TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Malitiae' [25]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0210451305
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0565B]   Cum tamen aliquos de nostris malos probatis, jam hoc ipso Christianos non probatis; quaerite, secta cui malitiae deputatur?

000-00-00 Serial Number=0258947015
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0297C]   Ex quo enim, inquit, apparuerunt [0297C] laesurae tuae: illi eas reputans, quibus scilicet laesit hominem ejectum a Dei obsequio: et ex illo deliquit, ex quo delictum seminavit; atque ita exinde negotiationis, id est, malitiae suae multitudinem exercuit; delictorum scilicet et sensuum, non minus et ipse liberi arbitrii institutus, ut spiritus.
 [0301B]   Aut proba ea injusta, ut probes malitiae deputanda, id est, injustititae mala: quia si justitiae erunt, jam mala non erunt, sed bona; malis tantummodo mala, quibus etiam directo bona pro malis damnantur.
 [0351C]   Et concident machaeras suas in aratra, et sibynas in falces , id est, animorum nocentium, et linguarum infestarum, et omnis malitiae atque blasphemiae ingenia convertent in studia modestiae et pacis.
 [0298C]   Ipsam sine dubio justitiam accusare debebis, quae judicem praestat, aut et eam in species malitiae deputare, id est, injustitiam in titulos bonitatis adscribere.
 [0446B]   XIX, [0446B] 18): Fratris malitiae memor ne sis; Nec petenti eam praestes mandat, sed et non petenti.
 [0421A]   Et utique scimus (salva simplicitate Scripturae; nam nec et ipsae bestiae nocere poterunt, ubi fides fuerit) figurate scorpios et colubros portendi spiritalia malitiae, quorum ipse quoque princeps in serpentis, et draconis, et immanissimae cujusque bestiae nomine deputetur penes Creatorem, largitum hanc potestatem priori Christo suo; sicut nonagesimus Psalmus ad eum (Ps.
 [0313A]   Nam et apud Graecos interdum malitiae pro vexationibus et laesuris, non pro malignitatibus ponuntur, sicut et in isto articulo; atque adeo, si ejus malitiae poenituit Creatorem, quasi creaturae reprobandae scilicet, et deletui vindicandae.
 [0313A]   Nam et apud Graecos interdum malitiae pro vexationibus et laesuris, non pro malignitatibus ponuntur, sicut et in isto articulo; atque adeo, si ejus malitiae poenituit Creatorem, quasi creaturae reprobandae scilicet, et deletui vindicandae.
 [0297C]   Quem tamen et praedamnando testatus est ab institutionis forma libidine propria conceptae ultro malitiae exorbitasse; et commeatum operationibus ejus admetiendo, rationem bonitatis suae egit; eodem consilio et homo eadem arbitrii libertate elideret inimicum, qua succiderat illi; probans suam, non Dei culpam; et ita salutem digne per victoriam recuperaret, et diabolus amarius puniretur ab eo, quem [0297D] eliserat ante devictus; et Deus tanto magis bonus [0298A] inveniretur, sustinens hominem gloriosiorem in paradisum, ad licentiam decerpendae arboris vitae jam de vita regressurum.
 [0484A]   XI), si in Creatorem accipitur apud Marcionem, jam nec ignorasse ultra potuit Creator Deum gloriae, dum ab eo opprimitur; nec in crucem eum figere, adversus quem valere non potuit; et superest ut secundum me quidem credibile sit scientes virtutes et potestates Creatoris Deum gloriae Christum suum crucifixisse, qua desperatione et malitiae redundantia servi quoque scelestissimi dominos suos interficere non dubitant.
 [0312C]   Si enim optimus qui talis, de isto prius cessisse debebis, non competere [0312C] in talem, id est optimum, etiam malitiae concursum.
 [0508A]   XIX, 18): Malitiae fratris vestri ne memineritis [0508B] .
 [0338B]   Nec hoc utique in signum est malitiae non assentaturi; et hoc enim infantia est; sed accepturi virtutem Damasci, et spolia Samariae, adversus [0338C] regem Assyriorum.
 [0301A]   Amplexi enim vocabuli communionem, duas malorum species in ambiguitate turbantem; quia mala dicuntur, et delicta, et supplicia; passim volunt eum conditorem intelligi malorum, ut malitiae auctor renuntietur.
 [0241B]   Et hoc pacto objectionem solvit, ad accusandum Creatorem ex hominis et angelorum lapsu desumptam; nimirum vel [0241B] inscitiae et ignorantiae, si peccatum utriusque non praenovit; vel malitiae, qui, cum praeviderit, non impedivit.
 [0395B]   VII, 10), ne unusquisque malitiae fratris sui meminerit; sed nec proximi: nam et rursus: Malitiam, inquit (Ibid.
 [0301B]   Nos autem adhibita distinctione utriusque formae, separatis malis delicti et malis supplicii, malis culpae et malis poenae, suum cuique parti definimus auctorem; malorum quidem [0301B] peccati et culpae, diabolum, malorum vero supplicii et poenae, Deum creatorem; ut illa pars malitiae deputetur, ista justitiae, mala condentis judicii adversus mala delicti.

000-00-00 Serial Number=0682246506
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0731A]   Nam de oraculis etiam caeteris, apud quae nemo dormitat, quid aliud pronuntiabimus, quam daemoniacam esse rationem eorum spirituum, qui jam tunc in ipsis hominibus habitaverint, vel memorias eorum affectaverint ad omnem malitiae suae scenam, in ista aeque specie divinitatem mentientes, eademque industria etiam per beneficia fallentes medicinarum, et admonitionum, et praenuntiationum, quae magis laedant juvando, dum per ea quae juvant, ab [0731B] inquisitione verae divinitatis abducunt, ex insinuatione falsae.

000-00-00 Serial Number=0143488169
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0978B]   Et tamen illi quoque xerophagiis invalescunt; sed nostra alia robora, aliaeque vires, sicut et alia certamina; quibus non est luctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus mundi potestates, adversus spiritalia malitiae, adversus haec, non carne et sanguine, sed fide et spiritu robusto oportet adsistere.

000-00-00 Serial Number=0253842771
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1258A]   [1258A] Nam statim illa semine diaboli concepta, malitiae foecunditate, iram filium procreavit, editum suis artibus erudiit.
 [1264B]   Est et alius summus impatientiae stimulus, ultionis [1264B] libido, negotium curans aut gloriae, aut malitiae.

000-00-00 Serial Number=0378040195
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1231A]   Quod si non delinquit, [1231A] cur poenitentiam invadit, delinquentium privatum cur malitiae officium bonitati suae imponit?
 [1241A]   Sed enim pervicacissimus hostis ille, nunquam malitiae suae otium facit.

000-00-00 Serial Number=0827164233
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0066A]   Sed enim illos qui seminis illos prioris instituissent, occulte et latenter, et ignorante illa matre Virtute, cum illis octo animabus in arcam misisse etiam semen Cham, quo semen malitiae non periret, sed cum [0066B] caeteris conservatum, et post cataclysmum terris redditum, exemplo caeterorum excresceret, et effunderetur, et totum orbem et impleret et occuparet.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»