TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Innocentiae' [14]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0223047137
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0300B]   Quomodo innocentiae mercedem secter, si non et nocentiae spectem?
 [0305B]   Ad haec innocentiae, pudicitiae, et justitiae, et pietatis principalia consulta, accedunt etiam humanitatis praescripta: cum septimo quoque anno servitia libertate solvuntur (Levit.

000-00-00 Serial Number=0048002779
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0284A]   [0284A] Atque adeo quasi praefatus haec ad suggillandam odii erga nos publici iniquitatem, jam de caussa innocentiae consistam, nec tantum refutabo quae nobis objiciuntur, sed etiam in ipsos retorquebo qui objiciunt; ut ex hoc quoque sciant omnes in Christianis non esse quae in se non nesciunt esse, simul uti erubescant accusantes, non dico pessimi optimos, sed jam, ut volunt, compares suos.
 [0499A]   Vobis autem humana aestimatio innocentiam tradidit, humana item dominatio imperavit; inde nec plenae nec adeo timendae estis disciplinae ad innocentiae veritatem.
 [0500A]   Enimvero nos qui sub Deo omnium speculatore dispungimur, quique aeternam ab eo poenam providemus, merito soli innocentiae occurrimus, et pro scientiae plenitudine, et pro latebrarum difficultate, et pro magnitudine cruciatus, non diuturni, verum sempiterni, eum timentes, quem timere debebit et ipse qui timentes judicat, Deum, non proconsulem timentes.
 [0485A]   Semper humana gens male de Deo meruit: primo quidem ut inofficiosa ejus, quem cum intelligeret ex parte, non solum non requisivit timendum, sed et alios sibi citius commenta est quos coleret; dehinc quod non inquirendo innocentiae magistrum, et nocentiae [0486A] judicem et exactorem, omnibus vitiis et criminibus inolevit.
 [0270A]   Quodcumque dicimur, cum alii dicuntur, et proprio ore et mercenaria advocatione utuntur ad innocentiae suae commendationem.
 [0534A]   Cruciate, torquete, damnate, atterite nos: probatio est enim innocentiae nostrae iniquitas vestra.

000-00-00 Serial Number=0522049427
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0711A]   Credo, mens melior, quae illam in aliquid innocentiae impegerit, adigendam rursus ac rursus in corpus, donec in nullo rea deprehendatur bonae vitae.

000-00-00 Serial Number=0940668762
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0760A]   Disciplina justitiae, pudicitiae, patientiae, [0760A] misericordiae, innocentiae?

000-00-00 Serial Number=0100032926
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0957B]   His et hujusmodi sensibus eo jam subtiliter tendunt, ut unusquisque pronior ventri possit supervacua, nec adeo necessaria, existimare sublati vel diminuti vel demorati cibi officia, praeponente scilicet Deo justitiae et innocentiae opera.

000-00-00 Serial Number=0563773930
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0989C]   Onera enim legis usque ad Joannem, non remedia; operum juga rejecta sunt, non disciplinarum: libertas in Christo non fecit innocentiae injuriam.

000-00-00 Serial Number=0784550428
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0815A]   Jam ergo innocens caro, ex ea parte qua non reputabuntur illi operae malae: et nihil prohibet innocentiae nomine salvam eam fieri.

000-00-00 Serial Number=0973722398
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0633A]   Nam si omnem malignitatem, et si tantam malitiam excogitatam Deus exactor innocentiae odit, indubitate quaecunque condidit, non in exitum operum constat condidisse quae damnat, licet eadem opera per ea quae condidit administrentur, quando haec sit tota ratio damnationis, perversa administratio conditionis a conditis.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»