[1076C]
|
Sed peccatorum vacuam sine mente catervam, Qui promissa Dei, dubia spe, corde locarunt, Praesentis vitae misera dulcedine victos, Debita servitio capitis sua culpa subisset, Si legem plebi peccati caussa jugabit.
|
[1087B]
|
Cur jam per vates, praedicto nomine toto, Non proprio suo, se vocitatum tradidit esse Unde etiam potuit baptismi dona benigna Promissa abs alio tamquam sua promere facta.
|
[1090B]
|
Ex quo victus homo, victos periturus obibat; Hinc interpositus pro captis omnibus unus, Sustinuit patiens inimicam in corpore poenam, [1090B] Morte sua spolians mortem, fit caussa salutis, Nec non in terris suo postquam corpore sancto Omnia perpessus, persolvit debita nostra; Infernum petit; hic animas pro crimine vinctas, Quae sine praesidio, conclusae pondere legis, Olim promissa, et sperata, et tarda rogabant, Sanctorum in requiem dedit, et cum luce retraxit.
|
[1089B]
|
Promissa et memoranda Patris patefecit ab alto, Eduxit populum, gentem percussit iniquam; Ipse columna fuit lucis nubisque rigoris; Siccavitque mare, et populos jubet ire per undas, Hostibus implicitis, fluctuque fretoque copertis; Per deserta viam fecit sua jussa secutis; De coelo populo panem dimisit in umbris; Erupitque petram, sitientes unda rigavit, A Deo mandatum legis Mosique locutus Cum tonitru cantuque tubae, flammaeque columna Terribili visu, tremebundo corde virorum.
|
[1072A]
|
At Jesus Nave filius, Auses ante vocatus, Spiritus hunc sanctus socium sibi nomine junxit Hinc fluvium scidit, et populum transire coegit; Distribuit terram gratis, promissa paterna; Solem cum luna statuit, dum vinceret hostem; Expulit externas gentes prolemque gigantum; Excidit lucos, aras et templa subegit; Omnia legitima solemnia mente peregit; Nominis exemplum Christi, virtutis imago.
|
[1071C]
|
Judas ipse pater, regalis sortis origo, Unde duces geniti, cujus de semine reges Nunquam defuerunt, donec ventura potestas [1071C] Gentibus expectata diu promissa veniret.
|
[1065C]
|
Omnia mactentur pecora, grex omnis in aras Decremet, ut veniam vel peccati expiet unus: [1065C] Nequaquam Domini sapiens maculata figura, Tam vili pretio caro foeda paravit honores; Sed spes et promissa fides mortalibus olim, Haec operata tulit, magnae rationis imago, Praemeditata Patris, nimia pietate parata Venturum Christum terris, hominemque futurum; Quem visum Joannes, baptismi primus apertor, Et vatum socius, necnon et apostolus ingens, Praecursor missus certus, testisque fidelis, Augustus vita, sublimi laude notatus, Olim pascha Dei, verum quaerentibus agnum, Ostendit tandem venisse, piacula facti Qui delicta suo multorum sanguine solvat, Pro reprobis probus, et charus, pro vilibus unus, Corpore homo vitaque Deus, mactatus ut agnus, [1065D] Acciperet nos et nobis se effunderet ipsum.
|
[1065A]
|
Et reliqui magni reges sanctique prophetae, Non ignorantes certae promissa salutis, Ingentemque, metu pleni, transcendere legem, Venturam summae virtutis imagine molem, Inspectam e speculo celebrarunt ordine pascham.
|
[1074B]
|
Esaias, locuples vates, cui fontes aperti, Tam manifesta fides, verbum Dei ore profudit, Largaque per Christum Patris est promissa voluntas, [1074C] Praetestata viam vitae atque probata per ipsum est: Quem populus sectum ligno sine labe repertum, Immeritum demens crudeli morte peremit.
|
[1089C]
|
Post bis vicenos completis mensibus annos, [1089C] Jordane diviso, patuit via, constitit unda; Partirique tribus terram promissa paterna.
|