TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Proprietate' [27]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0046700120
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0141B]   Non tamen idcirco aliud hominis genus intelligendum praeter nos: quos quia constat esse, et comparatione potuit induere, salva et proprietate generis, et singularitate.

000-00-00 Serial Number=0962541878
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0220B]   Nam et testam, licet ex argilla confectam, jam non argillam vocabo, sed testam: et electrum, licet ex auro et argento foederatum, nec argentum tamen nec aurum appellabo, sed electrum: a cujus habitu quid divertit, pariter et a vocatu ejus recedit, [0220B] appellationis, sicut et conditionis proprietate.
 [0209B]   Aut si potuit utriusque diversitas boni et mali concurrisse, et duplex natura fuisse materiae, amborum ferax fructuum, jam nec bona ipsa Deo deputabuntur, ut nec mala illi imputentur: sed utraque species de materiae proprietate sumpta, ad materiam pertinebit.
 [0202B]   LXXXI, 1): sed ex gratia ipsius, non ex nostra proprietate, quia ipse est solus qui deos faciat.

000-00-00 Serial Number=0371937990
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0383B]   Si hominem [0383B] alterius gentis probare voluisses, utique de proprietate loquelae probares.
 [0456A]   Nemo oves appellat eos qui in bello armati, et ipsi et eadem feritate certantes cadunt; sed qui in sua proprietate atque patientia dedentes, potius semetipsos quam vindicantes [0456B] trucidantur.
 [0455A]   XXI) constitit de nominum proprietate, ei illam competere, qui prior et Christum suum in homines annuntiaret, et Jesum transnominaret.
 [0275B]   Itaque, si ita est, quo ore contendes perfectum bonitatis titulum, quae non jam a partitione speciali hominis liberandi defecit, sed a proprietate generali?
 [0294C]   Quidam enim de graeco interpretantes, non recogitata differentia, nec curata proprietate verborum, pro adflatu, spiritum ponunt, et dant haereticis occasionem spiritum Dei delicto [0295A] infuscandi, id est ipsum Deum; et usurpata jam quaestio est.
 [0292A]   Ut ergo bonum jam suum haberet homo, emancipatum sibi a Deo, et fieret proprietas jam boni in homine, et quodammodo natura, de institutione adscripta est illi quasi libripens emancipati a Deo boni, libertas et potestas arbitrii, quae efficeret bonum, ut proprium, [0292A] jam sponte praestari ab homine; quoniam et hoc ratio bonitatis exigeret voluntarie exercendae; ex libertate scilicet arbitrii non favente institutioni, non serviente: ut ita demum bonus consisteret homo, si secundum institutionem quidem, sed ex voluntate jam bonus inveniretur, quasi de proprietate naturae: proinde ut et contra malum (nam et illud utique Deus providebat) fortior homo praetenderet, liber scilicet et suae potestatis: quia, si careret hoc jure, ut bonum quoque non voluntate obiret, sed necessitate, usurpabilis etiam malo futurus esset ex infirmitate servitii, proinde et malo sicut bono famulus.

000-00-00 Serial Number=0360485494
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0187C]   Post Philippum, et totam substantiam quaestionis istius, quem in finem Evangelii perseverant in eodem genere sermonis, quo Pater et Filius in sua proprietate distinguuntur, Paracletum quoque a [0187D] Patre se postulaturum, cum ascendisset ad Patrem, et missurum repromittit, et quidem alium, sed jam [0188A] praemisimus quomodo alium, Caeterum: De meo sumet (Joan.
 [0191B]   Sed enim invenimus illum directo et Deum et hominem expositum, ipso hoc psalmo suggerente, quoniam Deus homo natus est in illa, aedificavit eam voluntate Patris; certe usquequaque Filium Dei et filium hominis, cum Deum et hominem sine dubio secundum utramque substantiam in sua proprietate distantem: quia neque Sermo aliud quam Deus, neque caro aliud quam homo.
 [0167C]   Sic et caetera quae nunc ad Patrem de Filio, vel ad Filium, nunc ad Filium de Patre, vel ad Patrem, nunc ad Spiritum pronuntiantur; unamquamque personam in sua proprietate constituunt.
 [0187C]   Per opera ergo virtutum, et verba doctrinae manens in Filio Pater per ea videtur, per quae manet, et per eum in quo manet: ex hoc ipso apparente proprietate utriusque personae, dum dicit: Ego sum in Patre, et Pater in me.

