TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Notus' [11]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0944901407
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0285A]   At nunc negotium patitur Deus omnipotens, dominus et conditor universitatis; ideo tantum opinor, quia a primordio notus est, quia numquam latuit, quia semper illuxit, etiam ante Romulum ipsum, nedum ante Tiberium: nisi quod solis haereticis cognitus non est, qui ei negotium faciunt: propterea alium Deum existimantes praesumendum, quia quem constat esse, reprehendere magis possunt, quam negare de arbitrio sensus sui pensitantes Deum aliqui: proinde atque si caecus vel fluitantibus oculis, ideo alium solem praesumere velit mitiorem [0285B] et salubriorem; quia quem videat, non videt.
 [0257C]   Etsi unius familiae Deus fuisset Creator, tamen posterior tuo non erat, etiam Ponticis ante eum notus.
 [0483A]   Creator autem tam ipse notus, quam et sacramenta ejus; palam scilicet decurrentia apud Israel; sed de significantiis obumbrata, in quibus sapientia Dei delitescebat inter perfectos, narranda suo in tempore, proposita vero in proposito Dei ante saecula.
 [0256B]   De noto vacat quaestio: esse eum constat, quia notus non fuisset, nisi esset.
 [0256B]   Duo nunc dii proponuntur, ignotus et notus.
 [0255C]   Sicut enim ignotum eum fecit Deus notus Creator, [0256A] ita et incertum Deus certus.
 [0256B]   De ignoto instat altercatio: potest enim et non esse; quia si esset, notus fuisset.
 [0258A]   Et merito, inquiunt; quis enim non tam suis notus est, quam extraneis?
 [0287A]   Igitur oportebit ineuntes examinationem in Deum notum, si quaeritur in qua conditione sit notus, ab operibus ejus incipere quae priora sunt homine, ut statim cum ipso comperta bonitas ejus, et exinde constituta atque praescripta, aliquem sensum suggerat nobis intelligendi, qualiter sequens rerum ordinatio evaserit.

000-00-00 Serial Number=0597344756
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1077B]   Hujus Anacletus successor sorte locatus: [1077B] Quem sequitur Clemens; is apostolicis bene notus.
 [1085B]   Si misereri etiam venit et succurrere cunctis, Et relevare gravi devictos funere mortis, Carnis et obscoeno spiramen solvere vinclo, Qui cohibetur homo interior, concisus inique, Cur tam sero pius vigilans, semperque benignus Qui numquam prius omnino se praebuit ulli Transmissis numero alienos ore requirens, Numquam expectatus, non notus, missus in orbem.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»