Adversus Gnosticos Scorpiace | Reditus in Auctori Indicem |
[0143B] | Erit certe etiam carcer in coelo, carens sole, aut ingratis luminosus, et vincula fortasse de zonis, et equuleus axis ipse qui torquet: tum si lapidandus christianus, grandines aderunt; si urendus, fulmina prae manu sunt; si trucidandus, Orionis armati manus operabitur; si bestiis finiendus, ursas septemtrio emittet, zodiacus tauros et leones. |
Adversus Hermogenem | Reditus in Auctori Indicem |
[0214A] | Sed et ad originale instrumentum Moysi provocabo, unde et diversa pars suspiciones suas ingratis fulcire conatur, ne scilicet non inde instrui videretur unde oportet. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0299C] | Atenim, ut malum postea erupit, atque inde jam [0299C] coepit bonitas Dei cum adversario agere, aliud quoque negotium eadem illa justitia Dei nacta est jam secundum adversionem dirigendae bonitatis, ut seposita libertate ejus, qua et ultro Deus bonus pro meritis cujusque pensetur, dignis offeratur, indignis denegetur, ingratis auferatur; proinde omnibus aemulis vindicetur. |
[0487C] | Legem igitur [0487C] opponit Creatoris ingratis, quam destruebat: sui enim Dei nullam talem habebat. |
Adversus Valentinianos | Reditus in Auctori Indicem |
[0580A] | Alia adhuc compositione monstruosum, volunt illum proficias earum substantiarum induisse, quarum summam saluti esset redacturus; ut spiritalem quidem susceperit ab Achamoth, animalem vero, quem mox a demiurgo induit, Christum: caeterum corporalem, ex animali substantia, sed miro et inenarrabili rationis ingenio constructum, administrationis caussa vim contulisse, quo congressui, et conspectui, et contactui, et defunctui ingratis subjaceret. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0434A] | Itaque dum vice rebellantium ergastulorum sive carcerum, vel metallorum, vel hoc genus poenalis servitutis erumpunt adversus nos, in quorum potestate sunt, certi et impares se esse et hoc magis perditos ingratis resistimus ut aequales, et repugnamus perseverantes in eo quod oppugnant, et illos nunquam magis detriumphamus, quam quum pro fidei obstinatione damnamur. |
[0284B] | Sed quoniam, cum ad omnia occurrit veritas nostra, postremo legum obstruitur auctoritas adversus eam, ut aut nihil dicatur retractandum [0284B] esse post leges, aut ingratis necessitas obsequii praeferatur veritati: de legibus prius concurram vobiscum ut cum tutoribus legum. |
[0470A] | Nam inde non epulis nec potaculis, nec ingratis voratrinis dispensatur, sed egenis alendis humandisque, et pueris ac puellis re ac parentibus destitutis, jamque domesticis senibus, item naufragis, et si qui in metallis, et si qui in insulis, [0471A] vel in custodiis, duntaxat ex caussa Dei sectae alumni confessionis suae fiunt. |
[0525A] | Si ita rerum dominus destinasset, ingratis experireris conditionis tuae legem. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0664B] | Idcirco nos et illic flatum eam defendimus, non spiritum, secundum Scripturam, et secundum spiritus distinctionem: et hic spiritum ingratis pronuntiamus, secundum spirandi et flandi communionem. |
De Jejuniis | Reditus in Auctori Indicem |
[0960B] | Et ideo tam ingratis gratiora et esculentiora quaeque detracta sunt, puniendae simul gulae et exercendae continentiae caussa, ut illa damnaretur, ista erudiretur. |
De Pudicitia | Reditus in Auctori Indicem |
[1000A] | Nimirum Dominus ingratis benignus magis quam ignaris, et citius reprobatis misericors, quam nondum probatis; ut non magis irascatur contumeliis clementiae suae, quam blandiatur; et non libentius extraneis eam impertiat, quam in filiis perdidit, cum gentes sic adoptaverit, dum Judaei de patientia ludunt. |
Fragmenta Varia | Reditus in Auctori Indicem |
[1126B] | Idcirco nos et illic flatum eam defendimus, non spiritum, secundum Scripturam et secundum spiritus distinctionem; et hic spiritum ingratis pronuntiamus, secundum spirandi et flandi conditionem; illic de substantia quaestio est, spirare [1126C] enim substantiae actus est. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»