[0451C]
|
Numquid vel ille crediderat Christum a Marcione venisse?
|
[0268A]
|
Igitur, cum ea separatio Legis et Evangelii ipsa sit quae alium Deum Evangelii insinuaverit adversus Deum Legis, apparet [0268A] ante eam separationem Deum in notitia non fuisse, qui ab argumento separationis innotuit; atque ita non a Christo revelatum, qui fuit ante separationem, sed a Marcione commentatum, qui instituit separationem adversus Evangelii Legisque pacem, quam retro illaesam et inconcussam, ab apparentia Christi usque ad audaciam Marcionis, illa utique ratio servavit, quae non alium Deum et Legis et Evangelii tuebatur, praeter Creatorem, adversus quem tanto post tempore separatio a Pontico immissa est.
|
[0351A]
|
[0351A] Si nec illam injectionem tuam potes sistere ad differentiam duorum Christorum; quasi Judaicus quidem Christus populo soli ex dispersione redigendo destinetur a Creatore, vester vero omni humano generi liberando collatus sit a Deo optimo; cum postremo priores inveniantur Christiani Creatoris, quam Marcionis; exinde vocatis omnibus populis in regno ejus, ex quo Deus regnavit a ligno, nullo adhuc Cerdone, nedum Marcione.
|
[0365C]
|
Quod ergo pertinet ad Evangelium interim Lucae, quatenus communio ejus inter nos et Marcionem de veritate disceptat, adeo antiquius Marcione est, quod est secundum nos, ut et ipse illi Marcion aliquando crediderit; cum et pecuniam [0365D] in primo calore fidei catholicae Ecclesiae contulit, projectam mox cum ipso postea quam in haeresim suam a nostra veritate descivit.
|
[0363C]
|
Viderit enim si narrationem dispositio variavit, dummodo de capite fidei conveniat, de quo cum Marcione non convenit.
|
[0267B]
|
Praejudicant tempora, quod sub Antonino primum processit, sub Tiberio non processisse; id est deum Antoniniani imperii, Tiberiani non fuisse; atque ita non a Christo revelatum, quem constat a Marcione primum praedicatum.
|
[0468D]
|
Et ideo ex opusculi ordine ad hanc materiam devolutus, apostoli quoque Pauli originem a Marcione desidero, novus aliqui discipulus, nec ullius alterius auditor, qui nihil interim credam, nisi nihil temere credendum.
|
[0277A]
|
Igitur cum et voluit et concupiit in hominis salutem, jam et sibi et aliis negotium fecit, [0277A] Epicuro nolente, consiliario Marcione.
|
[0510D]
|
Cum enim ad ultionem venturum scribat Apostolus Dominum exigendam de eis qui Deum ignorent, et qui non obaudiant Evangelio, quos ait poenam luituros, exitialem, aeternam a facie Domini, et a gloria valentiae ejus; sequitur ut flammam ignis inducat, scilicet veniens ad puniendum; ita et [0510D] in hoc, nolente Marcione, crematoris Dei Christus [0511A] est, et in illo Creatoris est, quod etiam de ignorantibus Dominum ulciscitur, id est de ethnicis.
|
[0367A]
|
Habet plane et illud ecclesias, sed suas; tam posteras quam adulteras; quarum si censum requiras, facilius apostaticum invenias quam apostolicum; Marcione scilicet conditore, vel aliquo de Marcionis examine.
|
[0272B]
|
Talis et in deum Marcionis dicenda sententia est, mali permissorem, injuriae fautorem, gratiae lenocinatorem, benignitatis praevaricatorem, quam non statim caussae suae exhibuit, plane, si natura bonus, exhibiturus, et non accessione, si ingenio optimus, et non disciplina, si ab aevo Deus, et non a Tiberio; imo, quod verius, a Cerdone et Marcione.
|