[0454A]
|
Quod si ad ea facis respondere Christum, de quibus non est consultus, negas eum de quibus interrogatus est respondere potuisse, Sadducaeorum scilicet sapientia captum.
|
[0375C]
|
Non times ne in dedecus tibi vertat, si ideo Christum negas Creatoris, quia potentior fuerit famulo Creatoris, qui ad Helisaei pusillitatem major agnoscitur, si tamen major?
|
[0442C]
|
Aut si omnino negas permitti divortium a Christo, quomodo tu nuptias dirimis, nec conjungens marem et foeminam, nec alibi conjunctos ad sacramentum baptismatis et Eucharistiae admittens, nisi inter se conjuraverint adversus fructum nuptiarum, ut adversus ipsum Creatorem?
|
[0351D]
|
Aut si non negas utrumque, in eo erunt adimpleta, in quem sunt prophetata.
|
[0378C]
|
Si patris hominis, negas [0379A] Dei filium; si et Dei, Herculem de fabula facis Christum; si matris tantum hominis, meum concedis; si neque matris hominis, ergo nullius hominis est filius, et necesse est mendacium admiserit, qui se quod non erat dixit.
|
[0278C]
|
Stulte, quem Dominum appellas, negas timendum; cum hoc nomen potestatis sit, etiam timendae.
|
[0377A]
|
Confessus es enim prae bonitate fecisse illum, quod negas dixisse.
|
[0515B]
|
Sicubi [0515B] alibi dixi, et hic, non Marrucine, sed Pontice, cujus supra sanguinem confessus es, hic negas carnem.
|
[0353B]
|
Nunc quia cum Judaeis negas venisse Christum eorum, recognosce et exitum ipsorum, quem post Christum relaturi praedicabantur, ob impietatem qua eum [0353C] et despexerunt, et interemerunt.
|
[0470A]
|
Inde apostolum ostendo persecutorem, non ab hominibus, neque per hominem; inde et ipsi credere inducor; inde te a defensione ejus expello; nec timeo dicentem: Tu ergo negas apostolum Paulum?
|
[0285B]
|
Sed Deum quidem ut sciens non negas, ut nesciens retractas; imo et accusas quasi sciens; quem si scires, non accusares, imo [0285C] nec retractares.
|
[0285C]
|
Reddens nomen illi, negas substantiam nominis, id est magnitudinem, qua Deus dicitur, non tantam eam agnoscens, quantam si homo omnifariam nosse potuisset, magnitudo non esset.
|