Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0514C] | Inspice et cohaerentia: Memores vos aliquando nationes in carne fuisse, appellabamini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manu facta, quod essetis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israelis, et peregrini testamentorum et promissionis eorum, spem non habentes, et sine Deo in mundo. |
De Fuga In Persecutione | Reditus in Auctori Indicem |
[0109C] | Itaque Paulus, et Apostoli ipsi, memores praecepti dominici, contestantur illud apud Israel, quem jam doctrina sua impleverant: Vobis oportuit imprimis sermonem Dei tradi. |
De Idolatria | Reditus in Auctori Indicem |
[0687A] | Hujus regulae memores etiam magistratibus et potestatibus officium possumus reddere secundum patriarchas et caeteros majores, qui regibus idololatris usque ad finem idololatriae apparuerunt. |
De Judicio Domini [Incertus] | Reditus in Auctori Indicem |
[1092B] | Tunc homines primae pensare praemia vitae Incipient, crimenque suum culpasque putare, [1092B] Et poenis retinere, procul de morte futuris, Judiciisque Dei memores adstare piorum, Exspectare suam suorumque ex crimine poenam; Funditus aut pecorum sine nomine vivere vitam, Incassumque Deo jam surdo fundere fletum. |
De Patientia | Reditus in Auctori Indicem |
[1251A] | Philosophi [1251A] quidem, qui alicujus sapientiae animalia deputantur, tantum illi subsignant, ut cum inter sese variis sectarum libidinibus et sententiarum aemulationibus discordent, solius tamen patientiae in commune memores, huic uni studiorum suorum commiserint pacem. |
[1265A] | Nos utres, vasa fictilia, servulis nostris, assumentibus sibi de conservis ultionem, graviter offendimur; eosque qui nobis patientiam obtulerint suam, ut memores humilitatis, servitutis, jus dominici honoris diligentes, non probamus modo, sed ampliorem, quam ipsi sibi praesumpsissent, satisfactionem facimus. |
De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1244B] | Plerosque tamen hoc opus, ut publicationem sui, aut suffugere, aut de die in diem differre, praesumo; pudoris magis memores quam salutis: velut illi, qui in partibus verecundioribus corporis contracta vexatione, conscientiam medentium vitant, [1245A] et ita cum erubescentia sua pereunt. |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0016A] | Quin potius memores simus tam dominicarum pronuntiationum, quam apostolicarum litterarum, quae nobis et futuras haereses praenuntiarunt, et fugiendas praefinierunt; et sicut esse illas non expavescimus, ita posse id, propter quod fugiendae sunt, non miremur. |
[0016A] | Quin potius memores simus tam dominicarum pronuntiationum quam apostolicarum litterarum, quae futuras haereses praenuntiarunt, et fugiendas praefinierunt. |
[0059B] | Qui memores dominicarum et apostolicarum denuntiationum in fide integri steterint, credo de venia periclitabuntur, respondente Domino: «Praenuntiaveram [0060A] plane futuros fallaciae magistros in meo nomine et Prophetarum et Apostolorum etiam; et discentibus meis eadem ad vos praedicare mandaveram; semel evangelium et ejusdem regulae doctrinam apostolis meis delegaveram; sed cum vos non crederetis, libuit mihi postea aliqua inde mutare: resurrectionem promiseram etiam carnis; sed recogitavi ne implere non possem: natum me ostenderam ex virgine; sed postea turpe mihi visum est: patrem dixeram qui solem et pluvias fecit, sed alius me pater melior adoptavit: prohibueram vos aurem accommodare haereticis, sed erravi. |
De Virginibus Velandis | Reditus in Auctori Indicem |
[0914A] | Oportet ergo omni tempore et omni loco memores legis incedere, paratas et instructas ad omnem Dei mentionem: qui si fuerit in pectore, cognoscetur et in capite foeminarum. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»