000-00-00 Serial Number=0682135463
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0583B]   Choicum, [0583B] saluti degeneratum, ad Cain redigunt: Animale, mediae spei deliberatum, ad Abel componunt: Spiritale, certae saluti praejudicatum, in Seth recondunt, Sic et animas ipsas duplici proprietate discernunt, [0584A] bonas et malas: secundum choicum statum ex Cain, et animalem ex Abel, spiritalem ex Seth.

000-00-00 Serial Number=0042808115
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0421A]   Sed nos soli arcemur a religionis proprietate.

000-00-00 Serial Number=0421422482
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0645A]   Pubertatem quoque, uti in corpore, ita et anima, simul exsurgere suggestu sensuum; et etiam ciborum concupiscentiam esse in anima, sed necessitate [0645A] corporis, non sui proprietate, ne quis hinc mortalem credat.
 [0658B]   Caeterum est invisibilis [0658B] anima, et pro conditione corporis sui, et pro proprietate substantiae, et pro natura etiam eorum quibus invisibilis esse sortita est.
 [0676A]   Omnes itaque sensus evertuntur, vel circumveniuntur ad tempus, ut proprietate fallaciae careant.
 [0659A]   [0658C] Cum animae corpus adserimus propriae qualitatis [0659A] et sui generis, jam haec conditio proprietatis de caeteris accidentibus corpulentiae praejudicavit, aut haec adesse ei quam corpus ostendimus, sed et ipsa sui generis, pro corporis proprietate; aut et si non adsint, hoc esse proprietatis, non adesse corpori animae.
 [0681A]   Inde igitur et sapiunt unde vivunt, tam vivendi quam sapiendi proprietate, et quidem ab infantia et ipsae sua.
 [0723A]   Omnis enim natura, aut defraudatione, aut enormitate rescinditur, proprietate mensurae conservatur, ita naturale erit statu, quod non naturale effici potest decessu vel excessu.
 [0664B]   Ita et animam, quam flatum ex proprietate defendimus, spiritum nunc ex necessitate pronuntiamus.

000-00-00 Serial Number=0591182411
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0096A]   Coronatur et vulgus nunc ex principalium prosperitatum exultatione, nunc ex municipalium solemnitatum proprietate: et est omnis publicae laetitiae luxuria captatrix.

000-00-00 Serial Number=0102593541
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0106A]   Vides jam et a servis Dei facilius diabolum accipere potestatem, tanto abest ut eam ex proprietate possideat.
 [0111A]   Refugit et ipse vim interdum, sed eadem ratione qua Apostolis fugere praeceperat; donec scilicet doctrinam suam impleret; qua consummata, non dico stetit, sed nec auxilium a Patre angelorum exercituum desideravit, increpito etiam Petri gladio, professus quidem et ipse est animam anxiam usque ad mortem et carnem infirmam; ut tibi ostenderet, primo, in se utramque substantiam humanam fuisse, ex proprietate anxietatis animae, et imbecillitatis carnis; [0111B] ne aliam (ut quidam nunc induxerunt) aut carnem aut animam Christi interpretareris; dehinc, ut demonstratis conditionibus earum, scires illas nihil valere per semetipsas sine spiritu.

000-00-00 Serial Number=0693787396
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0812B]   Nisi enim homo deliquisset, optimum solummodo Deum nosset, ex naturae proprietate; at nunc etiam justum eum patitur, ex caussae necessitate; tamen et hoc ipso optimum, dum et justum.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»