TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Membrorum' [17]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0243189454
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0589D]   Igitur quod elementa contineat mundus iste, ut summaliter tractem de universitate, partibus ejus praeministrans; nam quae conditio ejus, eadem utique erit et elementorum et membrorum, aut ab aliquo institutus sit necesse est, qua Platonis humanitas, aut a nullo qua Epicuri duritia.

000-00-00 Serial Number=0484402001
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0377B]   Non otiose iterans, Convalescite; nec vane subjungens, Nec timete: quoniam cum redintegratione membrorum, virium quoque repraesentationem pollicebatur: Exsurge, et tolle grabatum tuum; Exsurge, et tolle grabatum tuum; et animi vigorem, ad non timendos qui dicturi erant: Quis dimittet peccata, nisi solus Deus?

000-00-00 Serial Number=0472373247
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1076A]   Hunc Paulus, praelectus apostolus in vice missus, In coelos raptus vidit quoque; missus ab illo, Barnaba cum comite, sociisque prioribus, uno Foedere conjunctis, per gentes tradit ubique Esse caput Christum, sunt cujus Ecclesia membra, Corporis ipse salus, membrorum vita perennis; Ipse caro factus, pro cunctis ipse peremptus, Ipse resurrexit primus, spes una salutis; Discipulisque suis formam dedit: hi simul omnes Indignas varie poenas pro nomine passi.

000-00-00 Serial Number=0061132848
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0716A]   [0716A] Quamquam autem et retro praestruxerimus, omnia naturalia animae ipsi substantiae inesse pertinentia ad sensum et intellectum, et ex ingenito animae censu, sed paulatim per aetatis spatia procedere, et varie per accidentia evadere, pro artibus, pro institutis, pro locis, pro dominatricibus potestatibus: quod tamen faciat ad carnis animaeque propositam nunc societatem, pubertatem quoque animalem cum carnali dicimus convenire, pariterque et illam suggestu sensuum, et istam processu membrorum exsurgere, a quarto decimo fere anno: non quia Asclepiades inde sapientiam supputat, nec quia jura civilia ab hinc agendis rebus adtemperant; sed quoniam et haec de primordio ratio est.
 [0725B]   Igitur, cum quies corporibus evenit, quorum solatium proprium est, vacans illa a solatio alieno, non quiescit; et si caret opera membrorum corporalium, suis utitur.
 [0669A]   Atquin ex multitudine membrorum unum corpus efficitur, ut concretio sit potius ipsa divisio.

000-00-00 Serial Number=0574334025
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0082B]   Puto autem naturae dominus Deus noster est, qui figuravit hominem, et fructibus rerum appetendis, judicandis, [0082B] consequendis, certos in eo sensus ordinavit per propria membrorum quodammodo organa.

000-00-00 Serial Number=0383790553
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0953B]   Denique pro dispositione membrorum, ordo vitiorum; prior venter, et statim caetera saginae substructa lascivia est.

000-00-00 Serial Number=0345740795
De Judicio Domini [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1092A]   Idcirco Dominus solus, cui summa potestas, [1092A] Altum in praecelsis habitans in saecula lumen, Praesentisque memor, quoque praescius ante futuri, Progeniem meriti decretum servat in aevum, Et cunctas animas, tum corpora tarda gubernans, Quae ratione movent hominem per multa vagantem; Ut primum positi membrorum pondera cedunt; Terrenisque leves resolutis nexibus ibunt, Ac proprias capient diversis partibus oras Ast alias laetis revocari protinus auris, Servari penitus decretae ad praemia legis, Dum motis iterum revirescant corpora membris.

000-00-00 Serial Number=0976430595
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0884B]   Nam si et hic jam vacare est et officia et emolumenta membrorum temporali vacatione, ut in temporali dispositione, nec homo tamen minus salvus est; proinde homine salvo, et quidem magis tunc, ut in aeterna dispositione, magis non desiderabimus, quae jam hic non desiderare consuevimus.
 [0882A]   Ecce autem, ut adhuc controversiam exaggerent, carni maxime eidem, de officiis quoque membrorum argumentantur, aut et ipsa dicentes permanere debere in suis operibus et fructibus, ut eidem corpulentiae adscripta; aut, quia constet discessura esse officia membrorum, corpulentiam quoque eradant: cujus scilicet perseverantia credenda non sit utique sine membris, quia nec membra credenda sint sine [0882B] officiis.
 [0883B]   Igitur hoc tantummodo discere sufficit, an Dominus, [0883B] hominem saluti destinando, carnem destinarit, an eamdem velit denuo esse, quam non debebis ex futura membrorum vacatione praescribere denuo esse non posse.
 [0819A]   Nulla mors non ruina membrorum est.
 [0882A]   Ecce autem, ut adhuc controversiam exaggerent, carni maxime eidem, de officiis quoque membrorum argumentantur, aut et ipsa dicentes permanere debere in suis operibus et fructibus, ut eidem corpulentiae adscripta; aut, quia constet discessura esse officia membrorum, corpulentiam quoque eradant: cujus scilicet perseverantia credenda non sit utique sine membris, quia nec membra credenda sint sine [0882B] officiis.
 [0884A]   Dicenda enim et haec, quatenus, quae volunt et quorum volunt, et qualiter volunt, officia membrorum ludibriose, de industria suffundendae resurrectionis, oblatrant; non recogitantes, ipsas prius caussas necessitatis tunc vacaturas, cibi famem, et potus sitim, et concubitus genituram, et operationis victum.
 [0882B]   Ad haec ergo praestruximus, non oportere committi futurorum atque praesentium dispositiones, intercessura tunc demutatione: et nunc superstruimus officia ista membrorum necessitatibus [0882C] vitae hujus eo usque consistere, donec et ipsa vita transferatur a temporalitate in aeternitatem, sicut animale corpus in spiritale, dum mortale istud induet immortalitatem, et corruptivum istud incorruptelam (I Cor.

000-00-00 Serial Number=0472239614
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0895A]   Sic nec manus, nec pes, nec ullum membrorum desiderat significari, corpore nominato.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»