TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Plato' [42]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0269490600
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0571B]   Ubi tunc Christiani, cum Hierenappe et Delphos et Rhodos et Creta insulae multis cum millibus hominum pessumierunt; vel quam Plato memorat majorem Asiam aut Africam in Atlantico mari mersam; cum Vulsinios de coelo, Tarpeios de suo monte perfudit ignis, cum terrae motu mare Corinthium ereptum est, cum [0571C] totum orbem cataclysmus abolevit?
 [0595A]   Criminatores deorum poetas eliminari Plato censuit, ipsum Homerum sane coronatum civitate pellendum.

000-00-00 Serial Number=0240215361
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0260B]   Ut ergo aliquid et de isto hujus mundi indigno loquar, cui et apud Graecos ornamenti et cultus, non sordium nomen est, indignas videlicet substantias ipsi illi sapientiae professores, de quorum ingeniis omnis haeresis animatur, deos pronuntiaverunt, ut Thales aquam, ut Heraclitus ignem, ut Anaximenes aerem, ut Anaximander universa coelestia, ut Strato coelum et terram, ut Zeno aerem et aetherem, ut Plato sidera; quae genus deorum igneum appellat, cum de mundo.

000-00-00 Serial Number=0450782776
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0567A]   [0567A] Age nunc discant Pythagorici, agnoscant Stoici, Plato ipse, unde materia, quam innatam volunt, et originem, et substantiam traxerit in omnem hanc struem mundi, quod nec Mercurius ille Trismegistus magister omnium Physicorum recogitavit.
 [0536A]   Atque ex his originem traxisse materiam, quam Pythagorici, Stoici et Plato ipse innatam volunt, et elementa ipsa.

000-00-00 Serial Number=0138355434
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0480A]   Memorat et Plato majorem [0481A] Asiae et Africae terram Atlantico mari creptam.
 [0481A]   Ubi vero tunc, non dicam deorum vestrorum contemptores christiani, sed ipsi dii vestri, cum totum orbem cataclysmus abolevit, vel ut Plato putavit, campestre solummodo?
 [0405A]   Angelos quoque etiam Plato non negavit, Utriusque nominis testes vel magi asserunt.
 [0509A]   Deum quilibet opifex christianus et invenit et [0509A] ostendit et exinde totum, quod in Deo quaeritur, re quoque assignat; licet Plato affirmet factitatorem universitatis neque inveniri facilem, et inventum enarrari in omnes difficilem.
 [0512A]   Idem Aristoteles tam turpiter Alexandro regendo potius adulatur, quam Plato [0513A] Dionysio ventris gratia venditatur.
 [0417A]   Nam et sic plerique disponunt divinitatem, ut imperium summae dominationis esse penes unum, officia ejus penes multos velint; ut [0417A] Plato Jovem magnum in coelo comitatum exercitu describit deorum pariter et daemonum.

