Adversus Hermogenem | Reditus in Auctori Indicem |
[0221B] | At quanto credibilius secundum nos ejus rei dispositionem Scriptura subjunxit, cujus institutionem simulque nominationem praemisit. |
[0208B] | Temere ad ista exempla respicies, o homo; non enim competunt ad caussam materiae, quae innata est, ea quae nata sunt, lapides, et viperae, et homines: horum enim natura habendo institutionem, habere poterit et cessationem. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0291B] | Aliud sibi ratio defendat in ejusmodi institutionem. |
[0292A] | Ut ergo bonum jam suum haberet homo, emancipatum sibi a Deo, et fieret proprietas jam boni in homine, et quodammodo natura, de institutione adscripta est illi quasi libripens emancipati a Deo boni, libertas et potestas arbitrii, quae efficeret bonum, ut proprium, [0292A] jam sponte praestari ab homine; quoniam et hoc ratio bonitatis exigeret voluntarie exercendae; ex libertate scilicet arbitrii non favente institutioni, non serviente: ut ita demum bonus consisteret homo, si secundum institutionem quidem, sed ex voluntate jam bonus inveniretur, quasi de proprietate naturae: proinde ut et contra malum (nam et illud utique Deus providebat) fortior homo praetenderet, liber scilicet et suae potestatis: quia, si careret hoc jure, ut bonum quoque non voluntate obiret, sed necessitate, usurpabilis etiam malo futurus esset ex infirmitate servitii, proinde et malo sicut bono famulus. |
[0488C] | Si quia ex viro, et propter virum facta est secundum institutionem Creatoris, sic quoque ejus disciplinam Apostolus curavit, de cujus institutione caussas disciplinae interpretatur. |
[0284A] | Neque etiam similitudinum prohibitarum legi refragari aenei serpentis, aut Cherubin et Seraphin aureas effigies, quae longe diversas habebant caussas ab idololatria, de qua, vetans similitudinem fieri, subjicit: Non adorabitis, neque servietis eis; fuisse enim etiam rationalem Dei institutionem sacrificiorum (avocantis ab idolis), quae tamen rursus rejecerit. |
[0442A] | Hoc enim responso, et Moysi constitutionem protexit, ut sui; et Creatoris institutionem direxit, ut Christus ipsius. |
De Corona | Reditus in Auctori Indicem |
[0086A] | Quo satis instruamur, quam alienum judicare debeamus coronati capitis institutionem ab eis prolatam, et in eorum [0086B] deinceps honorem dispensatam, quos saeculum deos credidit. |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0047A] | Haec sunt, ut arbitror, genera doctrinarum adulterinarum, quae sub Apostolis fuisse ab ipsis Apostolis discimus; et tamen nullam invenimus institutionem, inter tot diversitates perversitatum, quae de Deo creatore universorum controversiam moverit. |
[0050A] | Unum Deum novit, creatorem universitatis, et Christum Jesum ex virgine Maria Filium Dei creatoris, et carnis resurrectionem; Legem et Prophetas cum evangelicis et apostolicis litteris [0050A] miscet, et inde potat fidem; eam aqua signat, Sancto Spiritu vestit, eucharistia pascit, ad martyrium exhortatur, et ita adversus hanc institutionem neminem recipit. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»