Adversus Gnosticos Scorpiace | Reditus in Auctori Indicem |
[0133A] | [0132C] Acceperat a Domino suo, ut a medico, satis utilem disciplinam secundum legem vivendi, ut omnia quidem ederet, ab una solummodo arbuscula temperaret, [0133A] quam ipse medicus importunam interim noverat: audiit ille quem maluit, et abstinentiam rupit, edit illicitum, et transgressione saturatus, in mortem cruditavit, dignissimus bona fide in totum perire, qui voluit. |
[0123B] | Dehinc adigunt, perire homines sine caussa. |
[0123B] | Perire enim, et sine caussa, prima fixura. |
Adversus Hermogenem | Reditus in Auctori Indicem |
[0229A] | Nam etsi mutabit illos velut opertorium, et mutabuntur; sed mutari, perire est pristino statui, quem dum mutantur, amittunt. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0462B] | Porro, si sciens passus est hominem, quem ipse comitatui suo adsciverat, in tantum scelus ruere, noli jam de Creatore circa Adam retractare, quae in tuum quoque Deum retorquentur, aut ignorasse illum qui non ex providentia obstitit peccaturo, aut obsistere non potuisse, si ignorabat; aut noluisse, si et sciebat et poterat; atque ita malitiosum judicandum, qui passus sit hominem suum ex delicto perire. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0274B] | Sed, opinor, non vultis nos perire, quos pessimos creditis. |
[0313B] | Timent plecti, qui si proclament, defendi merebuntur, qui etiam ultro perire malint, quam sub tali conscientia vivere. |
De Fuga In Persecutione | Reditus in Auctori Indicem |
[0113A] | Qui sive inimicus Dei imminet, non fugit eum; sed potius contemnit, confidens scilicet de tutela Domini; sive Deum reformidat, quanto magis sub oculis ejus astitit, dicens: Dominus est, potens est: omnia illius sunt: ubi ubi fuero, in manu ejus sum; faciat quod vult, non discedo; et si perire me volet, ipse me perdat, dum me ego servo illi. |
De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1246B] | Cumque quis interrogarit, cuinam ea largiaris: Deliqui, dicito, in Deum, et periclitor in aeternum perire. |
[1245A] | Ego rubori locum non facio, cum plus de detrimento ejus acquiro, cum ipse hominem quodammodo exhortatur, Ne me respexeris, dicens, per te mihi melius est perire. |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0062A] | Secutus est post haec et Saturninus, et hic similiter dicens, innascibilem [0062A] virtutem id est Deum, in summis et illis infinitis partibus et in superioribus manere, longe autem distantes ab hoc angelos inferiorem mundum fecisse: et quia splendor quidam luminis desursum in inferioribus refulsisset, ad similitudinem illam superiorem propter illius luminis angelos hominem instituere, angelos curasse: hunc super terram jacuisse reptantem: cujus lumen illud et virtutem misericordiam, scintillam salvam esse, caetera hominis perire. |
De Pudicitia | Reditus in Auctori Indicem |
[0994A] | Plane ingerit quod perire oves fecerint, et a bestiis agri comedi. |
[0994A] | Neque possunt nec perire in mortem, nec comedi, si relinquantur, ut non perditae in mortem et comestae resumantur. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0844A] | Atquin, si non et carnem resuscitabit novissima die, jam non modicum patietur perire de homine; sed, pro tanta dixerim parte, prope totum. |
[0843C] | Neutrum ergo eorum, quae accepit, perire [0844A] patietur; imo nec quicquam utriusque; imo nec modicum. |
[0876A] | Interpretabimur itaque plenius et vim et rationem demutationis, quae ferme subministrat alterius carnis resurrecturae praesumptionem; quasi demutari, desinere sit in totum, et de pristino perire. |
De Spectaculis | Reditus in Auctori Indicem |
[0656B] | [0656B] Nemo in castra hostium transit, nisi projectis armis suis, nisi destitutis signis et sacramentis principis sui, nisi pactus simul perire. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»