[0458A]
|
Igitur cum et haec, quae sunt promissionum, proinde conveniant sicut et illa quae sunt concussionum, ex consonantia propheticarum et dominicarum pronuntiationum, nullam hic poteris interstruere distinctionem, ut concussiones quidem referas ad Creatorem, saevitiae scilicet Deum, quas nec sinere, nedum exspectare deberet Deus optimus; promissiones vero Deo optimo deputes, quas Creator ignorans illum non prophetasset.
|
[0272B]
|
Talis et in deum Marcionis dicenda sententia est, mali permissorem, injuriae fautorem, gratiae lenocinatorem, benignitatis praevaricatorem, quam non statim caussae suae exhibuit, plane, si natura bonus, exhibiturus, et non accessione, si ingenio optimus, et non disciplina, si ab aevo Deus, et non a Tiberio; imo, quod verius, a Cerdone et Marcione.
|
[0388B]
|
Hic erit sermo optimus, benedictionis scilicet, qui et novi quoque Testamenti initiator agnoscitur de veteri exemplo.
|
[0312C]
|
VII, 48), sed malitiam tamen nominavit, quod optimus non capit, numquid aliqua interpretatio subest etiam earum malitiarum intelligendarum, quae possint et in optimum decucurrisse?
|
[0449C]
|
Et utique optimus, qui pluit super justos et injustos, et solem suum oriri facit super bonos et malos, sustinens et alens et juvans etiam Marcionitas.
|
[0312B]
|
Si enim optimus qui talis, de isto prius cessisse debebis, non competere [0312C] in talem, id est optimum, etiam malitiae concursum.
|
[0463A]
|
Id est, ut ille optimus ignorantes adhuc in scelus mergeret.
|
[0286B]
|
[0286B] Et ita Deus tunc maxime magnus, cum homini pusillus; et tunc maxime optimus, cum homini non bonus; et tunc maxime unus, cum homini duo aut plures.
|
[0459A]
|
Praemiserat oportere haec fieri tam atrocia, tam dira, Deus optimus, certe a Prophetis et a Lege praedicata; adeo Legem et Prophetas non destruebat, cum quae praedicaverant, confirmat perfici oportere.
|
[0285B]
|
Unicus sol est, o homo, qui mundum hunc temperat; et quando non putas, optimus et utilis; et cum tibi acrior et infestior, vel etiam sordidior atque corruptior, rationi tamen suae par est.
|
[0455C]
|
Cujus dispositiones confirmat impleri oportere, quas ut optimus tam tristes quam atroces abstulisset potius quam constituisset, si non ipsius fuissent.
|
[0391C]
|
Atquin nulla hic iniquitas exprobanda erat Judaeis, laudandis potius et probandis, si eos figuraverunt, ad quorum destructionem post tantum aevi Deus optimus motus est.
|
[0449C]
|
Non quasi ex duobus diis unum optimum ostenderit; sed unum esse optimum Deum solum, qui sic unus sit optimus, qua solus Deus.
|
[0449B]
|
Sed quis optimus, [0449C] nisi unus, inquit Deus?
|
[0449B]
|
Aliud est si etiam adorari qua Deus optimus et ultro bonus non vult.
|
[0435A]
|
[0435A] Proclamat Christus tuus: Ignem veni mittere in terram; ille optimus, nullius gehennae Dominus; qui paulo ante discipulos, ne ignem postularent inhumanissimo viculo, coercuerat.
|
[0426A]
|
Jam enim non optimus, si non ultro daret non petenti, et invenire praestaret non quaerenti, et aperiret non pulsanti.
|
[0426A]
|
Ille enim Deus optimus, ultro veniens ad praestandum non suo homini, nullum illi laborem, nec instantiam indixisset.
|
[0391C]
|
Sed puto jam et non optimus jam aliquid et cum Creatore moratus, nec in totum Epicuri deus.
|