TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Injuriam' [21]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0840781093
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0318C]   Oculum pro oculo reposcit Deus noster; sed et vester vicem prohibens, iterabilem magis injuriam facit.
 [0398A]   Non enim diffiniit quid mihi atque aliis debeam velle nolle, ut ad [0398A] legem voluntatis parem factum, et possim alii non praestare, quod ab alio mihi velim praestitum, amorem, obsequium, solatium, praesidium, et ejusmodi bona: proinde nec alii facere, quod ab alio mihi fieri nolim, vim, injuriam, contumeliam, fraudem, et ejusmodi mala.
 [0395C]   In quantum ergo non capit, ut idem [0395C] videatur et dentem pro dente, oculum pro oculo, in vicem injuriae exigere, qui non modo vicem, sed etiam ultionem, etiam recordationem et recogitationem injuriae prohibet: in tantum aperitur nobis, quomodo oculum pro oculo, et dentem pro dente censuerit, non ad secundam injuriam talionis permittendam, quam prohibuerat interdicta ultione, sed ad primam coercendam, quam prohibuerat opposito talione, ut unusquisque respiciens licentiam secundae injuriae, a prima semetipsum contineret.
 [0272A]   Quam injuriam sinere?
 [0273B]   Caeterum, qualis bonitas, quae per injuriam constat, et quidem pro extraneo?
 [0396B]   Alioquin, si tantum patientiae pondus, non modo non [0396B] repercutiendi, sed et aliam maxillam praebendi; et non modo remaledicendi, sed etiam benedicendi, et non modo non retinendi tunicam, sed amplius et pallium concedendi, is mihi imponit, qui non sit me defensurus; in vacuum patientiam praecepit, non exhibens mihi mercedem praecepti: patientiae dico fructum, quod est ultio; quam mihi permisisse debuerat, si ipse non praestat; aut si mihi non permittebat, ipse praestare; quoniam et disciplinae interest, injuriam vindicari: metu enim ultionis, omnis iniquitas refrenatur.
 [0396B]   Sed hoc est Dei optimi, et tantum boni, patientiae injuriam facere, violentiae januam pandere, [0396C] probos non defendere, improbos non coercere, Omni petenti te, dato; utique indigenti: vel tanto magis indigenti, si etiam et abundanti.

000-00-00 Serial Number=0269996226
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0496A]   At enim illud detrimentum reipublicae, tam grande quam verum, nemo circumspicit, illam injuriam civitatis nullus expendit, quum tot justi impendimur, quum tot innocentes erogamur.
 [0499A]   Quid instructius, injuriam non permittere, an nec vicem injuriae sinere?

000-00-00 Serial Number=0630483150
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0748A]   Itaque invocantur quidem aori et biaeothanati, sub illo fidei argumento, quod credibile videatur eas potissimum animas ad vim et injuriam facere, quas per vim et saevus et immaturus finis extorsit, quasi ad vicem offensae.

000-00-00 Serial Number=0292125404
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1195C]   Et post alia: Enimvero si publicis tributis obnoxius esses, debitorum autem remissio reis circumquaque nuntiaretur, deinde quispiam te hoc publico munere privare conaretur, doleres clamaresque, communis gratiae parte te per injuriam privari.

000-00-00 Serial Number=0015389562
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1319A]   Nam etsi accusandus decor non est, ut felicitas corporis, ut divinae plasticae accessio, ut animae aliqua vestis urbana; timendum tamen est vel propter injuriam et violentiam spectatorum, quae etiam pater fidei Abraham in uxoris suae specie pertimuit, et sororem mentitus Saram, salutem contumelia redemit.

000-00-00 Serial Number=0908524334
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0942A]   Igitur si repudiata quae per discordiam, et iram, et odium, et caussas eorum, injuriam vel contumeliam, vel quamlibet [0942B] querelam, et anima et corpore separata est, tenetur inimico, ne dicam marito; quanto magis, illa, quae neque suo, neque mariti vitio, sed dominicae legis eventu, a matrimonio non separata, sed relicta, ejus erit etiam defuncti, cui etiam defuncto concordiam debet!

000-00-00 Serial Number=0477838278
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1262A]   Ipsam animam ipsumque corpus in saeculo isto expositum omnibus ad injuriam gerimus, ejusque injuriae patientiam subimus; minorum deliberatione laedemur?
 [1271A]   Si injuriam deposueris penes eum, ultor est; si damnum, restitutor est; si dolorem, medicus est; si mortem, ressuscitator est.

000-00-00 Serial Number=0711241663
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1246A]   Miserum est secari et cauterio exuri, et pulveris alicujus mordacitate cruciari: tamen quae per insuavitatem medentur, et emolumento curationis offensam sui excusant, et praesentem injuriam superventurae utilitatis gratia commendant.

000-00-00 Serial Number=0124495864
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0989C]   Onera enim legis usque ad Joannem, non remedia; operum juga rejecta sunt, non disciplinarum: libertas in Christo non fecit innocentiae injuriam.

000-00-00 Serial Number=0731840193
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0843A]   Diabolus validior in hominis injuriam intelligitur, totum eum elidens; Deus infirmior renuntiabitur, non totum eum relevans?

000-00-00 Serial Number=0805986404
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1129D]   Juxta judaicas fabulas, quas illi δευτερωσεις appellant, gemmatam et auream de coelo exspectamus Jerusalem, nec rursum passuri circumcisionis injuriam, nec oblaturi taurorum et arietum victimas, nec sabbati otio dormiemus.
 [1132B]   Instaurationem templi, hostiarum sanguinem, otium sabbati et circumcisionis injuriam.
 [1130D]   De repromissionibus futurorum, et qua ratione intelligenda sit Apocalypsis [1130D] Joannis; quam si juxta literam accipimus, judaizandum est; si spiritualiter, ut scripta est, disserimus, multorum veterum videbimur opinionibus contraire; latinorum, Tertulliani, Victorini, Lactantii; graecorum, ut caeteros praetermittam, Irenaei tantum, Lugdunensis episcopi, faciam mentionem, adversum quem vir eloquentissimus Dionysius, Alexandrinae ecclesiae pontifex, elegantem scribit librum; irridens mille annorum fabulam, et auream atque gemmatam in terris Jerusalem, instaurationem templi, hostiarum sanguinem, otium sabbati, circumcisionis injuriam, nuptias, partus, liberorum educationem, epularum delicias et cunctarum gentium servitutem; rursusque bella, exercitus ac triumphos, et superatorum neces, mortemque centenarii peccatoris.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»