Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0575B] | Omitto quae vulgae aut sacrilegae gulae videbuntur majorum prope religionem convenire; atquin doctissimi gravissimi, quatenus gravitas atque prudentia de doctrina proficere credunt, et irreverentissimi erga deos vestros semper existunt, nec eis cessit litteratura, quam ut aut turpia aut vana aut falsa de deis inferat. |
[0572B] | Nam pristinum ut rancidum relegatis, exclusa ubique antiquitas in negotiis, in officiis; totam auctoritatem majorum vestra auctoritas dejecit. |
[0584B] | Destruite nunc gloriam majorum, quo nos quoque destruatis. |
[0572B] | Majorum apud vos permanere probari debuerunt, cum ea quae probatis recusetis? |
[0587A] | Adversus haec igitur nobis negotium est, adversus institutiones majorum, auctoritates receptorum, leges dominantium, argumentationes prudentium; adversus vetustatem, consuetudinem, necessitatem; adversus exempla, prodigia, miracula, quae omnia adulterinam istam divinitatem corroboraverunt. |
[0572A] | Jam primo, quod in nos generali accusatione dirigitis, divortium ab institutis majorum, [0572B] considerate etiam atque etiam, ne vobiscum communicemus crimen istud. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0358B] | Et ego quidem, etiamsi nullam spei coelestis manum mihi toties Scriptura porrigente, satis haberem hujus quoque promissionis praejudicium, quod jam terrenam gratiam teneam, exspectarem aliquid et de coelo, a Deo coeli, sicut et terrae ita crederem Christum sublimiora pollicentem, [0358B] ejus esse qui et humiliora promiserat, qui experimenta majorum de parvulis fecerat, qui hoc inauditi si forte regni praeconium soli Christo reservaverat, ut per famulos quidem terrena gloria, coelestis vero per ipsum Deum annuntiaretur. |
Adversus Marcionem Libri Quinque | Reditus in Auctori Indicem |
[1084D] | Tertius ingenua gentem de matre creatam, Vatibus et patribus sacratos esse ministros, [1084D] Quos numero bis sex de cunctis, Christe, legebas; Majorum natu cum nomine tempora lustri Tempora servati, sceleris cui paruit auctor Ignotus, sine lege, vagus, cum prole relictus. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0472A] | Omnia indiscreta sunt apud nos, praeter uxores: in isto loco consortium solvimus, in quo solo caeteri homines consortium exercent, qui non amicorum solummodo matrimonia usurpant, sed et sua amicis patientissime subministrant, ex illa, credo, majorum et sapientissimorum disciplina, Graeci Socratis et Romani Catonis, qui uxores suas amicis communicaverunt, [0473A] quas in matrimonium duxerant liberorum caussa et alibi creandorum, nescio quidem an invitas; quid enim de castitate curarent, quam mariti tam facile donaverant? |
[0302A] | Circa feminas quidem etiam illa majorum instituta ceciderunt, quae modestiae, quae sobrietati patrocinabantur, cum aurum nulla norat, praeter unico digito, quem sponsus oppignerasset pronubo annulo; cum mulieres usque adeo a vino abstinerent ut matronam ob resignatos [0303A] cellae vinariae loculos sui inedia necarint. |
[0306A] | Ipsum adhuc quod videmini fidelissime [0305B] tueri a patribus traditum, in quo principaliter reos transgressionis Christianos destinatis, studium [0306A] dico deorum colendorum, de quo maxime erravit antiquitas, licet Serapidi jam-Romano aras restruxeritis, licet Baccho jam-Italico furias vestras immolaritis, suo loco ostendam proinde despici et negligi et destrui a vobis adversus majorum auctoritatem. |
[0298A] | Nunc religiosissimi legum et paternorum institutorum protectores et cultores respondeant velim de sua fide et honore et obsequio erga majorum consulta, si a nullo desciverunt, si in nullo exorbitaverunt, si non necessaria et aptissima quaeque disciplinae oblitteraverunt. |
[0305A] | Per quod ostenditur, dum a bonis majorum institutis deceditis, ea vos retinere et custodire, quae non debuistis, cum quae debuistis non custodistis. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0692A] | Hoc et Hippocrates habuit, et Asclepiades, et Erasistratus, et majorum quoque prosector Herophilus, et mitior ipse Soranus, certi animal esse conceptum, atque ita miserti infelicissimae hujusmodi infantiae, ut prius occidatur, ne viva lanietur. |
De Baptismo Et De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1196B] | Hos Ecclesia semper habuit, semper tenuit, hoc a majorum fide percipit, hoc usque in finem perseveranter custodit. |
[1151A] | Prima [1151A] omnium fuit η καθαρσις ( purificatio quaedam, per certas nimirum ablutiones facienda) deinde sequebantur mysteria parva, quibus instituebantur et praeparabantur ad majora; postremus erat actus Mysteriorum majorum, et illa, quae dicebantur εποπτεια, » scilicet inspectio secretiorum quorumdam sacrorum, ad quae initiati nonnisi exacto anno admittebantur, ut Plutarch. |
De Jejuniis | Reditus in Auctori Indicem |
[0971B] | Praescribitis constituta esse solemnia huic fidei scripturis vel traditione majorum, nihilque observationis amplius adjiciendum, ob illicitum innovationis. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0823B] | Et puto Deo nec livorem, nec dolum, nec inconstantiam, nec lenocinium adscribi posse, per quae fere promulgatio majorum cavillatur. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»