Ad Uxorem | Reditus in Auctori Indicem |
[1286A] | Quantum fidei detrahant, quantum obstrepant sanctitati nuptiae secundae, disciplinae Ecclesiae, praescriptio Apostoli declarat, cum digamos non sinit praesidere, cum viduam allegi in ordinem nisi univiram non concedit: aram enim Dei mundam proponi oportet. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0368C] | Hinc et nostra praescriptio, qua defigimus, nihil Christo Dei alterius commune esse debere cum Creatore: caeterum, Creatoris pronuntiandum, si administraverit dispositiones ejus, si impleverit prophetias ejus, si adjuverit leges ejus, si repraesentaverit promissiones ejus, si restauraverit virtutes ejus, si sententias reformaverit, si mores, si proprietates expresserit. |
[0378B] | De filio hominis duplex est nostra praescriptio, neque mentiri posse Christum, ut se filium hominis pronuntiaret, si non vere erat; neque filium hominis constitui, qui non sit natus ex homine, vel patre vel matre: atque ita discutiendum, cujus hominis filius accipi debeat, patris an matris. |
[0258C] | Semel enim praescriptio stabit, non posse illos et Deum confiteri creatorem, et eum quem volunt aeque deum credi, non ad ejus formam probare, quem et ipsi et omnes Deum: ut quando hoc ipso nemo creatorem Deum dubitet, quia totum hoc condidit, hoc ipso nemo debeat credere Deum et illum qui nihil condidit, nisi ratio forte proferatur. |
[0453B] | Justa et digna praescriptio est in omni quaestione ad propositum interrogationis pertinere debere sensum responsionis. |
[0344A] | Facienda est denique jam hinc inter nos certa ista et justa praescriptio, et utrique parti necessaria, quia determinatum sit, nihil omnino commune esse debere alterius dei Christo cum Christo Creatoris. |
Adversus Praxeam | Reditus in Auctori Indicem |
[0166C] | A quibus et praescriptio [0166D] nostra deducitur, non posse unum atque eumdem videri qui loquitur, et de quo loquitur, et ad quem loquitur: quia neque perversitas, neque fallacia Deo congruat: ut cum ipse esset ad quem loquebatur, ad alium potius, et non ad semetipsum loquatur. |
De Baptismo Et De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1178D] | Hoc enim ipso sensu locus ille intelligi posse videtur: Caeteros Apostolos per praevium quoddam judicium, ac singularem animi propensionem et favorem a communi illa lege exemptos fuisse, ut adeo jam aliunde eorumdem salus ex carentia et defectu Baptismi non periclitaretur, proindeque praescriptio, seu lex illa de Baptismo Jo. |
De Oratione | Reditus in Auctori Indicem |
[1184A] | De modestia [1184A] quidem cultus et ornatus, aperta praescriptio est etiam Petri, cohibentis eodem ore, quia eodem et spiritu, quo Paulus, et vestium gloriam, et auri superbiam, et crinium lenonem operositatem. |
De Spectaculis | Reditus in Auctori Indicem |
[0640B] | Nulla [0640B] est praescriptio de locis. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»