000-00-00 Serial Number=0055312753
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0676B]   Sed enim Plato, ne quod testimonium sensibus signet, propterea et in Phaedro ex Socratis persona negat se cognoscere posse semetipsum, ut monet Delphica inscriptio; et in Theaeteto adimit sibi scire, atque sentire; et in Phaedro, post mortem differt sententiam veritatis, posthumam scilicet; et [0676C] tamen, nondum mortuus, philosophabatur.
 [0690B]   Plato scilicet solus in tanta gentium sylva, in tanto sapientium prato, idearum et oblitus et recordatus est.
 [0674A]   Horum fidem Academici durius damnant; secundum quosdam, et Heraclitus, et Diocles, et Empedocles; certe Plato in [0674B] Timaeo, irrationalem pronuntians sensualitatem, et opinioni coimplicitam.
 [0677A]   Convertor ad intellectualium partem, quemadmodum illam Plato a corporalibus separatam haereticis commendaverit, agnitionem ante mortem consecutus.
 [0678A]   Vult enim Plato esse quasdam substantias invisibiles, incorporales, supermundiales, divinas et aeternas, quas appellat Ideas, id est formas, exempla, et caussas naturalium istorum manifestorum, et subjacentium corporalibus sensibus; et illas quidem esse veritates, haec autem imagines earum.
 [0691A]   [0691A] Hoc Stoici cum Aenesidemo, et ipse interdum Plato, cum dicit, perinde animam extraneam alias, et extorrem uteri, prima adspiratione nascentis infantis adduci, sicut ex spiratione novissima educi.
 [0729A]   Ciceronis denique dignitatem, parvuli etiam nunc, gerula jam sua inspexerat, Cycnus de sinu Socratis, demulcens homines, discipulus Plato est.
 [0652B]   Nam et factor ipse parens facti potest dici; sic et Plato utitur.
 [0680B]   I, 20): Invisibilia enim ejus a conditione mundi de factitamentis intellecta visuntur; et [0680B] Plato haereticis: Facies occultorum, ea quae apparent; et necesse est omnino hunc mundum imaginem quamdam esse alterius alicujus.
 [0643C]   Neque audiendos haereticos, qui non aliter quam suas Plato Idaeas, intellectualia faciunt veritates, sensualia vero imagines veritatis dumtaxat, sed perinde animam per corpus corporalia sentire, quemadmodum [0643D] per animum incorporalia intelligit; sic tamen ut etiam sentiat, cum intelligit.
 [0652B]   Hoc Plato excludit, innatam et infectam animam volens; et natam autem docemus, et factam, ex initii constitutione.
 [0742A]   [0742A] Plato quidem non temere philosophorum animabus hoc praestat, sed eorum qui philosophiam scilicet exornaverint amore puerorum.
 [0644A]   Dum deinceps quaeritur unde anima, haereticos quosdam non recte eam e coelis deferre, atque eodem indubitate redituram asserere, quorum omnium condimentarium Plato.
 [0643B]   Ad fidem quoque pertinere, quod Plato partitur [0643C] animam per rationalem et irrationalem; ita tamen ut naturae primaevae deputetur rationale, irrationale vero transgressioni; non tamen placere irrationalis distinctionem in indignativum et concupiscentivum, quod utrumque etiam Christo et rationali animae competat.
 [0683A]   Siquidem et Plato in Timaeo, Minervam adfirmat, cum urbem illam moliretur, nihil [0683B] aliud quam regionis naturam prospexisse, talia ingenia pollicitam.
 [0693A]   Quod si qui, ut Plato, perinde non putat duas animas in unum convenire, sicut nec corpora, ego illi non modo duas animas in unum congestas ostendissem, sicut et corpora in foetibus, verum et alia multa cum anima conserta, daemonis scilicet, nec unius, ut in Socrate ipso; verum et septenarii spiritus, ut in Magdalena; et legionarii numeri, ut in Geraseno, quo facilius anima cum anima conseretur ex societate substantiae, quam spiritus nequam ex diversitate naturae.
 [0670B]   Sed plures et philosophi adversus Dicaearchum, Plato, Strato, Epicurus, Democritus, Empedocles, Socrates, Aristoteles; et medici adversus Andream et Asclepiadem, Herophilus, Erasistratus, Diocles, Hippocrates, et ipse Soranus; jamque omnibus plures christiani, qui apud Deum de utroque [0671A] ducimur, et esse principale in anima, et certo in corporis recessu consecratum.
 [0672A]   Est et illud ad finem pertinens, quod Plato bifariam partitur animam, per rationale et irrationale.
 [0688A]   Caeterum, quae, ut haberi merito possit ex peraequatione omnium proprietatum deus, nulli passioni subjacebit; ita nec oblivioni, cum tanta sit injuria oblivio, quanta est gloria ejus, cujus injuria est, memoria scilicet: quam et ipse Plato sensuum et intellectuum salutem, et Cicero thesaurum omnium studiorum praedicavit.
 [0649A]   Visa est quidem sibi et ex sacris quas putant, literis hausisse, quia plerosque auctores etiam deos existimavit antiquitas, nedum divos, ut Mercurium Aegyptium, cui praecipue Plato adsuevit: ut Silenum Phrygem, cui a pastoribus [0649B] perducto ingentes aures suas Midas tradidit: ut Hermotimum, cui Clazomenii mortuo templum contulerunt; ut Orpheum, ut Musaeum, ut Pherecydem, Pythagorae magistrum.
 [0673A]   Caeterum, cum idem [0673A] Plato solum rationale dicat, ut in anima Dei ipsius, si nos etiam irrationale naturae adscribimus quam a Deo anima nostra sortita est, aeque irrationale de Deo erit, utpote naturale, quia naturae Deus auctor est.
 [0646B]   Quo autem deducantur animae, varias esse philosophorum sententias; inter quos Stoici prudentum animas in supernis mansionibus collocant, reliquas apud inferos; quos inferos Christiani non in gremio terrae, ut Plato, sed in intimis visceribus collocant.
 [0673A]   Proinde, cum Plato, soli Deo segregans rationale, duo genera subdividit ex rationali, indignativum quod appellant θυμικον, concupiscentivum quod vocant επιθυμητικον, ut illud quidem commune sit nobis et leonibus, istud vero cum muscis, rationale porro cum Deo; video et de hoc mihi esse retractandum, propter ea quae in Christo deprehenduntur.
 [0689C]   Sed rursus Plato caussam demutat in corpus.
 [0702A]   Aut si privilegium philosophorum est, et utique graecorum, quasi non et scythae et indi philosophentur, cur neminem se retro meminit Epicurus, neminem Chrysippus, neminem Zeno, ne ipse quidem Plato, quem forsitan [0702B] Nestorem credidissemus, ob mella facundiae?
 [0732B]   Sed haec ingeniose aestimari potius, quam constanter probari putem, etsi Plato est qui ea aestimavit; et fortassean casu procedant.
 [0742A]   Hos Plato velut gremium [0742B] terrae describit, in Phaedone, quo omnes labes mundalium sordium confluendo, et ibi desidendo exhalent, et quasi coeno immunditiarum suarum crassiorem haustum et privatum illic aerem stipent.
 [0736A]   Ad hoc enim et Plato, etsi quas vult animas ad coelum statim expedit, in Politia tamen cujusdam insepulti cadaver opponit, longo tempore sine [0736B] ulla labe, prae animae scilicet individuitate, servatum.
 [0741C]   Omnes ferme philosophi, qui immortalitatem animae, qualiter volunt, tamen vindicant, ut Pythagoras, [0741C] ut Empedocles, ut Plato, quique aliquod illi tempus indulgent ab excessu usque in conflagrationem universitatis, ut Stoici, suas solas, id est sapientum animas, in supernis mansionibus collocant.
 [0739A]   Nam etsi prae gaudio quis spiritum exhalet, ut Chilon spartanus, dum victorem Olympiae filium amplectitur; etsi prae gloria, ut Clidemus atheniensis, dum ab histrionibus ob praestantiam auro coronatur; etsi per somnium, ut Plato; etsi per risum, ut P.

000-00-00 Serial Number=0552914917
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1032B]   Sed et si quem Plato aestimat cujus imago hic sit, etiam ille habeat necesse est proinde mutare.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»