Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0582A] | Plane [0582A] ex aliqua disciplina severiores aut certo respectu ejusmodi eventuum a libidine temperatis quocumque loco domi aut peregre, ut non dispersio seminum et saltus ubique luxuriae nescientibus filios edat, quos aut ipsi postmodum parentes, aut alii. |
[0604C] | Modo in pretia luxuriae eum figurando. |
Ad Uxorem | Reditus in Auctori Indicem |
[1280A] | Sed utraque repudianda est a servis Dei, qui et luxuriae et ambitioni renuntiamus. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0280C] | Videamus an justa: non quasi destructuri felicitatem sanctitatis, ut aliqui Nicolaitae, assertores libidinis atque luxuriae; sed qui sanctitatem sine nuptiarum damnatione noverimus, et sectemur, et praeferamus; non ut malo bonum, sed ut bono melius. |
[0306A] | Agnosce simul et comitibus gulae, libidini scilicet atque luxuriae prospectum, quae fere ventris castigatione frigescunt. |
[0509B] | Sanctitas luxuriae est turpitudini quoque et immunditiae contraria, quae non matrimonium excludat, sed libidinem; quae vas nostrum in honore matrimonii tractet. |
[0243B] | Agnosce simul et comitibus gulae, libidini scilicet atque luxuriae prospectum. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0325A] | Jam nunc recogitate, quantum liceat erroribus ad incesta miscenda, suppeditante materias passivitate luxuriae. |
[0453A] | Qui observant disciplinam de Caesaris respectu, hi eam propter Caesarem deserent, et malorum morum licentia pietas erit, occasio luxuriae religio deputabitur? |
De Corona | Reditus in Auctori Indicem |
[0089A] | Romanorum militum commentum fuit, ex usu rei saecularis, quem populus Dei nec publicae umquam laetitiae, nec ingenitae luxuriae nomine admisit; facilius cum tympanis et tibiis et psalteriis revertens de captivitate [0089B] Babyloniae, quam cum coronis ( I Esdr. |
[0089B] | Nam neque laetitiae descriptio, neque luxuriae denotatio de coronae decore aut dedecore tacuisset. |
De Cultu Foeminarum | Reditus in Auctori Indicem |
[1325A] | An et nobis quaedam respectu obediendae gravitatis propter metum debitum Domino detrahuntur siquidem et viris propter foeminas, ut foeminis propter viros, vitio naturae ingenita est placendi voluntas, propriasque praestigias formae et hic sexus sibi agnoscit, barbam acrius caedere, intervellere, circumradere, capillum disponere, etiam colorare canitiem, primam quamque subducere totius corporis lanuginem, pigmento quoque muliebri distinguere, caetera pulveris cujusdam asperitudine laevigare, tum speculum omni occasione consulere, anxie inspicere, cum tamen, cognito Deo adempta placendi voluntate, per luxuriae vacationem [1325B] omnia illa ut otiosa, ut hostilia pudicitiae recusantur. |
[1326A] | Hae pompae quam de proximo curent luxuriae negotium et obstrepant pudicitiae disciplinis, dignoscere in facili est, quod gratiam decoris cultus societate prostituant; adeo, si desint, irritam et ingratam reddunt, velut exarmatam et naufragam. |
De Jejuniis | Reditus in Auctori Indicem |
[0971A] | Ut ab Joanne Paricletus obmutuisset, ipsi nobis Prophetae in hanc maxime caussam extitissemus: jam non dico ad exorandam Dei iram, nec ad impetrandam tutelam ejus aut gratiam, sed ad praemuniendam per nosmetipsos novissimorum temporum conditionem, indicentes omnem ταπεινοφρονησιν, cum carcer ediscendus, et fames ac sitis exercendae, et tam inediae quam anxii victus tolerantia usurpanda sit, ut in carcerem talis introeat Christianus, qualis inde prodisset; non poenam illic passurus, sed disciplinam; nec saeculi tormenta, sed sua officia; eoque fidentior processurus ad certamen [0970B] e custodia abusus, nihil habens carnis, sic ut nec habeant tormenta materiam; cum sola et arida sit cute loricatus, et contra ungulas corneus; praemisso jam sanguinis succo, tanquam animae impedimentis, properante jam et ipsa, quae jam saepe jejunans mortem de proximo norit: plane vestrum est in carceribus popinas exhibere martyribus incertis, ne consuetudinem quaerant, ne taedeat vitae, ne nova abstinentiae disciplina scandalizentur, quam nec ille Pristinus vester non christianus [0971A] martyr attigerat; quem et facultate custodiae liberae aliquandiu fartum omnibus balneis quasi baptismate melioribus et omnibus luxuriae secessibus quasi Ecclesiae secretioribus et omnibus vitae istius illecebris quasi aeternae dignioribus, hoc puto obligatum ne mori vellet, postremo ipso tribunalis die luce summa condito mero tanquam antidoto praemedicatum, ita enervastis, ut paucis ungulis titillatus, hoc enim ebrietas sentiebat, quem Dominum confiteretur interroganti praesidi respondere non potuerit amplius. |
De Pudicitia | Reditus in Auctori Indicem |
[1013A] | Provoca ad apostolicam aciem; adspice Epistolas ejus; omnes pro pudicitia, pro castitate, pro sanctitate praetendunt, omnes in luxuriae et lasciviae et libidinis negotia jaculantur. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»