Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0495B] | Denique si proponit exempla grani tritici, vel alicujus ejusmodi, vel quibus det corpus Deus prout volet; si unicuique seminum, proprium ait esse corpus; et aliam quidem carnem hominum, aliam vero pecudum et volucrum; et corpora coelestia atque terrena; et aliam gloriam solis, et lunae aliam, et stellarum aliam: nonne carnalem et corporalem portendit [0495C] resurrectionem, quam per carnalia et corporalia exempla commendat? |
[0484D] | Nisi si structorem se terreni operis Deus profitebatur, ut non de Christo suo significaret, [0484D] qui futurus esset fundamentum credentium in eum, super quod prout quisque superstruxerit, dignam scilicet [0485A] vel indignam doctrinam, si opus ejus per ignem probabitur, si merces illi per ignem rependetur, Creatoris est; quia per ignem judicatur vestra superaedificatio, utique sui fundamenti, id est sui Christi: nescitis quod templum Dei sitis, et in vobis inhabitet spiritus Dei? |
[0388C] | Revera quo dirigam nescio, in tanta frequentia ejusmodi vocum, tanquam in sylva, vel in prato, vel in nemore pomorum, passim prout incidit, res petenda est. |
[0434C] | Quem alium intelligam, caedentem servos paucis aut multis plagis, et prout commisit illis, ita et exigentem ab eis, quam retributorem Deum? |
[0388B] | Jam hoc ipsum quod a benedictionibus coepit, Creatoris est, qui universa prout edidit, nulla alia voce quam benedictionis dedicavit. |
[0367C] | Igitur dabo consilium discipulis ejus, ut aut et illa convertant, licet sero, ad formam sui, quo cum apostolicis convenire videantur (nam et quotidie reformant illud, prout a nobis [0368A] quotidie revincuntur), aut erubescant de magistro ubique traducto, cum Evangelii veritatem nunc ex conscientia tramittit; nunc ex impudentia evertit. |
[0400B] | Si a Creatore, ut a judice et dispunctore meritorum; ergo illi nostrum impellit obsequium, apud quem constituit retributionem captandam, vel timendam, prout quisque judicaverit, aut condemnaverit, aut dimiserit, aut mensus fuerit. |
Adversus Marcionem Libri Quinque | Reditus in Auctori Indicem |
[1061] | Prout etiam castigavimus Deus, pro divis tum quod non semel libris producat priorem syllabam dictionis Deus, tum quod non soleant veteres aliquos divos vocare, tum denique quod ad institum faciat Deus unus contra plures Marcionis Deos. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0314A] | At vero cuncta illa crimina, quae falso Christianis objiciuntur, vera in Gentibus accusatoribus deprehendi; apud illos sacrificia humana, et olim in aperto, et nunc in occulto committi; homicidia laetis in theatro oculis spectari; infanticidia quotidie abjecto, necato etiam partu, vel abortu coacto perpetrari; sanguinem quoque gladiatorum recens necatorum sitiri; humanum pabulum de ferinis quaeri; imo in seipsos invicem incendi: Christianos contra, ab omni cruore, animalium etiam, abhorrere; apud illos incestum quotidie committi, cum, per scortationem vagam et gnatorum abjectionem, liberi etiam a parentibus ignorentur; quae cuncta a Christianis, utpote castis, continentibus, veneris etiam licitiae (prout nonnulli apud [0314B] illos) expertibus, longissime abesse; neque haec de Christianis ab ullis credi posse, nisi qui credant, et ipsi illa faciant, et ex se de aliis judicent. |
[0391B] | Hoc insigni capite plenissima propinatur Christi, Dei Filii, historia, qui, prout ad salutem animarum debet cognosci, late et nervose describitur. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0660A] | Jam vero, prout Scripturae leguntur, aut Psalmi canuntur, aut adlocutiones proferuntur, aut petitiones delegantur, ita inde materiae visionibus subministrantur. |
[0740B] | At ubi longa mors, prout deseritur anima, ita et deserit; [0740C] non tamen conciditur hac facie, sed extrahitur; et dum extrahitur, postremitatem suam partem videri facit. |
[0741B] | III, 16) Dei templum, cum in Christo est; sed interim animam consepto suo obstruit, et obscurat, et concretione carnis infaecat; unde illi, velut per corneum specular, obsoletior lux rerum est, procul [0741B] dubio cum vi mortis exprimitur de concretione carnis, et ipsa expressione colatur, certe de oppanso corporis erumpit in apertum, ad meram et puram et suam lucem statim semetipsam in expeditione substantiae recognoscit, et in divinitatem ipsa libertate resipiscit, ut de somno emergens, ab imaginibus ad veritates: tunc et enuntiat quae videt, tunc exsultat aut trepidat, prout paraturam deversorii sui sentit, de ipsius statim angeli facie, vocatoris animarum, Mercurii poetarum. |
[0646A] | Excedere porro animam, non deficere, dilabentibus paulatim corporis instrumentis, jam clariorem obtutu, ac si de somno emergentem instante morte; utpote, quae tum exsultat aut trepidat, prout paraturam deversorii sui sentit, de ipsius angeli facie evocatoris animarum. |
[0675B] | Teneritas autem substantiae illius, qua speculum ex lumine efficitur, prout icta seu mota est, ita et imaginem vibrans, evertit lineam recti. |
[0651B] | Alii immortalem negant animam, alii plusquam immortalem adfirmant: alii de substantia, alii de forma, alii de unaquaque dispositione disceptant: hi statum ejus aliunde ducunt, hi exitum aliorsum abducunt, prout aut Platonis honor, aut Zenonis vigor, aut Aristotelis tenor, aut Epicuri stupor, aut Heracliti moeror, aut Empedoclis [0651C] furor persuaserunt. |
De Baptismo Et De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1161A] | Dicitur; Repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et coeperunt loqui variis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. |
[1161A] | Non quomodocunque, sed plenitudinem ejus, quae non solam inundabat animam, sed in corpus ipsum per certa quaedam signa visibilia redundabat: Repleti sunt Spiritu Sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. |
[1163B] | Non possum autem non hic adscribere ritum hujus [1163B] unctionis, prout is in Pontificali antiquo Metropolitanae hujatis Ecclesiae apud nostrum Edmundum Martene de antiquis Ecclesiae ritib. |
[1145A] | In Vulgata inanis, Aquilae est [1145A] κενωμα, otiosum ac iners: Theodotioni κενον, invisa, seu invisibilis (meris utpote tenebris adhuc involuta) transferunt: prout idem noster Vulgatus locum quem dam Sap. |
De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1228A] | Poenitet fidei, amoris, simplicitatis, patientiae, misericordiae, [1228A] prout quid in ingratiam cecidit. |
[1226B] | Certe autem ut passim ex Tertulliano veteris Ecclesiae traditiones et disciplinam addiscimus, ita etiam hic, insigni contra novatores nostro s utilitate, modum agendae poenitentiae, prout ea primis mox saeculis et utique ex Apostolica institutione, agi consueverat, pulchre solideque [1226C] docemur. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0882C] | Licet enim officiis liberentur, sed judiciis retinentur; ut quis referat per corpus, prout gessit (II Cor. |
[0871A] | Non enim et suggerit, quomodo non quod futurum est corpus seminetur, dicens: Sed nudum granum, si forte, frumenti, aut alicujus ejusmodi; Deus autem dat illi corpus, prout vult? |
[0871B] | Ad quid ergo dabit illi Deus, prout vult, corpus, habenti utique proprium corpus illud nudum, nisi ut jam non nudum resurgat? |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»