor, aut Aristotelis tenor, aut Epicuri stupor, aut Heracliti moeror, aut Empedoclis [0651C] furor persuaserunt.
 [0687B]   Primo quidem oblivionis capacem animam non cedam, quia tantam illi concessit divinitatem, ut Deo adaequetur: innatam eam facit, quod et solum armare potuissem ad testimonium plenae divinitatis: adjicit immortalem, incorruptibilem, incorporalem, quia hoc et Deum credidit, invisibilem, ineffigiabilem, uniformem, principalem, rationalem, intellectualem.
 [0687B]   Nos autem qui nihil Deo appendimus, hoc ipso animam longe infra Deum expendimus, quod natam eam agnoscimus, ac per hoc dilutioris divinitatis, et exilioris felicitatis; ut flatum, non ut spiritum; et si immortalem, ut hoc sit divinitatis, [0687C] tamen passibilem, ut hoc sit nativitatis: ideoque et a primordio exorbitationis capacem, et inde etiam oblivionis affinem.
 [0659B]   Omne enim effigiatum compositum et structile adfirmat: dissolubile autem, omne composititium et [0659B] structile: sed animam immortalem: igitur indissolubilem, qua immortalem, et ineffigiatam, qua indissolubilem.
 [0686A]   Definimus animam Dei flatu natam, immortalem, corporalem, effigiatam, substantia simplicem, de suo patientem, varie procedentem, liberam arbitrii, accidentiis obnoxiam, per ingenia mutabilem, rationalem, dominatricem, divinatricem, ex una redundantem.
 [0644A]   Quocirca animam definiri: Dei flatu natam, immortalem, corporalem (en iterum paradoxon Auctoris) effigiatam, substantia simplicem, de suo patientem, varie procedentem, liberam arbitrii, accidentiis obnoxiam, per ingenia mutabilem, rationalem, dominatricem, divinatricem.

000-00-00 Serial Number=0834356546
De Execrandis Gentium Diis [Fragmentum] Reditus in Auctori Indicem  
 [1116C]   Quamquam si fuisset deus, latere eum nihil debebat: latuisse autem ibi, quem Itali [1116C] Saturnum vocitaverunt, liquido adprobatum est, a cujus latitatione lingua hesperia latina nominata est usque in hodiernum: sicut etiam auctor eorum Virgilius meminit: ergo in terra generatus dicitur, dum et ne ab eo regno pellatur timet, et tamquam aemulum quaerit necare, et subreptum nescit latere, et postea deus filius patrem prosequitur, interficere quaerit immortalis immortalem (credi potest), et intervallo pelagi fallitur, et fugisse ignorat, et cum haec agerentur inter duos deos in terris, coelum desertum est.

000-00-00 Serial Number=0567956388
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0798B]   Habet et iste a nobis [0798B] plenissimum de omni statu animae stylum, quam imprimis immortalem tuentes, solius carnis et defectionem agnoscimus, et refectionem cum maxime asserimus; redactis in ordinarium materiae corpus, si qua et alibi pro caussarum incursione praestricta distulimus.
 [0795C]   Sed et Platonici immortalem animam e contrario reclamant: imo adhuc proxime etiam in corpora remeabilem [0796A] affirmant; etsi non in eadem, etsi non in humana tantummodo; ut Euphorbus in Pythagoram, Homerus in pavum recenseantur.

000-00-00 Serial Number=0275543094
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1126C]   Nos autem, qui nihil adpendimus, hoc ipso animam longe infra Deum rependimus, quod natam eam agnoscimus; ac per hoc dilutioris divinitatis, exilioris felicitatis; ut flatum, non ut spiritum; etsi immortalem, ut hoc sit divinitatis; tamen passibilem, ut hoc sit nativitatis; ideoque et a primordio exorbitationis capacem, et inde etiam oblivionis adfinem.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»